장음표시 사용
231쪽
De MXOPAZOLLIN , Seu nido Lacertarum. Radix est longa, digiti crassitudine, fibrataque, purpurei caules, tenueS, et intercepti geniculis, folia Mori, terna, flores rubet, et parvi, Semeiaque Simile phaseolis. Radix Glycyrrhigam sapore imitatur, attinetque ad temperiem, aut moderatum calorem cum humiditate, et lenitione. Jus decocti radicum, aut ipsae radices devoratae conferunt his, quibus venter tumet , aut aqua inter cutem moleSta est, qua libeat mensura. Illinitur eadem assecto loco quotidie, donec aegrotus reStituatur Sanitati. Provenit apud agros Tlachmalacacenses.
De MI ITYILT AZOLLIN , seu nido mitetitai n. Herba est origatio, aut Pulegio similis , sed floribus ex cyaneo in album colorem tendentibus, coacervatis in capitula Stoechadi similia. Calefacit ordine Secundo, et SalivOSam quamdam participat naturam. Cachecticis drachmarum trium pondere devorata medetur. Scabiem , lichenas , prae ter naturam tumoreS, CeteraSque Cutaneas infectioneS CX- tergit , exsiccatque, et agro provenit Chiauhilensi, atque Telesiensi , ubi Chia alli vocant.
232쪽
Herbula est foliis constans oblongis , obtu Sae cuspidiS, et serratis, floribus spiniferis , parvis, et DypSaco forma similibus, purpurascentibusque, radicibus fibrarum in modum. Coriandrum indistincta sapit similitudine. Calida, et Sicca conStat natura, et Subtilibus partibus. Folia tusa, et bibita ex Vino, Sudore evocato , curant febreS.
Arbor est CAALALACTI I folia fundens oblonga, quinaque, Sed medium omnium maximum , aspera, hirSuta, et inferne subalbida, Serrataque. Cortex, qui frigidus est, atque eXSiccanS, tumoreS praeter naturam tUSUS, atque ad motus repellit. Nascitur iis calidis , quale est oppidum Tlachmalacacense.
Quam CURAQUΑΜ vocant Mechoacanenses, et MeXica ni Quamochiil , et smitetquahuitl , et Hispani Brasilium So-Ient nuncupare, FruteX est Spinosus, surculosis candidiSque
233쪽
NOVAE HISPAN. LIBER VII. et et s
insistens radicibus, unde profert Stipites extra fulveScentes, ac intra rubeoS, Contortos, resertosque foliis cordis paenes gura , sed mucrone appendentibus, frequentibus interventis insignibus e dorso obliquo procedentibu S in latera. SDpor est adstringens, frigidaque , et Sicca temperies. Tingunt ejus ligno fila coccineo colore est enim .perSimile arbori, quam vocant Santalon. Jus decocti ejus Prosert fulvum, ac deinde rubescit . quod si amplius decoquatur, cogitur in purpureum pigmentum, aut Si misceatur alumen , in rubeum , et decentius cinnabari. Refrigerat haec arbos, febrem exstinguit, ad Stringit, et roborat. Nascitur in frigid s Mech0acanensibus, CampestribuS, ac montoSiS locis, ubi offenduntur aliae illius Species, quarum altera Pinguica, altera
Volubilis genus est ramos fundens lentos, et aliqua ex parte purpureOS, tereteS, laeveS, ac tenueS, radicem cras Sam , Candentem, longam , et capillatam, folia longa, et angusta, multi S nervetS di Scursibus insignia , flores purpureos, ac SiliquaS tereteS, tenueS, dodrantemque et quatuor uncias longaS, refertaS Semine albo et orbiculari, quod tu sum, atque epotum eX aqua, dicitur odium eXcitare eo-
234쪽
rum , quae priuS Summe erant chara. Radix insigni caret sapore, etSi in dulcedinem nonnullam inclinet, necnon et siliquae, Semenque. Frigidus videtur natura, aut attinens ad temperiem. Provenit apud editiora loca calidaque Mechoacanensis regionis , ubi ajunt mederi cancerosis pudendorum ulceribuS.
CAPUT X. De altera CUNGURICUA.
Herba est fibratae inSistens radici , craSSaeque , unde multos profert cauleS: et in eis folia Limonis, et siliquas longas , et teretes. Ajunt indigenae siliquas ingestas conjugum amorem conciliare, et firmum efficere ; neque aliud de hac planta, quod meminerim , accepi. Nascitur in frigidis provinciae Mechoacanensis locis.
De M ANGUEM A. Volubilis est genus scandens arbores vicinas, soliis exilibus, radice insipida, et impense glutinosa. LuXatiS articulis opitulatur, et fracta resarcit ossa. Radix eSt candens, solia tamen , Stipites, et flores virescunt. Nascitur in calidis, humidis, et aquosis locis Mechoacanensibus inter eaS arbores , quas quidam Platanos, alii vero Musas vocant.
235쪽
Radices fundit hic Frutex pollicaris craSSitudinis , capillatasque , Caules ContortOS, suScOS, SeX longOS dodrantes, refertos soliis rutaceis majoribus , et flores purpuraScentes; cujus lusa iolia, atque ex aqua devorata , aut per Se in gesta opitulantur tuSSi. Odor, Saporque est Thymi , calidaque , et Sicca Ordine tertio natura. Nascitur in temperatis TacambarL
De altera T TEMArbuscula est radice fibrata constans, soliis Ocyrni, Odoratis, ac purpureis floribuS. I usa solia, atque devorata tussientibus, ac difficile spirantibu S ferunt opem. Nascitur in temperatis Tacambart. Est autem herba illa, quam Me-xicenses palathulti vocant, aut illi Saltem congener. Sunt, qui in Majoranae SpecieS referant.
De CUIMGUIC ANCHVGUA , Seu umbra Mustelae. Herba est quatuor dodrantes longa, radicem fundens libratam, ac intuS pallescentem, Unde Proseri CalaleS tenues, teretes, et purpureos, folia paene ChamaedryOS, Serrata. Ra-
236쪽
dices sunt fere saporis expertes. Succus soliorum instillatus oculis opitulari solet: frigida enim, humidaque natura con
stat. CAPUT XV. De cVERAPOCIRANGUA Siliquata.
Folia fert virentia, similia amygdalinis, siliquas longas,
ac tereteS, refertaS Semine, radiceS tenues, et fibratas. Saporis est, et Odoris paene eXpers. Radices, ac solia tusa, et impoSita medentur morsibus venenatis. Nascitur in frigidis Taca1nbari.
CAPUT XVI. De C RAPOCTRANGUA per terram repente.
Radicibus insistit Helleboro albo similibus, Sed crassioribus, longioribus, et extrinSecus nigriS, intra Vero candentibus, ex quibus mittit teretes, et virides caules, folia parva, et obrotunda, fructum vaSculorum Ciceris forma, quae postea dividuntur Secundum longitudinem in vascula quina, longiuscula, refert a nigro Semine, cordis figura, quod gustatum dulce sentitur, atque odoris foetidi. Folia per terram repunt, Unde cognomen. Radi X tertio Ordine calefacit , et exsiccat, acris est , et Odora. Ventris dolorem tollit, stomachique , et ceterorum membrorum internorum, flatum discutit, colicis auxiliatur, et hujusmodi permulta alia ad-
237쪽
NOVAE HISPAN. LIBER VII. et 29
fert juvamenta, aut epota, aut e vino infusa. Nascitur in calidis Tacambari.
Frutex est foliis constans virore tinctis diluto, asperis, serratiS, rariS, atque oblongiS, caulibus teretibus, laevibus, et per intervalla geniculatis cinereisque floribus Circa sum mos caules orbicularibu S, quique in PappOS tandem abeant, crassaque, brevi , et 'fibrata radice, quae amara est, et acris , calefacienSque, et eXSiccanS ordine tertio. Eadem semunciae devorata pondere dolores alvi, et ventriculi sedat , flatum discutit, lentosque, ac craSSOS infringit humores. Nascitur Tacambari caelo clementi, et benigno.
De CHARIRACUA, Seu Sonali Anguis. Ηerba est caules sortita sex Spithamas longos e radice fibrata: et in eis Salviae solia, Sed latiora, Scabra , Serrata, et subalbida. Radix est Odora, paulisper amara, calidaeque ordine Secundo temperiei, et glutinOSa. I usa haec, et ex aqua epota Semunciae pondere opitulatur asthmaticis, et ceteris aegritudinibus pectoris laborantibus, necnon infusa dysentericis. Est et alia planta eodem nomine et
238쪽
23Opaene figura , praeterea etiam et tertia Ghriuaca nuncupata , floribus e rubro pallescentibus insigniS , quae similiter adverSUS dySenterias magnifice conserunt; verum quoniam aut soli tantum, et loci nataliS ratione differunt, aut Saltem congeneres Sunt, ejusdemque Speciei , simul de eis semelque dictum eSSe Volo. NaScuntur omnes in temperatis regionibus provinciae Mech0acanensis.
CAPUT XIX. De CHICHI LAPALEZM HUIPL.
Arbuscula est stipite humerum crasso , soliis Limonis, fructu modico, capitibuS Papaveris simili; sed nullum usum medicum praeStat; quamobrem non curavimus delineandam. Nascitur in calidis Mecatlanicis.
De CHALLA , Seu herba sonante. Arbor magna eSt, et comata, calidarum regionum Me- catlant alumna, editis humilibusque promiscue gaudens locis , folia proferens Mali Medicae, sed cuspidis obtusioris, siliquas vero quatuor lataS digitos, ac Sesquidodrantem longas , canali circa medium ducta Cothurnorum suturae haud absimili, fabas quindecim continentes oblique dispositaS, ae siliquarum aequantes latitudinem , membrana opertaS hirsu-
239쪽
23 Ita, candida, ac bombycina sila imitante, aut amygdalarum adhuc virentium lanuginem. Nuclei Sunt virides, ac sabis vulgaribus pares. Coquitur fruetus hie , atque in mensas venit, licet saporis , Odorisque fere eXperS Sit, et nonnullam dulcedinem praeseserat, quae ad temperiem , vel ad nonnullam Videatur attinere frigiditatem.
De cOACINOMPATET , seu medicina doloris.
Volubilis est nascens in sylvis Mecat lanensibus juxta arbores alias, foliaque Mali Medicae ferens. Pulvis stipitum in aquam conjectuS, ac bibituS efficaX eSt adversus quosvis dolores, etiam a gallica lue ortos. Μatutino vero bibendus tempore , jejuno Ventriculo , vespereque Septem dierum, aut plurium, si opus sit, spatio ipse pulvis, aut aqua, in qua aliquandiu maduerit, Victu tenui per ea tempora aegris praescripto. Calida autem ConStat natura, et amaro Sapore.
De CONEPArar, seu infantum medicina. Herbula est floribus cyaneis, caulibuS teretibus, hirsutis , et tenuibus, foliis Ocymi, hirSutis quoque, et minoribus. Propinatur infantibuS Satietatem paSSiS, Unde nomen, atque etiam eorum nutricibuS. Nascitur editis , atque hu-
240쪽
232 milibus locis temperatarum regionum stliauhiululant. Acris est, calidaque, et Sicca Ordine Secundo natura.
De CNIDINTTI, Seu planta aqua C0nspersa. Herba est CHIPINTI I treS quatuorve ferens cauliculos, teretes, laeve8, ac tenues , folia Mali Persicae , minutim Serrata, radicem CraSSam, et Candentem , floreS longiusculos , et e luteo colore rubeScentes. Folia trita, atque potata viperinis ictibuS, aliorumque animalium venenatorum Succurrunt. Saporem OStendunt initio dulcem, sed postea amarum. Calida est ordine fere tertio. Nascitur in calidissiuauhiuliani, editis, atque humilibus locis.
De CHICO ATLI seu septem medicinis.
Herbula est arboribus innascens Mactiacilianensium Sylvarum , foliis, caulibusque obductis lanugine , crasSis , ac Conygae similibus, floribusque modicis, ac parvis. Saporis fere e8t, atque odori S eX perS, frigidaque , et humenti natura. Succus illitus corpori exstinguit febres.