Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

et modicos. Radix est Calida Siccaque ordine secundo, atque odora. Medetur eadem Semunciae Pondere devorata interpellatis febribus , mentemque reducit his, qui eam casu

Volubilis genus est MECAXOCHITL binos dodrantes longum , per terram repens , ae Circa Singulo8 foliorum exortus fundens librataS radiceS , capilliSue pares : solia sunt magna , pinguia , Obrotunda , Odora , et acriS SaporiS : caules teretes , contorti et praeterquam Unde oriuntur pediculi , laeves : fructus piperi loligo persimilis. Quarto gradu calida est, Siccaque natura, et fortasSiS ad Ρiperis longi species pertinens. Bibitur cum Cacahoati, gratumque illi saporem conciliat, Corroborat, Ventriculum calefacit , oris halitum commendat, attenuat CraSSOS et lentos humores , adversatur veneniS, iliaciS, et CholiciS confert, urinam evo

cat ; quod si adjungas triginta granis Cacahoati, Tlistaeoohit Piperis Tabasci , Xochinacaettsi , siliquastrum , TD0sit , et

Achioti drachmarum duarum mensuram, mirabilem parabis potionem ad morboS renum , et UeSicae , et CurandOS, et coercendos , qua USi matemalenses nunquam ea morbi genera Sensere ὸ menStrua , ac partuS emortuoS trahit cum

42쪽

IN Ochiti, vivosque accelerat, ObStructa reSerat, frigora, et ex eis ortos dolores tollit, rigoribus febrium opitulatur, et alia his similia praestat juvamenta. Nascitur humectis locis regionum ferventium , qualiS eSt Lualιhnahuacensis, et Hue jacocotiensis. Provenit etiam Machillani, ubi Chilpatii, necnon Tetinacan yllacuat vocant, untque jus decocti solio rum capillos denigrare, et fructus pulverem inSpersum dolores Capitis tollere, Succum Vero radicis Subassae illitum dentium dolorem levare.

CAPUT LIX.

De NECA CHIPATLI , seu medicina floris funis. Frigida natura constat, ideoque febres mitigat unius unciae mensura, e frigido quopiam liquore devorata.

CAPUT LX.

De Og ΜECATEIN, seu herba mercatrice.

Arbuscula est solia ferens obrotunda. Cortex radicis facultate constat adstringenti. Ajunt Indi Medici, illitam cor pori vocatis morbillis, quos ipSi Matialea0ati nuncupant, me deri ; quod quam sit absurdum ac praeter rationem , videant qui in morbis curandis non omnino methodo Sunt destituti. Nascitur in calidis Tepecuacuilai.

43쪽

CAPUT LXI.

De HOITZ- TL, seu Volubili spinifera. Volubilis spinosi genus est, soliis Ocymi majoribus, et

tamen minime SerratiS, ac Circa. ramorum eXtrema ternis

inter sese coeuntibu S, ac velut unius trifidi imaginem referentibus, tenuibus, et mollibuS, radice longa, transver sa, fibrata, et intrinsecuS VireScente : floribus magnis, rubris , orbicularibus, et hiantibuS. Frigida natura constat, quo fit, ut ramorum corticeS Semunciae pondere tu Si atque ex aqua devorati ventriS doloreS a calore ortos levent, ad moti vero . illitique febrilem ignem exstinguant, et inflammationibus opitulentur. Quin verberatis, aut his , qui ab excelso quopiam loco deturbati Sunt, eadem menSura prodest. Nascitur in calidis Qualibi attae, et in frigidis quoque regionibus juxta rupes, et arboreS, quarum gaudet amplexu. Sunt qui Tetta alli vocent , quoniam frigida sit, et Hoit alli, quoniam Spinosa medicina.

CAPUT LXII.

De TAT NECATT, seu furre albo. bimilis est omnino siuatιhchichi ulli , sed frigoriscis viribus, hiantidisque, et adversa febribus. Nascitur in locis campestribus Imaxtepeci.

44쪽

mSTOR. PLANTARUM

Fibratam radicem landit YZTACMECATL secunda , unde prodeunt caules volubiles, et in eis folia Mali Medicae, sed latiora, subalbida, et lanugine Obducta : Coccinei, ac parvi flores, unde Sili quae oriuntur modicae. Frigida liti mentique natura conStat. Succus foliorum propinari solet

trium , quatuorve unciarum menSura his, qui a febre sunt recens liberati, nec non illis , qui urinae patiuntur ardorem, aut quibus acris, et mordax fluit. Quin etiam cortex in phil verem redactus medetur ulceribu S mali moris. Nascitur Hoeilla ae, et apud Ttz0canenses, qui eamdein plantam Chichiopatii vocant.

De Cogo' τί seu Colat emecati , quod est funis Scorpii. Radicem fundit CoLoMECATL fibratam, et inde cauleS volubiles , teretes, tenuesque, et in eis solia Serrata , et in quinque partes divisa, mediocris magnitudinis, florem Candentem , magnum , Caxitat lapan Similem, aC demum Semen. Succus soliorum medetur oculorum inflammationibus, quae tamen calida Sunt , et lubrica natura , amygdalarumque amararum Sapore ; quo fit, ut nubeS oculorum diScutiant,

45쪽

clarificent visum, et dissipent, ut dictum est inflammationes; quin jus decocti ejus dicitur pilOS regenerare, et pediculos interficere. Nascitur in agris Acalli acensibus.

CAPUT LXV.

De altera COLOPE MECATL.

Radicem fundit Raphano similem, eX qua profert caules fulvos, et volubiles: et in eiS folia Serrata angulosaque, Ocy minis quadamtenus similia: flores candentes , et oblongos, quoque Similes. RadiX eSt Sapore, et temperie praecedenti Similis, sed unciae unius pondere purgat eoS, quibus Venter tumet, gravaturVe Ob Satietatem veniriculus. Nonnullum enim Sortitur Calorem, et Subvertentem quamdam lubricitatem, quae Statim gu Stata Sentitur. Nascitur Ouauhquechullae , montosis et asperis lociS.

Similis omnino esset CoLoΜΕCAXIMUITI priori Colo necat nisi radicem haberet magnam, et Napo, aut Raphano CraS-siori similem : florem Camilati an ; folia vero in Septem par tes divisa, et minime serrata. Radix incisa gummi quoddam effundit: eadam initio sentitur dulcis, siccaque , et adStringens, Sed mOX guttur urit, cujus Succus medetur ictibus

46쪽

HISTOR. PLANTARUM 38

scorpionum illis instillatus , unde nomen. Nascitur in calidis Tehoitat lae, quibusque locis.

Radicem fundit longam, et tenuem, et inde caules VO- Iubiles , luteos , unde nomen : solia cordis figura , floremque purpureum, taxi latia an Similem, in calycibus luteis contentum. Jus decocti ejus humoreS craSSOS ac frigidos purgat , ac ventris noxia pellit animalia. Decoquenda autem est adhuc virens, et matutino potio propinanda; sicca enim eStinutilis. Provenit in calidis Mecatlanensibus, SylvOSis locis.

CAPUT LXVIII.

' De cΗQVI cATL Pahuatianensi Radicibus insistit fibris similibus, capillisve, unde proferuntur caules tenues, volubiles, et Spiniferi, in eisque folia oblonga et minime Serrata , Ocyminis quadam tenus Similia, nerveis quinque discursibus Secundum longitudinem discurrentibus , ac ubivis SeSe Convolventes capreoli. Smilacis asperae, quam Zarzamparrillam VulguS Hispanorum vocat, species est; nam praeter formam, illi magna eX parte respondet. Jus decocti radicum doloribuS articulorum , atque universi corporis etiam a morbo gallico prosectis sub-

47쪽

NOVAE HISPAN. LIBER V. 39

venit, et eadem temperie, nempe nonnihil frigida, urinam evocante, et Sicca Constat. Nascitur in Calidis, temperatis-Ve , et montOSiS locis.

CAPUT LXIX.

Ita vocant MeXicenses nobile illud medicamentum, quod nostri Zaretan arrillam nunCupant, cujuS reperi apud hanc novam Hispaniam non paucas differentiaS, reserendas modo ordine a nobiS, Seorsimque, majoris distinctionis gratia. Priorem omnium describendam mihi proposui eam Speciem, quae apud HispanOS, ac praecipue apud Hispalenses in vallis , et aggeribuS passim nascitur, referturque a rhi Zotomis, et herbariis peritis in Smilacem asperam descriptam a Dioscoride, repertam a me, non longe ab urbe MeXicana, in

Sanctae Fidei oppido, locis frigidis, et aquosis juxta fontem aquae dulciSSimae , atque Saluberrimae, quae aquae ductibus ducitur in urbem. De forma ejus nihil diXero, quoniam illam affabre descripsit Dioscorides. Quod spectat ad vireS, eaedem prorSUS SUnt, quae Ceterarum Specierum, etsi Dioscorides nihil de temperie protulerit , aut de vi, qua sudores eliciuntur, doloreS articulorum ceterarumque parti cularum Sedantur, rebellesque , et alias insanabiles profligantur , et evertuntur morbi, Sed Solum explicuerit facul-

48쪽

tatem , qua Venenis adverSaretur ac aleXipharmaci vices subeat. Ceterum Zarzaeparrillae speciem esse quamquam Hispani, qui ad has oras non penetrarunt, ViX id sibi persuadent) nullo modo tergiversabuntur qui eam Cum ceteris hujus orbis Zaretaepari illae Speciebus Contulerint, etsi Indica semine careat; Sed mOS eSi hominum ita admirari extera, ut nihil putent apud se masci, quod longius devectum in maximo habeatur pretio. Vis eSi frigida, Siccaque, etsi pa tes habeat calidas , atque SubtileS permistas, quarum gratia

sudores elicit, ventriculi calorem roborat, reneS , et urinae meatus expurgat, et lotium ciet. NaScitur Optima apud Izotu pancutit, et VocataS H0nduras, Huetui0iam Vocant Me

Haec est illa Zareta arrillae Species, cujus radices in nostrum orbem deferuntur, soliiS magnis, Cordis figura, caulibus volubilibus, et SpinosiS, et, radice, surculoSa , fructu nullo , et capreolis hinc et inde eXorientibus. Nascitur To- tot ecensibus agris , i letalitianensibus et Quarehchinancensibus. Sed omnium melior in ea regione , quae a profunditate Imnduras nomen accepit.

49쪽

NOVAE HISPAN. LIBER R

Species etiam eSt Zarzaeparrillae radicibus surculosis innixa , unde profert caules VolubileS, et SpiniS horridos, capreolos multOS, ae Semen nullum; folia autem Ocymi acu minata, et nulliS Secta CreniS, nervetS Vero discursibus secundum longitudinem diScurrentibu S. ViS eadem, quae ceteris. Inveni aliam Speciem in radicibuS Aetlinae non longe ab oppido Atalacco, per Omnia QMauhmecax0chiti similem, sed radicibus tenuibus, nec fabriS crassioribuS, cujus etiam vis eadem ; nec tamen Curavi depingendam. Sunt qui con tendant has omneS pertinere ad Chinae genera ; sed quo niam radicibus longe differunt, sui generis potius esse planiatas existimandum eSt, quamviS foliorum figura, volubilibus caulibus, capreoliSque Videantur esse simileS , nec non frigida Siccaque, qua Sunt praeditae, natura, etSi non ita adstringenti, placandis doloribus articulorum, aliisque, e gallica lue profectis, Sunt omneS UtileS, SudoribuS evocandis, curandisque mali moris ulceribus, morbisque inveteratis , et insanabilibus , et qui e crassiS lentisque humoribus trahunt ortum, aut ad nervoS pertinent, et tumoribus praeter naturam , qui rebelleS Sunt, diScutiendiS, curandis ulceribus, et aliis ad hunc modum perSanandis, quae toti paene mun-

50쪽

HISTOR. PLANTARUM

do innotuere. Nam jure decocti per aliquot dies propinato

ea menSura, quae a multiS jamdiu praeScripta eSt, cum nota quoque Victus institutione, ceterarumque rerum , quaS non naturales vocant , aut pulvere radicum duarum draclunarum pondere, eX Vino, aut aqua devorato, aut evocato Sudore , aut insensibili quodam perSpiratu aegrotanteS reStituuntur ; sive id contingat ob parteS quasdam tenueS , et calidas permistas frigidioribus, et craSSioribuS, aut ob siccitatem , sive ob occultam quampiam Vina, Sive ob praedi-

Clarum rerum commodam institutionem. Sed hujus rei inquisitio non est admodum necessaria noStro inStituto, obiter praecipue ac perfunctorie ScribentibuS. Tanguit lanenses vocant Coatlahititati Palancapalli, Mechoacanen SeS Vero Tehua nitetuet, qui unt inspersum pulverem ulceribus mederi.

CAPUT LXXII.

De cOZOLΜECATE , seu Cunarum fune. CogoLΜECATL, quam alii Olcacatetan vocant, ad Chinae Megicanae species videtur attinere. Radice enim crassa ConStat, Obrotunda, rubra , graVi, cum ViridiS est, Sed procedente tempore levi, et fibrata ; unde profert caules juxta radicem rubeos, geniculis interceptOS, tenueS , Spinife-rOSque , arundinaceoS , et lentos, resertOS Capreolis, volubiles, et arbores propinquas in cacumina usque Scandentes:

SEARCH

MENU NAVIGATION