Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

sio , moriuntur. Tum postea , tabe detento, succedens aDi pro is stivium, lethale Quae geminatae prognosses leguntur adhuc aph. 16 sect. 7, imo 8O & 81 sect. 8, sorsan errore priorum libra

riorum.

Finem faciemus memorando submersionem sputorum phtysicorum in aquam , de qua multi minus accurate disserunt. Prirno decipiuntur qui dicunt sputorum submersionem dari in signum diagnosticum phtyseos , nam quando primus rei hujus observator loquitur de submersione puris contenti in sputa tionibus , illam spectat tanquam signum certum mortis phrysici mox adventurae, minime Vero tanquam signum phtyseos. Deci perentur pariter qui facerent duntaxat mentionem simplicis aquae vulgaris, caen in experimento agatur de aqua marina , cujus pondus specificum multo majus requirit corpus adhuc ponderosius ad hoc ut praeponderetur. Tali autem momento ponderis specifice majoris gaudet glutem animale sub larva puris , quoniam illud magis terreum factum est actione suppurationis rodentis quae ab illo avulsit multam portionem principii pinguis. Audiamus Hippocratem: tabidis in aquam marina' eae uentibus , inquit coaca 3 S , s pus si dum petit , celerem Per

niciem de nunciat. Sit autem marina aqua in innes Mase.

Me fugit ratio selectus vasis aenei, nisi auctor hujus consilii censuerit colorem aeris favere dignoscendis moloculis puris dum praecipitantur, secedendo a parte muc OSa sputorum. Sed forsan ibi subest obscuritas aliqua versionis, pendens ex eo quod tunc apud Hellenas fortassis usitatum fuerit Vas quoddam aeneum , donatum ipso nomine aeriS , cujus forma formam praeberet magi S aptam ad capiendum experimentum, ideoqtie illud vas nunc male designatur ex simplici denominatione vasis aenei. Sic fictilis illa pelvis , quae appellatur une terrine apud Gal OS.uo b

122쪽

bene nominaretur vas terataim in alio idiomate nec liceret illius formaria praeci Se determinari auxilio talis denominationis.

revocavimus hepatitidem seti inflammationem hepatis quia solet producere symptomata quasi pleuritica, quorum ratione posset confundi cum inferna pleuritide. Hepatitis itaque est jecoris inflammatio totalis vel partialis quam comitatur dolor tensivus hypocondi ii dextri sub costis spuriis, cum sensu gravitatis cujusdam, pulsu duro & inaequali , dicticultate spirandi, tussi stipitis siicca, febre ardente, siti magna, colore flavo faciei, thm anore Xia. Saepe etiam praedicta fiunt clim vomitu, saepiusque clim singultu; sicut enim utero inflammato & renibus suppuratis succedit urinae dis cultas: ita & hepati inflammato singultus , exaph. 38 sect. 3 dc 17 sect. 7; hoc sit imprimis quando convexa illius visceris pars tentatur inflammatione utpote quae facile communicetur diaphragmati, aut saltem illius adducat conviil Onem quae datur in singultu. Causa hepatitidis est infarctus bilioso sanguineus hepatis qui Producitur aestivo praeseritim tempore in temperamentis biliosis ;sed & nasci potest ab ictu, a febre ardente in qua deficit potus, a vehementi pathemate animi, ab inveteratis malis hypocon driacis, &c. Hic in farctus irritando substantiam hepatis ibi determinat inflammationem seu erysipelatosam seu phlegmonodeam seti dematostam , prout scilices varie inflammatur superficies aut meditullium hujus visceris, sive in parte ejus convexa , sive in concavL

123쪽

Ratione diversi apparatus inflammatorii ut & ratione loci in

qua sedet, symptomata stiperitis recensita diversimode saeviunt. Ea nempe mox levia sunt mox graviora, doloresque mox superni , mox Vero longe inferiores. Unde diagnosiis hepat itidis quandoque tam obscura est Ut ignoretur, Sc ejus vestigia solummod6 reperiantur in sectione cadaVerum , reserando scilicet hepar suppuratum aut gangram Osim. Attendenti tamen non desunt auxilia ad faciendam hanc diagnossim. Quando pars convexa hepatis afficitur inflammatione, adest dolor major, cum magna disti cultate spirandi illeque si perius sedet, sputatio aliqua subcruenta saepius accidit, itincque praesertim supervenit singultus. Si vero tentettur hepatis pars concava aut ejus meditullium , dolor quidem magis recedit a thorace , illeque magis Obtusus propter quamdam tendentiam ad oedema; sed tunc icterus praesertim Oritur, rarior tussiS, minorque disticultas spirandi. In priori forsan casu periculosum foret confundere hepati-tidem citis pleuritide inferna, sed fas est hanc eruere diagnosim ex signis sequentibus. Nempe in pleuritide inferna dolor lateris multo intensior est & pungitivus , copiosius sputum , pulsus valde durus imo aequalis : dtim in hepatitide dolor datur tensivus S gravativus, pulsus minus durus Sc inaequalis , sitis major, tussis Cepitis sicca, color cutis de Oculorum plerumque icteri tius. Denique distinguitur hepar esse inflammatum , non Vero aliud viscus abdom inale , mediantibus signis pertinentibus ad

icterum quae magis vel minus expressa sunt: tum mediante constitutione biliosa aegrotantis, aut quibusdam praegressis quae Valuerint accersere inflammationem hepatis.

Hepatitis morbus acutissimus est , ideoque prognosis ejus ominositissima. Equidem , saepe jugillat intra quatuor aut quinque

124쪽

dies ob su pervenientem gangraenam, nec solvi potest nisi felici

resollitione contingente intra dies quatuordecim; quos si superaverit, exspectanda suppuratio aut scirrhus. Nunc exponenda signa prognostica eorum eventuum , incipiendo a signis resolutioniS.

Resolutionis spes affulget si appareant signa pepasmi ante diem quartam, qualia eruuntur generatim ex mitigatione symp- tomatum S sed ibi pepasmus praesertim significatur ab alvo liberiore, quandoque Paulisper cruenta quin tamen tormina adsint: tum aliquantulo praeludio criticae haemorrhagiae per nares. HiSadde quod sputa fiant simul facilia & sensim cocta, quanta quanta appareant. Rebus ita pergentibus crisis incoepta perficitur, evadit se bris , restituitur color naturaliS cutiS, oculorum, nee non secum alvinarum & urinae. Verum si in eadem epocha morbi

non solum deficiant prospera signa supradicta , sed & omnia

evadant pejora atque Pejora, tunc oportet eXspectare gangrae nam aut suppurationem. Si gangraena impendat, febris augescit evadente pulsit debi Aori, dolores subito cessant sine causa, abdomen intumescit, dejectiones alvinae fetent admodum, tandemque frigent extrema mors citi Tirna accersitur. Suppuratio futura praenuntiatur primo ex absentia signorum resolutionis, simul & majori duratione morbi post epocham na- turalem pepasmi. Sed praevidetur imprimis ex eo modo quo signa inflammationis tunc subito augescunt, posteaque statim relaxantur, silc ut proprium ecto omni inflammationi suppuranti, exaph. 47 sect. a. Peracta autem suppla ratione, remanent syrnp-tomata quae competunt abscessiti facto, nempe tumor major in Parte, gravitas loco doloris , febris lenta, praetereaque sitis

ingens, tirim icterus ibi proprius.

125쪽

Ηri; us apostematis eventus multiplex Nempe mox totum hepar brevi consumptum rumpitur & producit ascitem purulentum, citissime lethiserum ; mox pus penetrando per biliares ductus pervenit ad intestina & producit diarrhaeam purulentam, fetidam, variegatam , summopere debilitantem , sine multa mora lethalem; mox etiam purulenta materies ichorosa & mixta sanguini

venae portarum transit ad communem humorum massam, ubi

natales praebet terribilibus f plomatibus febrilibus ; qualia sunt pulsus omnimodo malus, debilitas summa , perturbatio omnium functionum, a quibus mors celerrima ; mox denique illud apos-

thema, per suam cum peritonaeo accretionem efformat tumorem

purulentum qui ad exteriora prominet & aliquoties abit insanitatem ; sed ad hoc requiritur ut puris evacuatio non multum tardetur, praetereaque res in hac evacuatione processerint se cund lim observationem aph. sect. 7: scilicet, qui ex pur*Iento jecinore aduruntur, iis tibi pus purum sitieterit O assum, fu- persunt , quod pus in tunica ipsis conclusum sit , sin vero qualis amurca

suat, pereunt; quod idem judicium fertur coaca 31. Cum enim in priori casu detur abscessius limitatus & recens, dc ctim pus ejus laudabile: potest: inde sperari bona detersio & consolidatio foci purulenti, dummodo symptomata omnia brev1 mitescant, aegro simul melitas habente. In posteriori Vero, judicatur ex qualitate amurcosa puris, factam esse pravam suppurationem vel saltem abscessum diutius latuisse : ideoque substantiam hepatis consumptam fuisse & sanguinem tabe ichoroso contaminatum ;proinde concipitur tunc impoTibilem esse bonam suppurationem , sed exspectari debere mortem citissimam. Signa denique indurationis hepatitidis & scirrhi abhinc oriundi, de quibus superest agendum, repetuntur ex benignitate morbi, qui ideo extenditur ultra quatuordecim dies absque signis indi

126쪽

cantibus suppurationem: sed cum ea symptomatum mitificatione quae designet mutatam duntaxat qualitatem materiei decubitus , illam vero minime dispelli & eliminari. Timc itaque superstes manet tumor hepatis duriusculus qui sub initiis quidem paululum dolorem adhuc retinet, sed qui brevi evadit omnino durus ac indolens , id est scirrhus perfectu S. Hic scirrhus non stipatur illico gravibus symptomatibus nisi major pars hepatis ab eo Occupetur, ideoqtie nimium distrahatur de utilitatibus ejus. Sed quantus quantus sit, plurima tandem mala oriuntur ex adaucta mole hujus visceris, simul &ex motu progressia bilis magis vel minus perturbato ; quae fatis facile intelliguntur ut iis ibi supersedeamus. Nequeunt Veroea diutius subsistere quin febris lenta marasmoidea succedat aut hydrops ascites: quandoque & carcinoma hepatis.

127쪽

CAPUT XX.

D E SECRETIONIBUS IN GENERE S ECRETio Es omnes optime perfici judicare licet ex debita

qualitate & copia secretionum sensibilium, nec non ex constanti ac illibato functionum omnium exercitio. HiS Omnibus consideratis quoad mutuas relationes, indicatur non solum libera esse colatoria senstibus obvia, sed & ea quae sensuum aciem fugiunt , exindeque patet optime esse constitutos humores secernendOS ac eXcernendos per diversa haec viventis corporis

Quoniam verb secretiones omnes & ssingulae pendent ab innumeris mediis facillime mutandis, non mirum si tot tamque frequentes laesiones accidant vel in una tantum secretione vel in multiplici simul, vel & in On inibus propemodiam, turbatis a communi quodam impedimento. Sed ut aliquis fructus patho logicus colligatur in hac consideratione , duo veniunt inqui renda ; quare & quomodo laedi possit aliqua secretio in particulari; et '. quare & quando omnes propemodum secretiones simul quandoque perturbentur. De primo qiuaesito mox ubi de secretionibus in particulari Quoad secundum, qui est hujus loci, dicimus 1'. solemne esse apud Medicos quod omnes propemodum secretiones aliquando simul perturbentur vel saltem plurimae in maXimis perturba tionibus febrilibus; a'. hanc perturbationem secretionum tunc fieri seu quia crasis vel motus humorum recessit a statu sano , seu quia . sensus & irritabilitas solidorum quamdam ortationem

128쪽

occeperunt, seu denique propter aliquam eorum vitiorum complicationem. Quae curra ita siliat, tibi secretio aliqua vel multiplex impeditur aut erronea est Occasione perturbationis feb i is, aut spasmodicae, tum ubi Omnes fere taduntur, tandi i manet haec depravatio quandiu durat tempus cruditatis febrilis aut spasmi, eaque solummodo emendari incipit tempore pepasmi, nec tollitur tanquam nisi mediante crisii perfecta. Quicumque igitur quaesierit quinam sit status secretionum Scexcretionum in morbis, attendat necesse est ad signa quibus indicatur morbi cruditas, coctio & crisis. His mediantibus duntaxat cognoscet quid natura vivens moliatur dc agat, id est quid impendat vel actu esticiatur mediante spontaneo concursu sensibilitatis & irritabilitatis , una cum phoenomenis physicis humorum , quibus modificandis multum inserviunt duae praedictae facultates, quae & illis vicissim Obedire coguntur pro re nata. Ut fert opinio mea, Μ edicus non debet aliter concipere modum quo natura sit medicatrix morborum quorumlibet. Talis

itaque existit quatenus illa dissimiliter sensificata & sollicitata

Operatur dissimiles reactiones automaticas , tum quatenas ita reagendo conducit subigendis humoribus nocuis, simul & liberandis organis ab omni irritamento peregrino, quousque tandem valeat eos humores subactos expellere per loca liberata: dummodo tamen per se sola id efficere valeat. Ita censuisse videtur Medicorum parens, dum initio sectionis

qiuintae lib. I de morb. Vulg. ait, morbis natiariae medentur. Natura

insa sibi per se non ex consilio motiones obeundas invenit , paritimqtiidem ut nictare, Paritim vero etiam quibus lingua sub serpit, O alia id gentis. A nullo quidem edocta Πatura , citnaque di ciplinam ,

ea qlloe conveniunt escit. Quemadmodum enim automatice reguntur variae nictationes pro vario stimulo Oculorum, aut Varii

129쪽

motus linguae necessarii ad loquelam & deglutitionem , qrrae hic in exemplum assumuntur : ita & pro data dispositione dilacessione Organorum , haec reagunt sicut possunt reagere, disicrit congruum est in datis circumstantiis. Consequenter ille duntaxat medetur qui sedulus sequitur naturam in moliminibus ejus, sive concitando quasdam evacuationes, sive aliud quidpiam moliendo. Neque verendam habet ironiam quae dicit Medicinam Hippocratis esse perpetuam meditationem mortis. Tales itaque considerationes faciendae sunt ad aestimandam utilitatem & nec estitatem evacuationum in decursia morborum; eaeque non solum respiciunt morbos acutiores, sed Sc benignos nec non longiores. Suus unicuique morbo gradus irritationis & reactionis, sicut unicuique humori fria est physica tendentia. Porro effectus eorum amborum non minus necessaritis est & certus, quamvis utraque actio stepissime effugiat omnem diligentiam observatoriS Quapropter non fidendum Omnibus eVacuationibus, etiamsi stat1m apparerent fieri cum aliquo levamine. Ρlures quideme VacuationeS non raro debentur violentiae cuidam, qua deinde accersitur graVita S malum. Bonae duntaxat illae quae essiciuntur vi vitae Vincentis, aut saltem quando natura initio certaminis opprimitur a nimia copia deleterii contra quod reluctatur , eo scilicet tempore quo dicuntur turgere humor S. His cogitationibus motus Ρrinceps Μ edicorum sequentia scripsit, aph. a secto. I, ad hoc ut nullus sit allucinationis metus circa evacuationeS bonas aut malaS. In alvi Perturbationibus , inquit, O Momitibus sponti evenientibus , si qualia OEO tet purg uti, purgentur, conducit O faciti tolerant sin minus contria. Sic O pa-fo cum inanitio , si qualis debet sui , eonducit O factu tolerant. timinus contra. Coni derare estur OEOrret, O rcgmOHem, O temPeri

130쪽

mentum, oetatem . O morbos in quibus convenit nee nλ Addit

deinde aph. 22 sect. ejusdem, cocta medicamento purgante educito

ac moveto minime cruda , neque Per initia nis turgeant, multa vero

non turgent. Non enim semper datur haec turgentia quae requirat

medicamentum purgans ue ted saepe dum deest illa turgentia humorum purgandorum datur alia : scilicet sanguinis copio-ssioris ac densitoris, sicut re ipsa fit incipiente inflammatione; quo in casu turgentiae requiritur Venae-sectio, nedum medicamen purgans. Quinimo idem scriptor aphorismo praedictum proxime sequenti subjungit, quae prodeunt copia minime aestimanda , fed ut qualia e edit prodeant O ager facilὰ ferat. Atque ubi ad animi defectionem inque educere Oportet , id etiam faciendum , si ingerfusscere queat. Quod consilium generale non tantummodo respicit evacuationes vi purgantium factas, sed & missionem sanguinis. Haec enim ducta ad animi deliquium in potenti juvene, V. g. patienti periculosam haemorrhagiam praesentissima saepe medicina est; nec minus esticax in febre continente, validissima & imputri apud adolescentem robustum. Hinc enim, ut optime notat Galenus, lib. 9 de methodo med. cap. 4, saepe contingit dejectio alvi, non nunquam etiam bilis Vomitio, post quas brevi sic cedunt madoreS aut sudores e toto corpore, a quibus febris exstinguitur. Qua Occasione idem scriptor narrat quod in similibus circumstantiis quidam ex adstantibus ipsi per jocum dixerit, o homo , Iugula si febrem fHis de secretionibus in genere expositis, Veniamus ad secre, tiones in particulari consideratas.

SEARCH

MENU NAVIGATION