Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

aDostema, qtiando symptomata communia inflammationis pleuriticae exacerbata fuerunt circa decimum diem morbi eaqile dein subitis remiserunt: sed posthac tapius recurrente horrore sebrili, si alqrae remanente dyspno a , caloribusque nocturniS, siti , rubore labiorum , pulsu debili & molli, aliisque pluribus incommodis. Adde etiam quod aeger ipse qui statim sese reputat salvi im, ob subitam illam febris relaxationem caeterorumqtie symptomatum quae semper accidit pure consecto ), tape saepius declaret praesentiam abscessus, dum nempe dicit sibi gravitatem factana esse in eo loco, in quo prius dolebat. Solita clim accuratione sua Hippocrates, coaca Oa recensuit omnia signa quae solent sequi similem suppurationem , tum ea quae praecedunt & comitantur abscessus rupturam: simulque indicavit dies in quibus singuli illi eventus acciderent ue ex lateris morbo praecipue aut pulmonis inflammatione purulentos ,

, calores interdiu tenues, noctu Vero intensiores consequuntur, neque quicquam effatu dignum exspuunt , circa b, cervicem dc claviculam sudores Occupant, Oculi caVantur , malae vero rubent, digiti quidem manuum summi calent &Μ scabri redduntur, ungues autem unci fiunt dc perfrigescunt, , in pedibus tumores & pustulas toto corpore habent, ac cibos refugiunt. Atque hae sunt diuturnarum vomicarum notae. , Quae Vero celerem ruptionem habent, tum ex notis quae ad γγ eaS consequuntur , comprehenduntur, tum etiam ex doloribus,, qui circa initia fiunt, simulque si spiritus aliquanto majoricum difficultate trahitur. Rumpuntur autem magna ex parte ii suppurationes, partim quidem vigesimo die, paretim quadragesimo , partim etiam sexagesimo. Quibus igitur inter initia intensus dolor instat, nec non spirandi disticultas, de tussis cum frequenti sputatione , circa vigesimum diem aut celeritis

92쪽

,, ruptio exspectanda est. Quibus autem leviora haec sunt, pro ratione serior ruptio futura est. Sed & dolorem dc spirandi

,, dissicultatem , ac crebram spirationem, eruptionem ipsam praecedere nec ei me essi Temporis autem ratio ineunda est, ex quo

D prinatim quis dolorem aut gravitatem sensit, aut febricitavita, aliquis, aut si quando etiain rigor prehendit. Ut plurimum igitur brevi servantur quos sebris , statima, atque eruptio facta est, dimittit, & cibos appetunt, & quibus

, pus facile educitur, album, odoris expers, leVe, ejusdemque , coloris, sine pitia ita, & alvus exigua de coacta reddit. , At vero ii moriuntur, quos febres consequuntur, & sitis, ,, dc cibi fastidium, si pus lividum aut ex pallido virescenS, aut pituitosum , aut fptimans , ac insuper si alvus est liquida. Quibus autem ex praedictis partim quaedam adsunt, Partim ero absunt, hi quidem moriuntur, illi Vero per longa tem- porum intervalla fani evadunt. Ita ille. Brevior prognosis earum suppurationum habetur quoad salutem aut mortem , aph. 13 sect. 3 , hiS Verbis, qui ex pleuritides prirati sunt , i intris dies quadraginta ea quo ruptio fucra es

Perfuperiora pu entur , Abenantur alioqui in tabem transeunt. Quae sententia firmatur coaca 389 , multisque aliis textibus sicut caetera

supradicta ; unde in his longius non immorabimur, praesertim quia nihil magis probatur in praxi medica. Adhuc tamen notandum incumbit, quod suppurata pleuritiS proprio pure suo viam sibi aliquando faciat in cavum thoracis. Id cognoscitur ex praegressis paulo antea signis suppurationis,

quae dum postea erumpit in thoracem, sic relaxat pro momento,symiplomata Omnia ut aeger sal Vum sese reputet. Verum brevi Posthac tempore recrudescunt sumptomata omnia propter subitumalagmentum puris effusi 4n cavo thoracis, sicut etiam notabitur ubi de empyemate

93쪽

Notandum denique , quod si pleuritis spiaria forte sola foretae stippuraretur, ea minime purgari posset per sputa, quoniam cus ejus sedet extra pulmones ; dc quod ea potius abiret in abscessum externum, quam aperiretur in caVO thoracis, propter resistentiam pleurae. Sed haec satis de suppuratione pleuritidis, veniamus ad indurationem quae esto quarta ejuS terminatio. Quando materies decubitus pleturoperipneumonici nimis impacta , suppurari incapax, aut facile concrescibilis sicut familiare est humoribus catharratibus, praecipue dum subest aliquid strophulosi, indit ratio ipsi contingit perinde ac alteri inflammationi ; stepiusque haec terminatio accidit ex eo quod talis decu

bitus suerit subjectus calidiori medicationi, sicut diximus id fieri

in caeteris inflammationibus.

Cognoscitur talis indiuratio ubi pleuritica signa desierunt absque signis coctionis ullius, & deinde remansit dyspnoea varia, vel saltem tussicula sicca quae imprimis taviant a pastu aut post: corporis motum dc quae in dies prorogentur absque signis suppli- rationis aut empyematis. Aliquando haec symptomata tolerantur absque alio graviore incommodo, nisi forte tabes sicca tandem sobolescat ; sed si scirrhus a quo procedunt nimi opere postea

moveatur Ob praVam rationem vivendi aut medicandi, vel Propter quemdam alium inflammatorium morbum : tunc ipsi superaccidit suppuratio spuria, Veram vomicam creanS, pariter ac in inberculis residuis a catharro indurato. Eadem symptomata apparent, eadem est natali natura, iidem exspectandi sunt eventus: eadem proinde diagnosis & prognosis, sicut suo loco Videre est. Quaerenti denique niam pleuritis , quatenus inflammatio est, Valeat quoque terminari per translationem de cubitus e loco suo ad alium Respondemus realem duntaxat accidere translationem

Pleuriticae materiei & quidem selicissimam, quoties pleuritis ar-

94쪽

thritica solvitur per reVersionem podagrae ad pedes, tum quoties pleuritis metastatica alterius generis inhibetur in suis progres- sibi is per derivationem humoris refluxi, patratam mediantibus epis pasticis aliisve rebus revocantibus humores ad exteriora. Non novimus veraS metastas es ordinariarum pleuritidum, neque ipsis

credimus.

f. VIII

PERi pNEUMONIA dicitur inflammatio unius vel plurium pulmonis partium , cujus ratione fit dissicilis respiratio cum dolore lateris graVativo, febre acuta , pulsu molli , sputis ab initio morbi sanguinolentis. Alia vocatur legitii na seu vera, spuria alia seu notha. Alia essentialis, symptomatica alia. Alia simplex, alia composita. Alia denique metastatica.Ρeripneumonia legitima vocatur quando reipsa pulmo laborat inflammatione cum signis in definitione relatis ; eaque distinguitur in vere sanguineam, catharralem & biliosam. Sanguinea est, si acciderit homini sanguinolento: catharratis, si in constitutione catharrali: biliosa, si in homine bilioso, simulque adsit major vel minor saburra biliosa primarum viarum, quae faburra aliquoties est naagis vel minus putrida & ideo reddit biliosam peripneumoniam magis vel minus putridam. Peripneumonia spuria nihil est nisi calidus infarctus pituitosus& atrabiliaris vasorum pulmonicorum simul & textus interio bularis. In quo affectu , una cum febre remittente & stipata vagis horripilationibus adsunt peculiaria accidentia peripia eu-monica, de quibus insta. Quae peripneumonia spuria pariter

erit

95쪽

erit magis vel minus biliosa & putrida, si fiat ab humore pi

tuitoso & bilioso, aliundeque concurrerit cum faburra biliosa magis vel minus putrida Primarum Viarum. Peripneumonia quaelibet dicitur etiam essentialis si primodum generetur, nullo antea morbo CXistente. Symplomatica vero, si supervenerit cuidam febri Vel S catharro tussiculoso aut ip- sinet pleuritidi. Praeterea si1mplex est, si sola fuerit Peripneumonia. Composita, si conjuncta sit cum Pleuritide , adeo ut existat realis pleuro-

Peripneumonia.

Metastatica demum peripneumonia datur, quoties ea succedit recenti cuidam metastasi, sicut de pleuritide diximus. Causa materialis peripneumoniae legitimae, quatenus est genuinus morbuS inflammatoriuS, eadem est ac communis causa inflammationis legitimae dc i Puriae, non excepti S humoribus ipsis mei metastaticis , siicut de pleuritide docuimus: ea demque sunt causae praedisponentes. Sed character inflammationis peripneu monicae praesertim accedit ad phlegmonem , nisi forte magistentetur pulmonum superficies quam meditullium, quo in casu non nihil saperet naturam erysipelatoiam. De caetero peripneumonia Vera quandoque etiam paulum participat de humoribus hiliosiis magis vel minus putridis , prout datur talis constitutio in massa humorum quam aliunde fovet saburra bilios a primarum

viarum.

Causa materialis peripneumoniae nothae nihil est nisi pituita crassa & copiosa , ad quam accessit levis dispositio phlogo dea catharra is aut inflammatoria , sed saepius crasis biliosa imo atrabiliosa quae aliquando participat magis Vel miniis de Putrore, sicut non raro ObserVare est hyeme in peripneumoniis spuriis epidemicis. Proinde causae praedis ponentes ad spuriam

96쪽

peripneumoniam habentur in omni eo quod valet gignere col luviena multam pituitosam dc atrabiliarem, eamque determinare ac inflammare supra pulmones. QuamVis Vero peripneumonia notha non nihil conveniat quoad causam & sedem cum catharro suffocante prioris speciei de quo diximus pag. 44 , ab illo tamen differt admodum in eo quod peripneumonia notha longe minus Praeceps sit, aliundeque essentialiter febrilis. Cum haec ita sint quoad causas materiales & quoad praediia Ponentes utriusque peripneumoniae, non mirum si ii morbi praesertim populariter aggrediantur homines mediae aetatis, sicut docetur aph. 3o sect. 3, miniime Vero infantes & adolescentes, excoca siet; & si potissimhm grassentur hyeme, ex aph. 23 sect. ejusdem,' quo nimirum tempore apparere solet plurima turba, morborum catharratium & pituitoso-atrabiliarium apud tempe ramenta pituitosa, aut pituitos intrabiliosa. Neque demum mi rabilius nasci quandoque peripneumoniam ex ipsa pleuritide, sicut observatur aph. II sect. 7. Symplomatae plurima communia sunt in omni peripneumonia.

Nempe difficultas spirandi, dolor & oppressio pectoris, febris

acuta , tum plurima sputatio varie colorata ab ipsis initiis morbi. Sed ea ortu, progressu & gradu differunt in peripneumonia Varia , sicut mox apparebit. Nempe symptomata peripneumoniae verae & sanguineae eXΟ-riuntur ab horrore quin ullum praecesserit praeludium morbosum, eaque omnia talia sunt qualia recensentur in definitione. Illis ad summum addi debet rubor magnus faciei tum linguae, falseciumque & oculorum , sicut & respiratio calidior. Sed si peripneumonia catharratis fuerit, symptomata paulo remissiora existunt cum vagis horripilationibus, sicut generatim propxium est catharriS.

97쪽

Symplomata autem peripneumoniae verte & biliosae ortum plerumque ducunt ab inappetentia, nauseis aut vomitu ipso cum lingua sordida: illisque adjungitur major debilitas corporis& pulsus. Praeterea dolor latiorem locum occupat saepeque serpita parte ad partem, sputa magis flava sunt ab initio, praecordia multum anxia , frequentes ut plurimum subsultus tendinum ;imo si affectus paulo gravior S intinctus putredine, non parva datur propensio ad delirium Obscurum, lingua nigrescit, & demum fiunt alvi dejectiones frequentes , setidissimae nec raro ver- minois, ideoque lethalissimae. Denique symptomata peripneumoniae spuriae sequentia sunt. Irrita fallaci lenitate qua primo Opprimuntur patienteS, brevisit ut una cum febre remittente & stipata vagis horripilationibus appareant multifaria accidentia ; nempe pulsus notabiliter debilis

ac mollis ; caput affectum quodam senui repletionis valdeque dolens a motu , respirationiS Opprestio summa eaque nonnihil

sibiliosa intra pectus velut in catharro pleniore ue pectoris dolor qui raro quidem acutus ; tussis ab initio valde molesta eaque sicca ferme & quasi lacerans : cui deinde accidunt sputa copiosa , Viscosa , tenacia & alba , quae posthac liquescunt sensim nonnihilque in recesibi flavescunt, imo dc aliquando stib.

rubent.

Sed quando datur peripneumonia spuria naturae atrabiliosae magis vel minus putridae, praeter communia symptomata perip-neumoniae spuriae mox relata, quibus praeludere solent majus fastidium cibi nauseaeque majores aut Vomitus , brevi tempore crescit anhelitus & debilitas, fiunt maximi subsultus tendinum , dolorque capitis stepe atrox imo si magna propensio in pu trorem, his facillime succedit vertigo nec non ipsum delirium Senerale quod iusso ante morte terminatur , quin tamen magna

98쪽

indicia febris apparuerint in pulsu, eo quod circulatio paucissima

ac serme nulla abiolVeretur intra pulmones. Diagnosiis cujuslibet Peripneumoniae patet ex allata descriptione variorum symptomatum hujus morbi. Superest ad summum ut distinguatur a pleuritide: quod facile est. In peripneumonia datur dolor lateris gravativus, nedum acutus sicut in pleuritide pulsus mollis nedum durus: sputa ab initio sanguinolenta aut fallem copiosiora, dum ea tantum tinguntur imo & saepe erum. pere incipiunt die quarto pleuritidis. Quod pertinet ad prognosim, de qua agendum restat , ea censetur magis Ominoia quam in pleuritide, praetereaque adhuc Ominosior pro Variis circumstantiis. Nempe periculosa imprimis Peripneumonia quae accedit pleuritidi, ex aph. II sect. 7, propter conjunctionem duorum affectuum ex se lethalissimorum sed Praesert1m periculosa in corporibus densis & exercitatis. Itemque valde praeceps quae Oritur ex metastasi anginae, de qua aph. 1 ofect , quoniam facile affert mortem intra septem dies aut saltem suppurationem pulmoniS. Creterum, peripneumonia quaelibet, haud secus ac pleuritis, tenninari potest resolutione, gangraena, suppuratione & indi ratione, imo pariter sit ejus translatio felix seu dia che, in casu peripneumoniae arthriticae. Non hic repetemus signa eorum diversorum eVentuum . quoniam similia sunt in paribus termina tionibus pleuritidis. Notabimus quaedam duntaxat Phoenomena quae haec sunt ue 1'. periplaeum Onia Vera & sanguinea facilius re solvitur quam alia quaevis, sed ubi negligitur facile etiam abit in suppuratum; a'. peripneumonici suppurati media in aetate saepe salvantur ; at ferme nunquam seniores ut & junioreS ; 30 peripneumonia catharratis fatis facile etiam resolvitur quamvis

tamen fatis prona siit in indurationem. Sed biliosa dissicilius ,

99쪽

haecqtie in gangraenam valde proclivis est; 4'. demum spuria Peripneumonia , si non admodum gravis & bene tractata, resolvitur fatis facile mediantibus spratis & coctione materiei morbosae. Sed quando illa biliosa est aut atrabiliosa, eaque ad

summium evecta gradum, Valet mortem accersere valde repentinam cujus nullum Vix praesagium antea adfuerat in pulsu. Quae quidem mors non debetur ulli degenerationi suppuratoriae aut gangraenosae, sed fit duntaxat eo quod pulmonica vasta sic Obruantur a pituita copiosiori textum interlobularem infarciente , ut ea propemodum deleantur dc praefocetur sanguis in illis. Hoc Praesert1m Observare datur apud senes, plethoricos imprimis &comessatores, qui postquam fuerunt multo vino calefacti ac repleti cibis copiosis, sese deinde exponunt subito frigori. In his praecipue nascitur peripneumonia notha cujus equidem lethalitas fere certat cum catharro suffocante. Sed quamvis ea supponat dari in pulmonibus apparatum Valde analogum quoad sedem S causam, imo quoad modum occidendi, differt tamen multum ab illo, sicut jam monuimus. Petitur haec differentia ex eo quod peripneumonia sit essentialiter febrilis, lenior in ortu suo,

nec capax mortem adeo repentinam inferre ac catharrus suffocans dictus. Si denique meditati fuerimus modum quo perip-neumonia notha jugulat, dabitur concipere cur, inter ultimas languentissimasque pili stationes cordiS apud moribundos, neces sario contingat pulmonum in farchus steriorOsus quo tandem sumaminetur exiguum residuum vitae & cur hic unicus sit modus

moriendi, nisi pro iis a quibus vita aufugit absque praevio tillo

langore.

100쪽

pUD latinos vomica' Olim appellabatur quilibet abscessus, sicut Graecis empyici dicebantur ii omnes quibus aliquod viscus

suppuratum erat. Nunc Proprie Vomica Vocatur abscessus saccatus pulmonum , eaque denominatio extenditur duntaxat ad similes tumores formatos in utero, mesenterio vel alio quolibet

viscere , quia ii perinde continentur in quadam cystide membra

nacea.

Vomica pulmonum sub hoc respectu eamdem praecise naturam Praebet ac lupiae partium externarum. Proinde illa nihil aliud Proseri praeter peculiarem eliquationem suppuratoriarn materiei illius quae citius lentiusve accumulata de concreta fuerat in aliquo aut pluribus simul solliculis textus interlobularis; quae stippi ratoria eliquatio absolvitur absque quod consumatiar haec cystis seu involucrum membranaceum, procedens ab eis folliculis ampliatis & mirabiliter saepius incrassatis. Notum est similes tumores faccatos generari etiam in aliis partibus, praesertim in cryptis quibuslibet mucosis nec non in se baceis ue hancqtie esse Originem atheromatum , seatomatum &meliceridum. Qui tumores gignuntur quoties ibi remanserunt induratae quaedam reliquiae decubitus praegressi quae postea fuerunt adauctae per adventum materiei novae tum quoties ibi sensim sine sensu facta est aliqua congestio materiei viscosae facile concrescibilis, qualis praesertim habetur in humore scrOphlal Oso. Nec absimilis est scaturigo vomicarum pulmoniS. Eae nasiaci tur a tumore cythico vel tuberculoso qui sumpsit exordium suum ab induratis reliquiis pleuritidum vel peripneumoniarum

aut catharrorum ipsorummet, quibus deinde aliquid novi pe-

SEARCH

MENU NAVIGATION