Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

confrictu partium simul & debita resorptione, superficies

benefico duntaxat rore madent & praeservanthir a coalitione mutua. Sed plurima suboriuntur mala ubi humores illi forte deficiunt, aut e contra luxuriantur. Nempe si deficiant , sicut potissimum fit occasione inflammationis internae , tunc ferruminantur viscera exposita huic desectui, non excepto ipsomet corde. Si vero nimia ibidem sit colluvies aquea eo quod copiosior ejus perspiratio aut res Orptio parcior, tunc organa nimis humecta 'elaxantur, praetereaque non raro contingit hydrops Varie VocatuS pro Varietate loci occupati. Ρeri cardium ipsummet minime expers hujUS mali. EO quandoque corripitur in chronicis morbis oriundis ab hiannida ca chexia dc laxitate solidorum , praesertim si concurrant morbi dyspnoici. Sed nequaquam meretur nomen hydropis aqvula haec quae reperitur in peri cardio dum exta cadaVerum reserantur.

Ea merus est effectus agoniae paulo longioris, simul & persepirabilis humoris condera fati ab accedente frigore post mortem Non ita rarum est thoracem hydrope affici, sicut supra exposuimus pag. 3 3 ; neque etiam infrequens hydrocele, seu dydrops scroti, sedens praesertim sub tunica vaginali testis: nec ad modum rarus hydrops capitis seu hydrocephalus ; sed frequentior anas arca ut & leucophlegmacia de quibus ubi de nutritione : itemque frequentior hydrops ascites dictus qui nunc

Ascites vocatur collectio seri in cavitate abdominis. Ratione loci occupati & quorumdam adjunctoriam multiplex datur. Alius proprie dictus qui frequentissimus: improprie dictus

alius, qui saccatus hydrops audit . magis raruS Obser Vatur.

Ascites proprie dictus multiplex etiam; nempe serosus, hydatidicus , statulentus , chylosus , purulentus. De his mox

172쪽

quaedam per partes deinde agemus de hydrope saccato seu improprie dicto. Quicumque fuerit ascites proprie dictus, nunquam spectari debet velut essentialis morbus, quippequi aliquis sit duntaxat enectus alterius mali constantis, ex quo producatur copiosior perspiratio aut impediatur perspirati res optio in cavitate abdominis , in quibus consistit causa proxima hydropis ascitici.

Hanc autem causam adducunt 1'. pleihora ipsa ; a'. cachectica colluvies sim ut SP inde nata laxitas solidorum ; 3'. constans quaedam irritatio , spasmus e aut crethysmus ; '. Obstructiones pertinaces & graves majoris cujusdam visceris , praesertimque hepatis ex quo fi equentius nascitur hydrops ascites. Unde fas est observare quod per hanc ipsam accumulationem perspirabilis humoriS retenti, natura non nihil moliatur emollire ac delinire viscera obstructa , aut irritata & corrugata per effectum diuturnae constrictionis erethys malis vel spasmodicae; exindeque jam concludendum quod si matura paracenthesis valeat aliquoties favere hydropi oriundo a laxitate cachectica , nihilo miniis ea rninime conveniat in casu irritationis, erethysmi dc obstructioniS. Ad causas remotas ascitis plurima debent revocari. Nempe vita deses & opipara; suppresst o solitarum sanguinis eVacua

tionum , quas inter notanda resectio diuturnarum haemorrhoidum , ex aph. 12 sect 6 ; metastas es; dysente piae longiores, praesertim apud lienosos ex aph. 43 sect. 6; quicumque alVifluxus diuturni; evacuationes nimiae sanguinis ; melancholia smoeror acerbuS ; sc Orbutus ; quartanae longiores tin suppressae& male tractatae; pertinax cachexia undequa ille orta, ideoque

ipsamet leucophlegmacia formata, ex apta. 76 sect. 7; denique ad easdem causas revocandae sunt tenaces obstructiones hepaus

173쪽

quas valde considerasse Videtur Hippocrates cum dixit aph. ψfeci. 7, quibus iecur aqud pleniam in omentiam eruperit, iis veΠter aqua impletur O moriuntur; nam ibi utendo expressionibus temporis sui, videtur hic Medicus intellexisse originem hydropis ascitici ab hepate graviter affecto: nisi forte voluerit indicare lethalissimum hydropem ichoros O - purulentum qui obrepit quando rumpitur hepar postquam tota ejus substantia abiit in tabum ichorosum, effectu suppuratae hepatitidis. Quidquid sit de hac interpretatione aphorismi supra relati .

quam sequi bonique consulent benevoli lectores, certum est plerasque causas mox recensitas aptas esse creando asciti, quantumvis plurimae earum gaudeant efficacia diverSa. Ex qua multifaria origine hujus hydropis et tacescit ratio curationum ejus patratarum beneficio medicaminum e diametro Oppositorum qualia sunt v. g. diluentia aut stimulantia , . c.

Quinimb, ex praedicta altiologia hydropis apparet fre-

qtuentiorem ejus causam pendere ex gravioribus affectionibus hypocondriorum, ideoque frequentiorem ejus adventum merito assignari in iis tempestatibus quae magis scatent morbis atrabi liaribus & cachecticis, secundum aph. et a sect. 3 & 8 sect. 8.Hic foret locus enarrare symptomata & diagnosim ascitis.

Sed satilis visum est prius exposuisse aitiologiam aliorum hydropum , praesertimque flatu lenti & hydatidici. Nam respectu

causarum & signorum plurima datur asciti communitas cum illis , qua duceremur in repetitiones aeque inutiles ac taediosas. Aliquoties itaque contingit ut non solum colligatur serum iu cavo abdominis sed & ibidem simul extimescant variae aggeries vasorum lymphaticorum turgidorum ac pendulorum hydatidas dicunt) , propter diuturniorem Viscerum macerationem dc summam partium laxitatem abhinc oriundam : qua

174쪽

ratione creetur ascites hydatidicus, dissicillime distinguendus ab ascite vulgari , sicut videbimus ubi de hujus diagnosi. Quandoque etiam dum gignitur ascites, non pauca simul

extricatur materies aereo-elastica, Vel in ipsimet cavo ab dominis , vel duntaxat in tubo intestinali , ideoque fit interim collectio laticis flathi lenti, tympanites dicta vel intestinatis vel ab dominalis ; quod novum malum complicatur cum ascite qui abhinc stipatur majori febre, tum siti maxima & tussi despe

rationem afferente.

Talis flatuum collectio saepe quidem accidit asciti valde pro vecto , quando viscera ardent ac Veluti inflammantur eo quod tota propemodum lympha ex sanguine deciderit. At non raro quoque tympanites praegreditur asciti propter infarctum atrabiliarem Viscerum, conitantemque calorem irritationem inde natam in systemate Venae portarum , tiim Propter medicamina incendiaria. Ad hanc secundam tympanitae genesim attendisse videtur Observator Graecus dum ait aph. 11 seel. 4, quibus tormina ocirca iambificum dolor, qui neque medicameΠto Purg Πte , Π eque

aliter folvitur , in siccum hydropem f matur, seti potius , in iis hydrops sociis per irat. Forte enim hic scriptor ibi usus est: verboro id obtat ab id bis itido, perspiro, emergo minime Vero Voce id idtrietat a verbo idi tib , colloco, sedere facio. Quae maxima differentia lectionis forsan procedit ex eo quod scriptum fueritv parvum tibi desiderabatur O minus, ob incuriam priorum librariorum. At mediante correctione scriptionis mox propolita mihi apparet lucidior sententia Hippocratis, de cujus sensu tam dubitanter loquuti sunt commentatores adhaerendo Versionit ' ιΠ opem siccum firmatur. Nihil sibi vult hoc in Joco voxio i matur, dam utendo voce to perspirat aut to emeryit. Videtur

'pocrater

175쪽

Hippocrates depingere morbosam transudationem aeris quo

Putabat sanguinem scatere ut & caeteros humores. Piaculum quidem nunc foret allegare aerem elasticum fluere in vasis una cum sanguine & humoribus adjunctis. Sed aliunde probatur proventus aeris collecti in tympanite, quoniam experimentis physicis illuxit fieri multam extricationem aeris elastici ex humoribus animalibus dum sermentescunt aut putrescunt. Proindeque non mirabile est aerem promanare ex humoribus diu stagnantibus ac veluti concrematis intra substantiam viscerum abdominalium ue eum nempe vel adire cavitatem abdominis ibi perspirando una cum seroso latice: vel & extricari ex corruptis ibidem lymphis stagnantibus. Quoad tympanitem intestinatem , non adeo abstrusa origo

aeris collecti. At quomodocumque concipiatur scaturigo flatulenta tympanitem constituens, saltem negari nequit aliquando tympanitem existere tum abdominalem tum intestinalem, tuncque signa sequentia exoriri. Nempe abdomen sensim elevatur in tumorem elasticum & resonantem ad instar tympani, quae tamen resonantia minor in tympanite intestinati quam in abdominati. Sed in utroque percipitur multum murmur borborygmorum, frequentes strepunt ructus ac peditus choleram siccam dicunt ) , tumor abdominis constanter assurgit versus umbilicum si prematur illico restituitur : illeque calore augetur dum minuitur frigore, nec unquam decidit ob mutatum situm corporis, nisi

simul adsuerit copiosus ascites ; quibus addatur constans disticultas respirandi eo quod diaphragma fortitis pellatur versus thoracem. Ρraeterea, sive tympanites sequutus fuerit ascitem , sive ipsi supervenerit , cum semper detur pessimus status visia cerum , non solum adest magna laesio digestionum, sed & marcor

176쪽

sitis, febris, pulsus durus ac tensus, nec raro adiungitur tussis , stranguriave aut ischuria , tandemque ascites si prius non ad

fuerit.

Quod nunc pertinet ad signa ascitis, ille qui purulentus facile quidem patescit ex disrupto abscessu hepatis alteriusve viscerisbdominalis, tum ex cita admodum progressione tumoris sphaerici & totali hujus ventris, una cum fluctuatione liquoris ibidem percepta industrio contactu; sed quamvis fas sit ascitem propter dictum formidari quando adsunt circumstantiae aptae ad generationem illius , de caetero abstrusa sunt ejusdem signa dum incipit. Diagnosis ejus minus operosa ubi morbus confirmatus invaluit. Venter distenditur senssibili tumore sphaerico qui situm

mutat & sormam pro vario situ aegrotantis , fluctuatio aperta persentiscitur quae in dies crescit una cum tumore abdominis, datur disticultas magna spirandi, umbilicus saepe dilatatus prominet extrorsum, urinae paucissimae sunt dc ut plurimum lateritiae , superiores artus marcescunt dum inferiores evadunt Ceqematosi, praeseritim si hydrops fiat ab obstructionibus. Saepe etiam dura alvus est ob defectum lymphae intestinatis, vel & e contradiarrhaea viget propter pravitatem digestionum. His tandem malis serius ocius succedit febris lenta , tum sitis magna accenditur nec non tussis , & demum vultus exhibet hunc marcoris gradum qui facies Hippocratica vocatur a nomine descriptoris. Μediantibus praedictis signis ascites optime dignoscitur. Ne tamen hic hydrops nondum Omnino declaratus confundatur clim graviditate, sequenti cautela Opus est. Attendere oportet tumorem graviditati proprium notari praesertim in hypogastrio, eumque ibi circumscriptum esse, & magis vel minus accedere

ad regionem umbilicalem. Quinimo, si calida manu le vibusque

177쪽

volutationibus ventris incitetur embryo iam capax sensibilesimotuS edere, tunc licet persentiri motus eos quibus omne dubium tollitur. Sed cavendum ne mater maligne Voluerit V ritatem celare tum consulta aut Voluntario subsultu.

Diagnosis accuratio postulat etiam ut ascites proprie dictus discriminetur ab ascite saccato , quod ergo ut Obtineatur sequens sit hujus notitia. Ascites seu hydrops saccatus vocatur collectio seri quae fit in una vel multiplici simul cavernula textus cellularis peritonaei, pedetentim distenta & fatis adimpleta ut Praebeat natales tumori ascitem mentienti., Ρraecipue. nascitur talis collectio saccata seri post toleratas maximas distentiones peritonaei occasione graviditatis prae crassae , sicut & propter inconsideratam uteri gravidi compres sionem gratia staturae junceae, tum Propter conatum ictumve aut casum ex quibus sequuta sit distractio maxima peritonaei

aut ejus contusio.

Nimis obscura significatio incipientis hydropis ascitis saccati, quam ut dignosci tunc possit. Sed ubi confirmatus est, facile

innotescit beneficio plurimorum characterum. Nempe incoepto hydrope faccato sensim nascitur alicubi in abdomine tumor duntaxat localis & semisphaericus qui, quamVis formetur ab accumulato sero, non tamen stipatur fluctuatione, tam facile percipienda quam in ascite, sed ut plurimum stat durus existit ;a'. tumor iste minime locum mutat dum mutatur situs corporis ;30. ventriculi functioneS non aeque turbantur ac in ascite, neque supe iores artuS tam marcescunt 3 V. Urinae, quamvis Pauciores, nusquam fiunt lateritiae, debitumqtie vix amittunt colorem nisi in malo admodum inveterato, Sq. febriS non tam

facile incenditur ; 6'. denique si facta fuerit paracenthesis, educitur latex magnopere diversus ab ascitico ue hic enim est omnino

178쪽

serosus, limpidus, mere lymphaticus , rarissimisque duntaxat

in circumstantiis chylosus et dum ille donatur colore subfusco , non male aemulante levius decoctum calati paulisper tprbidum; ita tinctus propter immixta fragmina, cruoris degenerati stagnando in cavitate hermetice clausa. Attamen post plures para centheses latex ille pedetentim crassescit & demum educitur omnino purulentus 3 qua Veniente mutatione subnascitur labris

marasmos dea & exacerbescens. i

Indicatis huc usque causis, signis & diagnosi variarum specierum hydropis abdominis, susceptus postulat ordo ut instia

tuatur varia earum prognosis. Ρrimo dicemus in genere ascitem esse periculosissimum nisi forte pendeat a causa levi, V. g. ab accidentali cachexia aut a plethora. Sed si ortus sit a morbo acuto, magnam molestiam ac perniciem affert; imo cura serme

impossibilis quando producitur ab alia causa gravi, qualis foret obstructio pertinax hepatis lienisve, aut provecta cachexia. Unus tamen casus in quo hydrops habetur boni ominis exaph. s sect. 7, nempe si melancholico furori superveniat. Quod quidem ita fas est intelligi, quatenus pessima conditio hypo-condriorum possit forte mutari in meliorem, eo quod aquae extravasatae valeant corrigere stricturam & ariditatem melanch licam viscerum, simul & bilem atram diluere atque edulcare. Sed mihi apparet hoc potius intelligendum esse de anas arca quam de ascite ; imo pariter censemus erga aph. 1 sect. 6 qui hic est: hydrope detento , si aqua per venas in ventrem confluaeerit id est si sponte deducatur in vesicam aut alvum in , morbus so vitur. Legitur enim aph. 28 sect. 7 , leucophlegmacid detento si vehemens diarrhaea fuccedat , morbum folpit. Eadem prognosis firmatur coaca 461 & 8a, sed ibi requiritur insuper ut hydrops incipiens sit, di ut illud profluvium exoriatur absque cruditate.

179쪽

Norunt itaque Ρractici quod in hydrope inveterato denotetur

cita pernicies ab alvi profluxu , quatenus inde significatur erosio atque exsolutio intestinorum ex qua necrosis celerrima &

Pessimum signum si supervenerint maculae rubrae vel nigrae in cruribus aut in tibiis hydropicorum ue nam inde praenuntiatur gangraena cui mors assidet. Item hydropicis tussis accedens , mala s, ex aph. 3 s seci. 6 , imo desperatio affertur si tussis constanter detinuerit ex aph. 46sect. 7; quis inde significatur non solum dari magnam dispositionem inflammatoriam viscerum a quibus hydrops ortus est, sed & similiter tentari vias aereas ob ariditatem sanguinis: quae mala tunc omnino insuperabilia. Scarificationes ut & spontaneae extremorum aperturae aliquando proficiunt , ubi nempe fas est aliunde tollere causam hydropis, sectis vero nocent & gangraenam accersunt. Quoad paracenthesim , sic fortuna ejus statuitur aph. 27 sect. 6 , qui suppurati aut hydropici uruntur aut fecuΠtur , si pus , aut aqua confertim essurerit, omnino intereunt. Quod quidem certissimum , quoniam impetus ille denotat quamdam aquarum diuturnarum putredinem flatulentam quae ab accessu aeris magnopere exal tatur & necrosim viscerum infert. Neque in recenti hydrope operatio illa magis utilis nisi quando hydrops ortus fuit a laxitate ; sed nocet si magnus detur erethysmus ; aquae enim exerunt vim demulcentem. Una igitur spes reperitur in sublatione

causae.

Denique si ascites sorte solutus videatur quacumque de causa , non gloriandum de curatione , nisi jam duo tresve menses elapsi fuerint post detumescentiam abdominis. Quando autem illud de novo intumescit, breVi marcescit aeger & consumptus

180쪽

moritur. Pariter aqua inter cutem quae curationi cessi, ubi recurrit, spem tollit, eX coaca 6O.

Hydrops hydatidicus nullam sere prognosim peculiarem admittit. Saepius ille non agnoscitur nisii post factam paracenthesim ,

ex eo nempe quod abdomen nunc non detumescat. De caetero

nihil nisi malum inde exspectandum ; quandoquidem summa relaxatio & maceratio viscerum quae innotescunt ex hydatidibus illis , reddunt sortem ascitici longe pejorem. Quoad hydropem flatu lentum, si rarus hic affectus primariussit, cum sere non oriatur nisi apud homineS melaocholia coi sectos , sane periculosissimus ratione causae suae insuperabilis, &quidem periculosior quam ascites. Imo tympaniti ascites opitularetur , secundum Observationem mox factam erga aph. s

Denique hydrops saccatus non aeque periculosus ac ascites nec unquam adeo lethalis. Imo si mediocris fuerit nec inveteratus , aliquando sanatur apud juniores , mediante prompta Paracenthesi , congrua deligatione abdominis dc quibusdam discutientibus tonicis ue tuncque observatur minorem S minorem copiam serosi laticis evacuari per paracentheses successivas. Verum nusquam obtinetur optanda coarctatio & ferruminatio sacci hydropem continentis, si maximus fuerit, irritis punctionibus caeterisque remediis pro re nata adhibitis. Docet Observatio quod vires aegrotantis exhauriantur per repetitaS par Centheses & quod sensim accidat pauxilla suppuratio in cystide ;adeo ut ultimis puncturis vacuetur latex subalbus, puriformis& valde fetidus, loco laticis subfusci. Unde non mirum aegrotantes tandem laborare febre lenta marasmoidea usqtie ad

mortem.

Ad me pervenit tristis historia puellae cujusdam , in qua ,

SEARCH

MENU NAVIGATION