장음표시 사용
181쪽
post tertiam paracenthesim, tentatae fuerunt incisiones deindeque injectiones detersivae olim propositae apud Parisios vid. collect- Acad. Part. stanc. t m. a. pag. 33 ). Sed funestissimus hujus Praxis eventus satis superque probavit nullam deberi fidem talibus tentaminibus. Brevi nata fuit inflammatio gangraenaque subculanea, a quibuS cita morS.
CUΜ QUE physiologiam primoribus labris degustavit ,
facile agnoscet necesJum esse ad sanitatem viventis hominis ut egesta ingestis respondeant, proindeque subesse laesionem quamdam quotiescumque egestiones nimiae fiunt aut parciores Non ita planum apud Omnes quantum debeatur huic vel illi evacuationi, praesertimque ignoratur quanta sint respectiva ei nolumenta perspirationis & sudoris quoad sanitatis conserva tionem. Juvabit igitur quaedam tradidisse vobis signa quorum Ope dignoscatis bonam aut pravam conditionem sudoris & pers pirationis, incipiendo a perspiratione. Nomine perspirationis nequaquam intelligenda sunt emta via subtiliora, seu aquosa , seu spirituosa, seu forsan aetherea, tum electrica & ignea quibus perpetuo transadigitur humanum corpuS. Sub aspectu perspirationis illa duntaxat consideranda venit peculiaris aura quae exhalatur ex omni superficie viarum respirationis ut & cutis externae, quando ultima ingestorum coctio absoluta est & cujus verum est excrementum. Qui halitus reipsa constituit evacuationem magis necessariam inter Omnes, eo quod
educat materiem excrementitiam acriorem omnium , praete
reaque copiosiorem quam quae alia quacumque via expellatur.
182쪽
Unde patet quantum perspiratio congrua utilis sit sanitati conis
servandae & quantum nocere debeat perturbatio ejus vel levissima : proindeque quantum intersit cognoscere quandonam illa evacuatio belle procedat aut male, tum reserare causaS quibus ea foveatur aut perturbetur.
Perspirationem debito modo fieri significatur quoties homo aliunde sanus sentit se leviorem & simul hilaris est peracta alimentorum suorum omnimoda coctione, qualis praesumi debet elapsis horis 1 a post pastum vel paulo ultra ad summum ;ideoque contraria ratione apparet eam evacuationem toties
deficere, quoties homo ille contraria experitur. In primo casu corpus ejus fit levius ad sensum simul & ad stateram : in altero gravius ad utrumque. Consequenter qui voluerit habere justam rationem perspirationis quotidianae, eam quaerat in ponderatione, praesertim in ea quae sit ad sensum, quae tutior est & omnibus datur. Quaecumque ponderatio consulatur, ea praecipue interroganda mane post somnum in sanitate habitualem, inter priora diei exercitia, spatio unius horae. Cum copia ejus tunc longe major , non solum obtinebitur facilior aestimatio ejus; verum etiam abh1nc patebit maxima potentia somni ad praeparandam materiem perspirabilem : vigiliae vero activae ad illam expellendam. Sed ne detur aliquis allucinationi locus, attendere Oportet eam expulsionem diversam esse tum copia tum forma expulsi pro varietate aetatis & constitutionis individui, eamque caeteris paribus copiosiorem sub coelo meridionali quam sub aquilonio : itemque majorem in atmosphaera positive electrica & in sicca, quam in electrica negative aut humida.
Praeter vicissitudines praedictas, quibus quisque nostrum resistit Pro robore suo & prout corpus induratum fuit adversus illas, alia
183쪽
alia quam plurima Valent minuere perspirationem aut adaugere Nempe perspirationem minuere valent cibi solito crassestores , copiositores, frequentius assumpti, tum associati potibus incongruis a'. pleihora Viribus graVis ; 3 q. accidentalis debilitatio per inaediam, diarrhaeam, Vomitum, urinas, sudoreS, &c. 40. somnus perturbatuS , praesertim susceptus corpore male cooperto extra consuetudinem 7 3'. nimia quies aut exercitatio , Capax perturbare coctionem assumptorum Vel expulsionem excrementi concocti ; 6'. constrictio perspirantium vasorum aspasmo, qualis adeo frequens in hystericis ; 7'. eorumdem po-rorum inviscatio a rebus squalidis vel unguinosis corpori applicitis ; 8'. denique, ea quae stuporom nerviS inducunt retardantque motus vitales, qualis est aer coenosus , tum imprimis timor , tristitia , moeror. Ad perspirationem vero adaugendam, caeteris paribus, praesertim emcacia & salubriora sunt pathemata animi quae grate& cum mutatione frequenti excitant mentem, nerUOS, motusque vitales. Cum haec omnia Sanctorius de facto comprobaverit calculis suis, liceat hic afferre aliquot ejus aphorismos in quibus habetur aestimatio multa emcacitatis motuum animi. Ita nempe
aph. 6, 23, a , 3, & 47, sect- 7. A Nihil magis reddit liberam perspirationem , quam animi
is Si quis sine causa sentiat se hilarem, id a magis aperta Μ perspiratione sit, & ejus corpus die sequenti minoris pon-m deris invenitur. B Laetitia moderata, insensibiliter evacuat solum superfluum,m immoderata superfluum Sc utile. D Corpus quiescens magis perspirat & minoris ponderis fit, is si animo vehement agitetur , quam si celerrime corpus m Veatur, animo permanente otioso. V
184쪽
Nunc hilares, nunc moesti, nunc iracundi, nunc timidi, perspirationem magis salubrem habent , quam qui unico , , licet bono, semper gaudent affectu His de perspiratione dictis, nunc quaedam verba etiam faciamus de sudore propie dicto , quem appellare definire est. Quod vero spectat emolumenta ejus, dicere fas est generatim eam CVacuationem aegrotantibus quidem saepe utilem esse, sed eam nullatenus propriam hominibus sanis. Primo itaque certum habetur sudorem non fieri nisi quando impetus vitae nim1S adauctus , Vel organa nimis laxa , vel &nimia plenitudo cruditasve aut attenuatio sudatae materiei Unde non mirum sana corpora debilitari a sudore. Quod nempe ita fit, sicut facile concipitur, propter nimiam CVacuationem quam sudor producit, tum quia ille saepius crudus est& alibilibus succis refertuS.
Quemadmodum igitur perspiratio sanis proficua, eo quod
eliminet subtiliora excrementa quotidianae nutritionis: ita fudore contra nocuuS, tum nimietate sua quae exhaurit, tum quia saepius eliminat humores utiles.
In hoc tamen felicit mirabilis harmonia corporis humani quod saepe sudor, ut ut malus sit, subministret salutarem indicem morbi impendentis. Sano fudor copiosus immodicὰ contin-WΠs, morbum portendit , in state quidem minorem , frigore venis
majorem , inquit Hippocrates lib. de judicationibus, ubi &plura egregia de sudoribus morbosis. A sudore etiam homo
quandoque monetur de nimia assumptorum copia aut de ne cessitate evacuationis ; hoc sic notatur aph. Ι sect. sudor copiosas per somnum citra manifestam causam subortus , corpus copiosiore uti cibo fgniscat. Θιod aegroto cibum non assumenti sud contingat , quod evacuatione opus indicat. Proinde fatendum
185쪽
eas sudorum occasiones non dari quin aliquid in corpore perturbatum sit, unde semper manet sudores esse quidpiam violentidi mali in homine qui sanus habetur. Apud aegros e contra nidor saepissime utilem sese praebet , quatenus significat coctionem morbi, & in quantum violentia dc copia sua materiem morbosam coctam saepe tapius expellere capax sit, sicque majus malum fugare minori malo. Nihilo minus sudor haud raro nocet dc malum signum ess in morbis , nempe quando non expellit nisi cruda, Vel quando copiosior est, aut procedit a debilitate summa & lethali. Quapropter agnoscenda est duplex species sudoris in morbis ἡsudor nempe symptomaticus, dc sudor criticus seu judicatorius. Symplomaticus ille qui accidit tempore cruditatis, indicat op
Pressionem naturae, exhaurit, quo major est eo operosior &Docentior , imo ex aph. 38 sect , qud parte corporis sudor ines , ibi morbum ese rim catur. Criticus vero sudor qui supervenit post indicatum pepasmum dc criticis signis notatur. Ille praenuntiat morbi finem bonum aut malum, prout sudor effectus est naturae vincentis aut devictae. Bonum inquam promittit
eventum sudor qui ex aph. 36 sect. incipit, & deinde absolvit crisim die judicatorio , huc usque pergentibus signis criticis , praesertim in pulsu. Malum e contra eventum tape adducit , seu crisim malam, ille sudor qui habet aliquam pravam qualitatem irritis quibusdam signis criticis adjunctis; ex. gr. si fuerit frigidus, spissus , propulsus ex fronte guttarum aut scatu iriginum instar, aliundeque stipatus signis debilitatis. Tales sudores designantur aph. sect. .8 his Verbis, sudores diebus judicatoriis vehement dr O disse suboni, periculosi , O qui ex fronte ,
Uttariam O scaturiginum instar , propellunIur , quique valde frigidi sunt O copios. EVusmodi namque sudores cum xi O summo dolore
186쪽
e responeque prodire necesse es. Videantur ea quae de his malis sudoribus tum de bonis dicta fuerunt ubi de signis obtinendis ex pulsu, pag. 239 & 26o, fascicul. I.
Quicumque voluerit accuratius enucleare phoenomena sudoris ac perspirationis, perlegat Μ edicinam staticam Sanctorii cum notis amantissimi olim ut & eruditissimi Lorry quem adhuc lugemus. Ibi reperietur doctrina uberrima & quidquid habetuc in melioribus sectatoribus Medici Patavini, qui primus scripsit ex professo de perspiratione & qui doctrinam suam longis observationibus confirmavit. Nihilominus certum est jam haberi optimam notitiam peria Pirationis , eamque non levem , ab ultima antiquitate Μedica. Hippocrates aut saltem solers quidam observator ejusdem circiter aevi , cui forte debetur liber de alimento, sequentia protulit quae leguntur sect. 3. Foes. pag. s. lin. 13 & seq. ; corporis raritas ad perspirationem , quibus amplius aufertur , salubrior. Corporis densias ad perspirationem, quibus miniis aufertur, insa-Iubrior. Quibus corpus probe perspirat , ii imbecilliores O salubrionesezisunt , promptequὸ resiluuntur. uibus male perspirat , ii prius
quὰm aegrotent robustiores fiant, cum vero in morbum inciderunt , rius resiluuntur. Hinc autem O toti O parti attribuuntur.
Prima lectione videretur non valde claram esse significationem praecedentis textus. Sed meditanti facile apparebit ibi egregia referri observara practica quae omnino consentanea sunt cum experimentis Sanctorianis. Nempe raritas corporis salubrior quam ejus densitas ad peria pirationem eorum individuorum quibus amplior est illa evacuatio , quales sunt homines mediae aetatis : itemque densitas corporis insalubrior quam ejus raritas ad perspirationem eorum
qui minus copiose perspirant, quales sunt infantes di senes ut
187쪽
dc juniores mulieres. Istae enim non alia de causa Vix perspirant, nisi quia iis carnes sunt denta & pingues sub densactiam cute, quantumvis tenui i& eburnea. Perspiratio apud eas suppletur ab urinis copiosis ut & menstrua evacuatione, ideoque lintea earum vix inquinantur sordibus ullis, praecipue apud hystericas. Dantur solummodo aliquot Viragines quae emittuntem uvia culanea copiosiora, utpote quae accedant ad virilem constitutionem , aliundeque parciores menseS experiantur. Quando vero mulieres vel venustiores attigerunt aetatem effoetam , tunc perspirant uberius, imo ct fiunt plurimum sudabundae; quod ita fit quia cutis earum olim nitida & curata , nunc alia quantisper exsiccatur ideoque jam rarior evadit , sed heu lCapax replicari in rugas. Haec est enim constitutio mulierum Ut acquirant majorem carnium raritatem quando ipsis impendet necessitas magis perspirandi. Imo notatur non adeo Vegetas degere illas quibus corpus tunc temporis servatur aeque solidum & succi plenum : dum optime valent quae tunc opportunissime paulisper marcescunt. Norunt itaque Medici eos viros , ut S mulieres effoetas melius valere quibus carnes rarae sunt & modica duntaxat pinguedine refertae, quia nempe ipsis fas est perspirare sicut eorum aetati conVenit: dum e contra minus bene perspirant ideoque
minus bene valent, si donentur carnibus densis & saginatis pinguedine permulta. Norunt pariter quod in infantibus & senibus, aliisque minus Perspirantibus, raritas carnium magis quam densitas utilis sit ad bonam perspirationem. Cum in eis haec necessaria evacuatio jam sit naturaliter parca, parcior adhuc ea fieret, & nimis parca quidem, si carnium densitas ipsi ossiceret una cum copiosiori adipe.
188쪽
Non magis controVertitur eos vivere saluberrimos qui belle perspirant , quales sunt homines mediae aetatis ut de effoetae mulieres nusquam obesae, eo nempe quod Optime purgentur
quotidiano excremento perspirabili ; sed notatur simul perspirationem in illis facillime labefactari. Cum itaque in his individuis perspiratio acrior sit simul & valde copiosa, facile assiciuntur a retentione vel minima humoris perspirabilis: ideoque facilius aegrotant & sub hoc aspectu imbecilliora exiviunt quamvis salubriora. Sed promptius restituuntur a morbo, quia iis se ciliores ac persectiores fiunt crises via sudorum, deindeque Promptior restitutio solitae perspirationis. Hoc videre datur inurbanis bene constitutis. Ut plurimum recte valent, sed aegrotant . levi de causa, promptissimeque resurgunt 1 morbis. Alii e contra dissicilius laeduntur quoad perspirationem &in hoc robustiores sunt ; ii nempe qui natura sua minUS persia pirant quales sunt omnes senes, infantes & Venustae muliereS , tum ii quorum indurata corpora suerunt omnigeno impetu rerum externarum mirum est quantum frigus aliquando perserant absque noxa l Sed quando illa individua tandem in morbuim inciderunt, sufficientem ob causam, ObserVatur illa eadem aegrius restitui. Ratio est quod in eis non adeo faciles ac perfectae crises per Viam cutis, neque etiam valde facilis restitutio perspirationis post fugatum morbum. Quae dicta sunt de corpore toto , illa eadem attribuenda singulae parti. Nonne facilita S laborant eae corporis ParteS quae rariores sunt, continuo velatae & quae ideo belle perspirant δ: vice versa 3 Exemplo sint catharri ut & rheumaticae affectiones , quibus tam facili Occasione corripiuntur ii qui vestes consuetas inconsideratius deponunt: dum tenerrimae mulieres Impune patiuntur acerrimum frigus supra plurimas partes leviter
189쪽
admodhm obtectas, eo quod istae induratae fuerint ab aliqua
veluti consuetudine nuditatis. ' :Praedictis de perspiratione & sudore praelibatis, non abs re visum est hic brevem addere appendicem de quibusdam affectibus culaneis frequentioribus. Sed sciant tyrones multo plura de illis ediscenda superesse. Videatur tractatus de morbis cu-taneis ANN. CAROL. LORRY, Μ. Ρ.
DE AFFECTIBUS QUIBUSDAM CUT AN EIS.
Μ 1N1 ME ibi agemus de variis papullis & exanthematibus
febrilibus. Ea congruentius indicata fuerunt cap. I 8. art. 3. I 3, ubi de febribus eruptivis. Quaedam duntaxat verba faciemus de Naevis, Ephelibus , Gutta rosea, Scabie, Lychenibus, Herpetibus , utpote quae frequentiora sint mala generis culanei. N AE V I. NAEVI appellantur illae cutis maculae congenitae & aliquando ProminenteS aut e contra depressae quas vulgus hominum , aeque ficti quam veri tenax, credit procedere ab imaginatione matris. Sed eas aliunde ortas esse jamdudum uno ore clama verunt Medici procerioreS. Nempe oriuntur naevi ab omnibus iis quae ita valuerunt in foetu alterare qualitates succi alibilis, tum perturbare nutritionem evolutionemque cutis vel aliquorum ejus artuum , ut non soliam forma & color earum partium mutata fuerint, sed ibidem productae singulares aberrationes vasorum, Variaeque
excrescentiae omnino mirabiles.
Quid potentius itaque ad assiciendum talum tenellulum in
190쪽
arvo materno degentem, quam ipsaemet variae assectiones physicae quibus obnoxia est mulier quandiu foetum utero gerit 3 Nonne abhinc commoveri sic valet systema nervorum omnium ut uterus ideo corripiatur variis erethysmis, spasmis, stricturis aut e contra laxitate seu atonia variarum sui partium ἱ Nonne proinde his de causis diversis contingere potest erronea elaboratio uterina succorum foetui transmittendorum P Tum irregularis iniussusceptio eorumdem 3 Adeo ut quamvis solummodopensitaretur efficacia casuum aut ictuum vel & inconsideratae compressionis supra abdomen gravidarum mulierum, jam videretur mirabilius omnes prope homines persecte formatos prodire ex utero matris, quam aliquot duntaxat nasci paulisper mutu
Quorsum igitur recurrere ad affectum imaginationis maternae cum nulla detur connexio illius cum embryone quae capax sit deformare hanc praecise partem, de qua mater cogitavit inter multifarias aerumnas gestationis suae. Si daretur talis potentia desideriorum matris in partum suum, qui fieret ut ejus essica citas nunquam evolveretur nisi ad producenda monstra P nullatenus vero ad conciliandam corpori formositatem matribus
haud detestatam, &c. &c. 8Gravida quidem mulier consecta moerore, taedio, Zelotypia, hysteride, variisque vesaniis, cujus proinde imaginatio consetantius flagrat ardenti quodam desiderio , valebit potius gignere maculatum foetum quam si fuisset hilaris, contenta & quieta: esto. Sed ille effectus omnino indifferens est ad hanc vel illam foetus partem deturpandam, prorsusque sunt accidentalia quae illis contingunt. Unde pro certo habendum ea phoenomena suboriria variis circumstantiis physicis comitantibus conceptionem &nutritionem, perinde ac variae radicum buxearum sormae &diversi