Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

diversi colores pendent ab obicibus aut facilitatibus oblatis

earum germinationi & incremento. Quinimo fatendum est summo providentiae dono latere in natura vivente harmoniam conservatricem quae facit ut inter numerosissimas calamitates humanas, ea ferme rarior quae in naevis consistit. Quod nunc spectat ad prognosim instituendam occasione n vorum, dicimus similes maculas aut sormarum mutationes tantummodo esse injucundas, nisi sorte detur monstros a admodum evolutio, vel truncatio alicujus partis essentialis, Vel notabilior vasorum majusculorum aberratio. Quantum Vero parvi momenti fuerint eae deformitates , penitus indelebiles habeantur nisi prae minori extensione & prominentia , simul & igno hilibus earum connexionibus , liceat illas abscindere in recens

nati,

maculae umbrinae, glabrae, lenticulares, Varie disseminatae supra cutem partium plerumque nudarum , quales saepe videre est praesertim supra vultum & manuS in utroque sexti. Eae maculae producuntur a singulari materie atro-isca quae

deponitur in reticulo cutaneo sub epidermide es ibi adhaeret ferme indelebi is

Aliae quasi naturales pendent a congenita constitutione or ganica, sicut rufis hominibus praeprimis familiare est, aliae ac quisitae per insolationem aut quemdam morbum toleratum aliae transitoriae eaeque saepius latiores & circa frontem praecipue emores centes , sicut non raro accidit mulieribus gravidis aut Patientibus mensium stippressionem ; aliae demum scorbuticae , mox lenticulares mox miliares, mox etiam latitudine sua palmam

192쪽

aequantes, quibus Variegantur scorbuticorum lumbi , tibi e .

crura, aliaeque partes. Eae omnes maculae nocent duntaxat Venustati, exceptis scor-buticis , de quibus ubi de scorbuto.

GUTTA K o S E A GUTTA ROSEA , gallice cor em se , musseurs, constituitur m culis rubris, indolentibus , guttatis, partim prominentibuS aut asperis iisque admodum tenacibus , quae saepius aggrediuntur faciem , quandoque dc collum, pectus, brachia. Plerumque generantur in individuis donatis sanguine acri aut nimium effervescente, saepe nasum deturpant variis iube culis , eaeque existunt sine pruritu notabili & abeunt absque des quammatione. Aliquando etiam tales maculae nascuntur asyphillide, tuncque praesertam emorescunt supra frontem. Hic aisellus, ut praecedens, venustati cutis duntaxat nocuus, nisi venereus fuerit. Non raro curatur per medicamenta demulcentia & compescentia sanguinis acrimoniam ac fervorem , minime vero si inveteratu S. S c A B Ι E S.

SCABIES, graecis, gallice palle, apud celsum qui primus illam distinxit ab aliis morbis culaneis vocatur duritieS cutis rubicundior ex qua pustulae oriuntur, quaedam humidiores, quaedam siccioreS. Itaque scabies cognoscitur pustulis exiguis , miliaribus vellenticularibus , calidis , rubellis, dolentibus , Valde prurientibus , contagiosis, quae praesertim occupant manum aVersam, radices digitorum, poplites nunquam vultum. Quibus pustulisper scalpturam ruptis sunditur serum acre, non raro Puriforme ,

193쪽

ex qtio dessiccato exsurgunt crustae siccae, magis Vel miniis prurientes & abeuntes per des quammationem; ibi relicta cute

rubella & splendenti , in qua silmiles aliae pustulae paulo post

pullulascunt.

Duplex scabiei species. Alia latimida dicta gallice grosse pala,

qua obsita est pustulis humidis unam aut alteram lineam crassis, humore scilicet purulento repletis S pruriginosis. Alia, quae Iatinis audit scabies sicca vel serina vel herpetica, gallice gale sche , gale de chien , producit pustulas tantummodo miliares , Confluentes , easque magis dolentes & pruriginosas. Scabies tam humida quam sicca duplex etiam distinguitur , acquisita nempe, & critica. Acquisita nimirum quae de facto

gignitur per contagionem aut spontaneam humorum acrimoniam , tum per isditatem Vestium aut paedorem cutis occludentem ora vasorum exhalantium: qtiae & aliquando fovetur adegenerata labe Venerea aut scorbutica ue alia critica, in quam nempe videntur aliquando abire quidam morbi acuti aut chronici, tum Vulgares , tum Oriundi a scabie repercussa. Spontanea scabies est orescit potissimum tempore Verno , tvlncque illam aliquando esse epidemicam notari videtur aph.

zo sect. 3 , sed sit omni tempore per contagionem, scorbutum , syphillidem aut crisini. Causa ejus est materies perspirabilis gaudens specifica acredine quae haerescit finibus vasorum exhalantium cutis, ibique parvulos facit decubitus naturae plus minusve calidae : sive haec materies litic appellat quodam motu critico Vel di intaxat symptomatico, sive ibi creetur a perspirabili excremento ibi retento ob squalorem cutis , sive demum aliquod seminium psoricum cuti inseratur. Sed notandum est talem acrimoniam praecipue generari apud populos utentes sale marino sontano , caseis acribus , piscibus falitis , tum carnibus

sale dc sumo induratis praesertimque suilli S

194쪽

Scabies spontanea, ut di quae contagio aequisita sitit, per

se nunquam filiaesta est, excepta scabie Venerea ; ted minime negligenda ob metum maximae fanguinis infectionis a rei Orptotclaore labioso , praecipueque ob difficultatem perspirationistranS autem scabie induratam , praetereaque Valde cavendum a

repercustione scabiei chilus vis ; Observatio enim docet quod inde nascathir acrimonia plurimOS morbos gignere capaX. Nempe si repercussa scabies feratur L pra pulmoneS, qUOS Prae' Primis valet irritare, hinc fiunt tusses admodum chronicae quibus saepe fovetur vomica vel & ulcerosa phrysis: si visceribus nutritionis sese praebuerit insensam, producit Obstructiones, ex quibus cachexia varia sobolescit ue si demum ferierit lymphaticas glandulas infantum , verendae si int scrophtilae. Notum habetur in praxi morbos Oriundos a scabie repem crassa praesertim curari mediante scabie de novo communicata per fomitem; niim vero in oculatio scabiei foret capax praeservare a scabie contagiosa, dubium est: virum tamen scabiem aliquando non posse iterum communicari aegrotantibus post scabiem repercussam, sive scabiosorum contactu , sive usa vestimentorum ea labe inquinatorum. Forsan mediante altiori insertione per cutis vulnuscula , cercior daretur his in casibus occasio scabiei de novo contrahendae. Apud Indos scabiosi manent immunes a morbis plurimiS. Ιmo in nostra regione notatur infantes levi scabie semel affectos deinde saniores vivere & adolescere robustiores Mihi autem

apparuit in praxi scabiem admodum infensam esse variolosis.

LYCHENES , gallice dareres farine es , Hippocrati jam cog initae fuerunt , ut patet ex aph. ao sect. 3. Nihil sunt praeter

195쪽

levem asperitatem summae cutis, dissilientis In lemas tenues ad

instar sub candidorum soliolorum. Nunc lychenes Occupant illam partem corporiS, nunc at teram , raroque universam , sed saepius manus & vultum. Eae deprehenduntur Omnino siiccae , candidae, Vixque pruriginosae. Triplex datur species. Nempe aliae sunt lychenes simplices& omnino albae , quales supra descriptae sunt ; 2'. aliae limbo Tubello circumvallatae quae exhibent plagaS majoreS minoresve , 3'. aliae demum quae non solum in limbis sed & in toto rhi

bescunt, & quae ideo erysipelatos ae possent appellari. Quoad causas Sc prognosim dicimus lychenes prioris spe

ciet, seu simplices , plerumque generari ab aliqua tantum sputacitie aut quodam rancido cosmetico ; illas forsan exterioriduntaxat faciei epiderinidis haerere vel illis ad summum vas culis in ea membrana detectis a Ρerito D. Descemet, D. M. P. de quibus Loi xy, pag. 4. lib. de morb. culanet S ; de caetero illas nullius esse momenti, facillimeque sanabiles. 20. Lychenes limbo rubello circumvallatas procedere ab acredine quadam humoribus perspirabilibus incocta, quae primo inquinat per pirationem culaneam & quae deinde rodit epidermidem nec non cutem ipsam; ab illis infestari varias corporis partes, imo &eas in toto ferme corpore aliquoties altissime radicari, non sine periculo si negligantur. 3'. Denique lychenes tertiae speciei seu erysipelatos as sobolescere ab acrimonia humorum majori

simul & graviori labe humoris per pirabilis ; illas a quando

fuisse communicatas non solum internae superficiei narium, sed& ipsorum intestinorum nec non alibi indeque non raro su borta fuisse symptomata Varia pro Varietate loci occupati, eaque valde tenacia. Notatur demum illas aliquando emorescere quo itannis per hyemem & sponte sanari adventante aestate.

196쪽

Π E R P E T E S Hg pgTEs seu impetigines , gallice dareres vives, simi maculae fili cae , nigrae aut atro rubrae quae Occupant summam cutem in variis corporis partibus , sed praesertim in locis dicatis crat Tiori perspirationi , qualia sunt axillae, inguina , tum anivicinitas. Quae maculae degenerant aliquando in ulcerationes sursuraceas, magiS vel minus asperas , pruriginosas, rodentes quu& dispersa S. Quoniam herpetes tantam habent amnitatem cum lychenibus ut videantur esse duntaxat gravius malum generis ejusdem , facile concipitur eorum causas differre tantum majori sua intensitate & profunditate a causiS lychenum. Herpetes itaque pendent a materie crassa & Valde acri quae adhaeret superficiei cutis ac praesertim reticulo cutaneo, & quae producitur a perspirabili humore retento, vel a miasmatibus syphilliticis , aliisve retentis ut & contagione acceptis, & im primis quidem apud adultos, praecipueque Viros & senes. Cauta remotae sunt cibi illi quibus excrementum perspirabile redditur magis acre & crassum , ut & ea quorum ope illud in praedictis partibus figitur. Talia sunt alimenta crassa, pinguedinosa, rancida, post cocturam diu servata, caseosa, multo

sale condita aut aromate ; 2'. habitationes in aere coenos O , partim absconditae in terra, tum labores squalorem corporiS inducentes aut vitam nimiS sedentariam. His addantur scor butus

S syphillis.

Ad herpetum genus pertinuit lepra Graecorum de qua Hippocrates aph. ao sect. 3 , thm lepra Hebraeorum quam Carolus Piso frequentem adhuc vidit apud AEgypti enses, quae & nun in America cognoscitur sub ipso nccnine impetiginis.

197쪽

Herpetes Europaeorum minime constituunt morbum febrilem ,

nec periculos tim per se, sed semper diuturnum. Per accidens vero tape evadunt periculosi , nempe quando fit eorum repercussio , nec non ubi humores Omnes de hac labe non nihil participant sive per vim constitutionis haereditariae, sive propter diutissimam causarum actionem. In primo casu fiunt morbi metastatici periculosissimi , & eo quidem periculosiores , quo magis nobilis pars quae tentatur, aut fortius impregnata humore herpetico. In altero notatur maximam labem herpeticam humorum facere ut morbi incidentes cum illa sint plerumque asperiores ue quatenus nimirum talis acrimonia non solum potis sit inducere singulares degenerationes humorum coquendorum , sed & quia dissiciliores sunt criticae exhalationes tranS cutem quae aridis herpetum squaminis ferme ubique addensata est.

ARTICULUS NONUS.

U R I N A. UOTIEs urina gaudet qualitatibus suis nec turbatur excretio ejus, totio, designatur congrua hujus excrementi conditio simul dc congruus status organorum famulantium secretioni & excretioni illius, praetereaque patet animalifationem perfectam absolvi. Scire licet , inquit celsus, lib. I. cap. a , integrum corpus esse , cum quotidie mane urina alba , dem russa est: illud concoquere , hoc concorisse ignificat. At non raro laeditur secretio urinae, tum ejus excretio, V viaeque illius laticis qualitates, idque mali accidit multis de causis, quas lubet revocare ad duos Ordines. Ρrimus ordo spectat varias affectiones organorum urinariorum , de quibus mox in articulo particulari: secundus comprehendit Phoeno-

198쪽

pendent ab ipsamet sanguificatione, nec non a di versis morbis generalibus aut particularibus , quatenuS Varia urinae materiamenta inde Valent mutari, conjungi aut separari. H1nc statim incautis apparet plurima signa egregia ex uriniS desumi posse variis in morbis. Sed sapientes lubenter agnota cunt contrarium & fatentur immensam ibi residere dubitationem& obscuritatem propter infinitas complicationes casuum maxime variabilium Se abditorum, tum propter dissicultatem talia ob servandi. Unde rei latuitur quam deridenda sit doctrina uros coporum, quantam lugenda decepti vulgi caecitas ferme insuperabi is. Exceptis itaque non nullis signis ex urinae statu desumendis

erga morbos renum , Vesicae S hepatis, pleraque alia non merentur fidem valde solidam. Regeret forsan quis urinaS tamen

non parum consideratas fuisse ab Hippocrate. Sed ad hoc ut agnoscatur quanta chin cautione sese gesserit excellens ille vir& quanti, in recesserit ab auguriis singularibus fallacis uromantiae, liceat hic retulisse quae scripsit lib. a praenot. a ia'. a ad 3 SinclusiUO. Urina. ... optima est, cujus sedimentum fuerit album, laevem & aequale , per omne tempus, quoad morbus judicatus D fuerit: securitatem enim, brevioremque morbum fore signi- , , ficat. Quod si intermiserit, de interdum quidem pura me latur , is interdum etiam subsideat a bum & laeve, diuturnior & minus

securus morbus evaditari Si vero fuerit urina subrubra, & sedimentum subrubrum is & laeve, haec longe quidem diuturniorem quam prima morbum

indicat , valde tamen salutarem. Sedimenta autem in urinis crassiores hordei tosti non exacto

moliti partes reserentia, prava sunt; his vero pejora laminis, , simitia

199쪽

μ smilia ; tenuia & alba valde prava ; atque his etiam deterioram furfuracea.

B Nubeculae per urinas suspensae, albae quidem, bonae ue nigrae D Vero , malae sunt. D Quoad autem urina fulva fuerit & tenuis , crudum esse D morbum indicat. ,, Quod si diuturnus morbus sit, & talis urina perseveret . periculum est ne non possit aeger sussicere, quoad urina coim

a coquatur.

b, Exitiosiores vero sunt urinae fetidae & aquosae, nigrae &

γγ crassae.

,, At in viris, quidem & mulieribus urinae nigrae, in pueris autem aquosae, deterrimae sunt. Iis vero qui urinas tenues & crudas multo tempore metunt, α, si reliqua signa salutaria sint, abscessiis ad loca infra septum transversum exspectari debet. , Quin etiam pinguedines supra innatantes araneorum telas reserenteS , damnare oportet, colliquationis enim signa ,, sunt. , Considerare autem convenit , in urinis quae nubeculas habent, an superne , an inferne ferantur, & quosdam ha- γγ beant colores. Et quae quidem deorsum feruntur cum dictis coloribus, bonae censendae , & commendandae, at quae sursum feruntur malae, & vituperandae. γ Neque vero tibi imponat , si ipsa vesica morbo affecta , hujusmodi urinas aliquas reddiderit non enim totiuS cor

in poris , sed ipsius per se indicium est. Ita Hippocrates, loco

citato.

Quis porro non viderit praedictas observationes ab Hippocrate tantum celebrari tanquam generalia quaedam signa co

200쪽

tionis quae digna est tantae considerationis respeetu morborum curandorum s hancque genuinam esse bassim eorum quae sparsina leguntur in coacis, nec aliunde desumptos fuisse aphorismos in quibus agitur de urinis 3 Qui pertinent ad prognossim febrium & quos laic indicavisse sufficiat, si int 69. 7O. 7 I. 72. 73& 7 . sect. 4, it m 3O. 3I. 3 2. 33. 3 . 3 3 dc 68 secl. 7. Qui vero respiciunt varios affectuS Organorum urinariorum cit, huntur articulo proxime sequenti , particulatim ibi agendo de illis affectibuS.

ARTICULUS DECIMUS.

AFFECTUS ORGANORUM URINARIORUM.AL 11 affectus organorum urinariorum respiciunt renes, alii vesicam ; renes inquam quatenus ii simi lotii colatoria : v sicam vero in eo quod illa sit receptaculum lotii secreti quo usque expellatur Per Urethram. Ii sunt affectio renum spasmodica, nephritis , abscessiis &ulcus renum , calculuS eorumdem ue calculus vesicae, mictus cruentus, abscessus & ulcus vesicae , dysuria & stranguria , ischuria, urinae incontinentia, denique diabetes. De illis singulis nunc separatim agendum. AFFECTIO RENUM SPASMODI Dic ATUR renes spasmo assici, proindeque urinaria cola mox erethysmo tentari mox laxitate , quoties extra febrim ullam ullumve dolorem in renibus, urinae mox nullae metuntur, mox copiosissimae simul & pellucidae admodum : mox vero parcissimae eaeque magi S tinctae aut coenos T.

SEARCH

MENU NAVIGATION