장음표시 사용
201쪽
Apud mulieres praedicta symptomata denunciant lapius affectionem hystericam essentialem, productam scilicet ab irritationibus specificis uteri propter retenta menstrua aliave uteri
purgamenta ; sed & non raro nascitur idem incommodum propter nimiam mobilitatem systematis nervet, quae stipe quidem oritur a nimia debilitate & teneritudine sibrarum motus &sensus capacium, sed quae pluries etiam fit habitualis ob fatalem consuetudinem diligentius exprimendi fictitiam quamdam sensibilitatem omnino inimicam , quae nunc pasSim tanto in honore est apud elegantes qtiosdam modernarum gratiarum cesti
In melancholicis vero idem spasmus declarat copiam, acri moniam aut ariditatem atrabiliaris materiet , quae irritando systema hypocondriorum deinde renes sympathice assicit , vel quae disseminata est & generalem excitat nervorum P rtur bationem , de qua renes Praeprimis participant propter Peculiarem debilitatem suam. Hic affectus facile cognoscitur per signa mox relata in ejus descriptione. Quisnam vero casus adsit eruitur ex signis hys ceridis de morborum hypocondriacorum ; ideoque alterutra Prognosis pendet ex natura & gravitate causarum a quibus fluxit hysteris aut hypocondriasis. Huc naturaliter revocanda foret isthuria spuria, seu retentio urinarum in sanguine ob denegatam earum secretionem in re nibus. Sed vitandarum repetitionum gratia, mox agemuS de hoc affectu ubi de ischuria vera cui aliquatenus cohaeret.
202쪽
Ν Ε pM 1 Tis dicitur dolor ingens atrocissimus lumborum,
sedens a dextris vel sinistris in ipsamet substantia renis alterutrius ; qui dolor stipatur nauseis aut vomitu, urinis quandoque nullis , quandoque admodum parcis limpidis aut e contra valde rubris, febre majore Vel minori, aut nulla saltem sub initiis : saepe etiam stupore cruris una cum retractione testiculi apud mares, inguinis vero apud femellas : tum aliquoties adstrictione alvi, nec non dolore uretheri S. Distinguitur duplex nephritidis species. Alia nempe inflammatoria , alia quae sit ab irritationibus localibus renum S ure
Ρrior consistit in inflammatione ipsorummet renum & ure-therum, quam forte induxit ple thora aut maxima incandescentia sanguinis, Vel ictus casusve aut vulnus, vel denique lotium resertum miasmatibus specifice inimicis , qualia habentur v. g. in cantharidibus. Ρosterior vero consistit in earumdem partium distensione, spasmo, rosione vel punctione , quia inibi datur peculiaris infarctus vel obturatio Occasione quorumdam corporum peregrinorum ; qualia sunt materies viscosae, grumi sanguinei, arenulae , Pus topicum Vel aliunde PromananS ; quandoque etiam vermes ibidem gigniti, sicut scriptorum observationibus constat. Consequenter cauta praedisponentes erga nephritidem in flammatoriam ea sunt Omnia quae Valent adducere dispositionem inflammatoriam sanguinis & quae insuper apta sunt ad determinandum infarctum inflammatorium supra organa nephritica ;
203쪽
qualia sunt aetas media, victus lautus , plurimum conditus &vinosus; exercitia validiora in equo, rheda vel navi; immodica Venus , ictus , casus , Vulnus , abusius diureticorum : aliaque Omnia quae valent inducere rarefactionem sanguinis simul Screnes debilitare. Causae praedisponentes ad nephritidem oriundam ab irrita tionibus localibus habentur in rebus idoneis ad creandas concretiones renum arenosaS, tum ad inducendoS grumos sanguineos Vel & ulcerationes earum partium. Talia sunt nephritici morbi praegressi quilibet, aliaque omnia quibus renes possunt debilitari, vulnerari aut ulcerari, quibus addantur cibi viscosi, oleost , vel scatentes multo principio crystallisabili in ergastulis renum, Vita nimis deses, praetereaque senilis aetas, antiqua labes arthritica, tum haereditaria quaedam dispositio. Notatur saepius astici renem sinistrum quam dextrum, caeteris paribus. Ratio est quod vena emulgens stinistra longior sit
quam dextra, &quod praeterea recipiat venam spermaticam sui lateris, dum emulgens dextra nullum vas peregrinum admittit. Cum ideo vena emulgens sinistra non solum revehat sanguinem renis sui, sed & sanguinem redeuntem a testiculo vel ovario sinistro , necesse fit illam venam magis fatigari ab adaucta mole sanguinis revehendi ; facillime abhinc astici, infarciri Sc debilitari
renem hujus lateris : eumque proinde saepius tentari quam dextrum. His adde quod vena emulgens sinistra transcendat
eprpendicta lariter supra truncum aOrtae, eundo ad Venam ca-Vam , qua de causa sanguis ejus experiatur adhuc quoddam Iemoramentum, perquam adversum reni sinistro.
Concepta causatologia nephritidis utriusque facile intelligitur ratio cur inflammatoria nephritis praecipue accidat viris &juvenibus sanguinolentis ac intemperantioribus, quorum Prae
204쪽
terea renes aliunde labefactantur ; dum illa minime aggreditur infantes ante PUbertatem, ex coaca Ia, silc ut nec senes: nisi occasione caSUS, icthus aut vulneri S, Vel inconsiderati usus pharmacorum renibus irritandis idoneorum. Exinde quoque apparet quare nephritis pendens ab irrita tionibus localibus rerum peregrinarum debeat esse magis familiaris senibus, sicut notatur aph. 31 sect. 3. Naturaliter enim humores senum donantur spis litudine admodum Viscosa ; prae terea lotium eorum scatet uberiori parte aereo-tartarea & crystalli
, sabili , eo quod in illis perspiratio culanea Valde parca sit simul de tenuis ma, sorteqtie duntaxat aqtaea & Orba principio
terreo ; quibus etiam de causis praesertim nephritide arenosa tentantur arthritici veterani. Sed notandum est senes ab anno aetatis sexagesimo tertio nusquam corripi renum morbis nisi ex alia aetate sequantur , teste Hippocrate, coaca SI a mOX Citata, Neque etiam tentantur infantes ante Pubertatem , quamViStamen lotium apud eos sit quoque Valde tartareum propter subtilem ac modicam eorum perspirationem ; hoc ita sit quia naturalis flexilitas oc agilitas renum juvenilium faciunt ut crysia tallifationes tartareae ibi forsan concretae expellantur citissime , ideoque non ipsis liceat magnam moram trahere in renibus , nec acquirere molem capacem nephritidis producendae. Nihilominus infantes sunt obnoxii calculis Vesicae, sicut Optime notatur aph. 26 sect. 3 ; quia scilicet tartareae crystallifationes quae ex eorum renibus impune decidunt, saepius retinentur in eorum Vesica urinaria, eo nempe quod ii saepius mingant dium sedent aut decumbunt , aliundeque plures eorum donentur urethra arctissima.
Symplomata nephritidis talia sunt qualia reseruntur ire definitione morbi ea ille haud dissiculteri explicantur. Ait illa hic
205쪽
adstingitenda sunt prout conveniunt nephritidi inflammatoria aut illi quae fit ab irritationibus localibus ; exindeque sufficiens
obtinebitur diagno sis morbi utriusqtae, nec non ratio eiam
distinguendi ab aliis morbis quorum symptomata quadantent Ssimilia videntur.
Nempe si nephritis inflammatoria sit, adest ab initio febris
Cum pulsu parum duro, dum febris tantum supervenit alteri speciei nephritidis quando diuturnior & Validior ; 2'. in priori nephritide percipitur dolor renis gravativus, distendenS, prangitivus diam in posteriore acerbissimus est , Taepe extensus juxta uretheres , praesertimque stipatiis stupore cruri S , tin retractione testiculi in maribus, inguinis vero apud semellas ;3'. si detur inflammatoria nephritis, urina flammea est, mictio frequens sub initiis, quandoque si appressa in vigore morbi: dum in altera specie minguntur urinae plerumque limpidae & parcissimae, vel saltem multum Variantes ; aliquando sanguinolentae; eaeque saepius turbidae in reces tu, ubi scilicii morbus fatiscit ;
'. nephritis inflammatoria sequitur aetatem juvenilem praesertimque virilem: diam araenosa excruciat arthriticos, eosque alios senes qui hoc renum Vitio tentantur propter dispositione1ri relictam ab aliis morbis. De caetero nauseae dc Vomitus veluturinosi perinde locum habent in una neptis itide ac in altera , iique copiosiores solent esse quo parcior urina mingitur. Distinguitur utraque nephritis ab inflammatione intestinorum, hepatisve aut splenis, in eo quod dolor in istis feratur versus anteriores parteS abdominis, dum in nephi itide tenet regionem renum & adjuncta habet propria symptomata nephritidis , qualia sunt nauseae, vomitus, stilpor cruris, dcc. A lumbagine vero differt , eo quod in nephi itide adsint nauseae Vel vomitus aut quaedam urinarum dissicultas, quod
206쪽
dolores saepe prorogentur juxta uretheres usque ad inguina: duallumbago non admittit praedicta sympiomata , nec alibi tavit quam in lumbis. Praeterea erectio trunci corporis non fit in lumbagine nisi cum dolore magno, dum in nephritide contrarium
Non magnum foret periculum confundere quamcumque nephritidem cum dolore colico intestinorum, quoniam curatio eorum morborum Valde analoga est. Galenus narrat se in seipso ita fuisse deceptum dc quod errorem suum non agri verit nisi accidente copiosa rejectione secum alvinarum. Sed facile est agnoscere dolorem colicum ; iste siquidem dolor locum suum tape mutat & inaequaliter divagatur, dum nephritici dolores stabiles sunt in regione renis & uretheris affecti, praetereaque stipantur Variis urinarum Phoenomenis , nec non nausei S Vel Vomitu. Quoad prognosim , nephritis est per se morbus gravis &Periculosus, quoniam supponit vitia quae locum dant abscessui aut ulceri renum nec non calculo eorum & vesicae, aliisque malis hinc pendentibus. Sed rei accuratio jubet indicari prog-nosim propriam nephritidi inflammatoriae , ut & illi quae producitur ab irritationibus. Primo dicimus prognosim nephritidis inflammatoriae quoad plura similem es e prognosi generali inflammationis. Non curatur enim nisi mediante resolutione verissima, alioqui abit in gangraenam , aut in abscessum qui fit in ambita renis vel in meditullio ejus , prout inflammatio praesertim sessit in hoc vel illo loco. Si abscessus fuerit internus, eo rupto fit mictio purulenta & superstes manet ulcus in renibus , cui deinde febris lenta succedit nisi curetur. Si vero fuerit abscessus exterior , abhinc nascitur febris lenta quae abitura erit in phtyssim, nisi
forte hic abscessus possit aperiri & optime detergeri sociis illius Apparet
207쪽
Apparet hos renum morbos inflammatorios frequentiores fuisse sub aevo Hippocratis quam sub nostro. Homines lacertosi & vere athletici eorum temporum , qui gymnicis ludis con-rinuo exercitabantur, idebebant esse magis Proni in hunc affectum Propter enormes conatus lumborum quibus adeo frequenter
Quidquid vero sit, saltem illa prognosis quam tradidit hic
Observator , aph. 3 S sect. 7 , de abscessu renum interno vel externo, non potuit institui nisi mediante numerosissima eorum casuum consideratione. Quibus vero renum Visio assectis , inquit , praedicta rigna contingunt nempe bullae in urinis & cramum sedimentum earum de quibus, aph. 33 & 3 proxime praecedentibus), do qud acuti circa spinoe musculos sunt, abscessum extra foreerspecta. Quod ii dolones ad loca interna magis yergiant , abscessum
quoque internum potius futuriam e pecta
Quod denique pertinet ad prognostin nephritidis oriundae ab irritationibus, dicendum 1'. periculum esse ne ipsi super- accidat renum inflammatio clam periculis suis, si dolores illi nephritici acerbiores fuerint S pertinacissimi ; a'. istam nephritidem recidivae frequenti obnoxiam esse, quatenus Pendeat a causis non facile delendis, quales sunt arenota concretiones, qualitas humorum valde viscosa, tum magna renum debilitas ;3'. ab illa dari secundam occasionem calculi aut ulceris renum ; 0. denique dicendum istam eamdem nephritidem periculo siorem senibus quam junioribus viris , eo quod priorum humores admodum viscosi & lotium refertum majori copia materiei aereo-tartareae, ob defectum exitus earum materiertim per Poros cutis exhalantes qui de die in diem stringuntur a senili fibrarum rigiditate. Renum o quicumquὰ xes coe vitia, in senibus iri curantur, inquit Medicorum Princeps, aph. 6 sect. 6 ,
208쪽
imo dc asserit lib. 6 de morb. Vulg. sect. 8. pag. 20 . Foes. 140. 4, se non Vidisse sanata renum Vitia supra annum aetatis quinquagesimum. l Sed notari debet nephritidem oriundam a materiebus viscosis minus periculosam esse quam quae ab are-nulis , quandoquidem ab ista impendent diriores nephritides , mictus sanguinis , inflammatio , abscessiis ulcus Ue reni , calculus renum & Vesicae, tum Varia phoenomena morbosa rejectionis urinarum. De nephritide pituitosorum & melancholicorum hominum praecipue licet dicere cum aph. II sect. 6. Melancholicis assectibus O renum vitiis , succedentes haemorrhoides bono fuΠt.
AAs Es SVS ET ULCUS EI NUM Aps C Ess Us renum est caVitas pure plena, eaque major Vel minor, modo proindior modo superficiaria , seu Occupetur ipsa renum substantia aut tantummodo pelvis eorum. Ulcus autem est: ipsamet solutio continui magis vel minus purulenta& exesa quae superstes mansit post rupturam praedicti abscessus , vel quae sequuta est: aliquam assiduam erosionem earumdem partium. Causa abscessus renum habetur 1'. in inflammatione nephritica esstentiali aut symptomatica quae in suppii ratum abiit ;20. in toleratis antea diuturnis irritationibus Occasione arenti larum renalium, Vel natis ex usu diu reticorum acriorum.
Signa certa abscessus illius sunt igitur signa generalia suppurationis, ut & illa quae specialiter indicant suppurari renes , qualia referuntur aph. 33 sect. 7 citato pag. praecedenti ; quibus omnibus addatur dolor gravativus ac distensivus posthac remanenS in regione renum, praetereaque febris lenta, saltem
209쪽
stequenter percipienda si non semper: denique caetera alia
signa generalia tabis purulentae confirmatae. Diagnosis vero ulceris renum haec eth. Ρraeter dolorem fixum in renibus , qualis relinquitur a qualicumque inflammatione eorum suppurata, aut qui succedit assiduis ac specificis irrita tionibus arentilarum Vel diureticorum acriorum, varia signa inurinis videre est. Nempe urinae sunt griseae, subflaVae, non nihil crassae, magis vel minus evidenter purulentae, odorem cadaVerosum aliquando referentes, quandoque S sanguinolentae ue imo carunculosae d Onustae rebus filamentosis, ad quem casum resertur aph. 76
seci. qui hic est quibus cum urina craj d eatu E camΠCULE , aut veluti capilli unci exeunt, iis d renibus eaecerniantur. Ρraeterea
non raro sit mictio valde frequens aut dysuria ferme habitualis , saepeque stranguria ipsa , sicut monetur aph. 38 sect. 3 his
verbis : Recto intestino O titero in flammatione assectis frangliriuaccidite renibus etiam purulentis stranguria fuccedit e jecori vero insammatione Laboranti supervenit singultus. Verumtamen attendere juvat stranguriam ibi non dari tanqrram signum insepar bile , sed tanti in pro signo frequenter accidente in casu ulceris renum, sicut frequenter illud etiam apparet ubi inflammatur intestinium rectum vel uterus. Quinimo ipsaemet urinae purulentae non sunt certum signum ulceris renum, quantumVIS Videantur apprime significantes ; aliquando enim tales rejiciuntur Occasione alicujus emigrationis purulentae seu criticae seu symp- tomaticae, absque quod ren ullo modo ulceratum sit. Carendum igitur ab allucinatione erga purulentas urinas sicut erga stranguriam , Omniaque signa purulentiae renum scrupulose quaeritanda di agnoscenda sunt priusquam dicatur ulcus reniS adesth. Neque minori cum attentione ponderari debent adjuncta
210쪽
quorum ope designat ir praegressa occasio purulentiae renum, tibi judicandum est de statu hominis qui sanguinem aut pus mingit. Nam si nulla signa purulentiae accidentis praecessissent, mictio sanguinis aut puris nihil certi declararet respectu ulcerationis actualis renum aut vesicae ; cum certe possit adesse pus in urinis, V. g. in casu metastasis, 2 sque quod ulcus ullum renis existat, & cum sanguis possit aliquando mingi absque
quod succedat exulceratio ulla : nefas foret resolvere ex tali mictii adeste ulcerationem renum aut Vesicae. Attendere igitur
Oportet ad sensum aph. 7s sect. in quo legitur quis fam
guinem aut pus mingat, renum aut vescae ulceratio rigniscatur, non
enim ultima vox sibi vult tunc certo adesse ulcus renum aut vesicae ; sed ea monet duntaxat tunc dari Mezillum seu proesagium possibilis ulcerationis renum aut vescae , sicut reipsa Verum est Piaculum foret tribuere optimo medicorum assertionem quae
Vulgatiori praxi tantopere opponitur, adeoque inutile est supponere cum aliquibus adfuisse in originali manuscripto particulam conjunctivam O loco particulae Vel. Legendo quis fanguinem O pus A aphorismus ille non certius indicaret praesentiam ulceris renum aut Vesicae. Sinendus ergo qualis legitur apud D. Bosquillon, attendendo ad sensum verum vocis T fgniscatur; tunc clarissimus erit perinde ac certissimus, saltem quantum possctum id asserere ; neque parum stupeo illum aliter unquam fuliue intellectum. Sed haec satis de causis & signis abscessus & ulceris renum, deVeniamus ad eorum prognosim. Ρr 'nosis abscessus & ulceris renum perquam funesta est,& praesertim quidem discriminosa quoad modum diversum quo fieri potest illius abscessus ruptio. Itaque si haec fiat versus cavitatem abdominis , abhinc illico sequitur morbus letha sissimus: vel saltem metuendus est periculosissctimus alfectus, si