Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ruptio fiat in substantia renum. In primo casu creatur ascites purulentus cito lethalis: in altero, renibus impendent pericula ulceris ut plurimum immedicabilis. Non negandum tamen abscessum renis aliquoties curari , quando nimirum ille Versus exteriora haud tarde intumescit &absque imperita cunctatione ibi aperitur ; dummodo pus bonum emittatur & succedere valeat optima citaque detersio foci

Purulenti.

Quod igitur spectat ad ulcus renis in se spectatum, praeter quam quod illud possit sanari in casu mox depicto, curatur etiam aliquando si leve fuerit, vel si productum a lapillis qui feliciter dimoveantur ex suis ergastulis posteaque eliminentur ima cum lotio. Alioqu1 funestissimum semper censetur, imo illud quodcumque sit nunquam fere persanatur in senibus supra annum quinquagesimum aetatis , sicut mox notavimus ubi de Prognosi nephritidis.

f. IV

in renibus & ibi impacta, quae una esse potest vel multiplex, eaque major Vel minor. Notum est similes concretiones vel ut1 lapideas generari multis in individuis, sive propter quamdam haereditariam dispositionem, sive propter debilitatem peculiarem renum, aut Vitiosam quamdam humorum idiosyncrasiam accidentalem. Causae igitur praedis ponentes ad genesim similium concretionum eaedem sunt ac illae quas assignavimus nephritidi ab irritationibus oriundae : ideoque similes sunt victimae utriusque affect S.

212쪽

Quandiu praedictae concretiones seu potius crystallisationes haerent immobiles suis in matricibus, eaeque non acquisii verunt molem nimis incommodam, Vel dc adeo lente incrassantur ut partes assuescant distensioni abhinc oriundae: tandi ii illae impune feruntur quot quot fuerint ; sed quando illae tandem numerosiores sunt aut crassiores aut ponderosiores , Vel & quando eae dimoventur ex suis loculamenti S , tunc Varia excitantur symptomata, quae ipsa sunt signa calculi unius vel multiplicis qui alterutro reni adhaeret. Haec porro symptomata sunt 1'. dolor obtusus in regione renis alterutriuS, nam rarum est ambos reneS aequaliter assici, qui dolor superstes manet ut plurimum post aliquem insultum nephriticum, & praesertim intenditur Occasione magnarum cor- Poris Commotionum , qualis est vectio in rheda male suspensa aut in equo succussatore. 2'. Variae accessiones nephriticae

praedictis in circumitantiis hinc inde accidentes & stipatae variis symptomatibiis nephriticis ue post quas accessiones semper restitat ille idem dolor obtusus renis ejusdem, qui & sens1m evadit major. 30. Habitualis dolor renis praedicto modo stabilitus

mitescit a decubitu in latus sanum , dum e contra intenditur decumbendo supra latus Oppositum. 4'. Urinae Plerumque Pel- lucidae , sed saepe etiam vario modo mutatae in fine accessionum nephriticarum, per quas etiam mictus cruentUS non raro succedit , imo dic urinae suppresso. 3'. Quandoque etiam Urinae fiunt arenosae ue sed minime fas est ab illis arenis deducere signum certum calculi renum aut vesicae, sicut legitur aph. 79sect. his verbis , quibus in urina sub ident arenosa , iis xe cacalculo laborat, vel renes; aliquid videtur interpolatum in hoc aphorismo, nam irritis illis arenosis urinarum subsidentiis, renes cm ii no esse possunt immunes a calculo, perinde ac Vesica.

213쪽

Ex eo quod arenota materies adfuerint in urinis, nequaquam sequitur calculum quemdam necessario remansisse in renibus , sicut nec in vesica ; quaedam duntaxat suspicio levis ad summum exinde affertur imo probat experientia calculum renum aut vesicae rarius formari in iis qui arenulas rejiciunt ; unde adagium gallicum, qui charie ne bdiit pas, O qui ne charie pas , b tit 60. Denique si calculus renis foret valde multiplex aut prae crassus, tandem perciperetur sensatio cujusdam ponderis magis vel minus notabilis in rene affecto, imo singularis quidam tumor forte etiam animadverteretur. Olim tractavi quemdam Procuratorem Bisiantinensem nomine Lebeaux , qui magnopere conquerebatur de illa ponderatione , nec immerito. Ipsi post: mortem repertus est ren dexter enormiter distentus & divisus in loculamenta plurima. Horum aliqua repleta erant lotio, alia continebant Plures unciaS arenae tenuis S subflavae , alia demum referta erant multis calculis rusis , forma sua varia referentibus formam irregularem radicis irridis nostratis frustula tim resectae. Tales calculi aderant plui quam

centum. Tota moles eorum cum ad Junctis arenis aequavit tres

libras. Ren adeo adauctus fuerat & sensim protensus ultra sedem suam ut exhiberet ingentem tumorem scirrhosum qui omnino Occupabat latus dextrum abdominis. Hunc tumorem alii tribuebant hepati, mesenterio alii ; nemoque cogitavit de vera

ejus natura, irritis innumeris insultibus nephriticis quos passus fuerat ab anno circiter trigesimo usque ad sexagesimium quo obiit. Paucis diebus ante obitum percepta fuit evidens fluctuatio in maxima parte hujus tumoris ; patrata fuit paracenthesis &eductae tres librae liquoris subflavi, quem reipsa uri nostina fuisse judicavimus ex ipso lotio quod adhuc repertum est in variis ergastulis renis affecti.

214쪽

Prognosis calculi renum quae exponenda superest, omnino

gravis censetur. SiVe enim calculus unus vel multiplex remanserit impactus reni, sive ille ad vesicam urinariam emigraverit semper plurima pericula exantianda incumbunt. Itaque nequit calculus paulo magnus delabi ad vesicam urinariam , quin excitentur dolores nephritici atroces, statim in rene affecto , deinde in urethere per quem emigrat, qui dolores tandiu saeviunt quandiu pervaditur urether, & qui subito desinunt ubi primum calculus scandere potuit tortuosum finem uretheris S delabi in vesicam. Sed non omnino sidendum iis induciis ; nisi enim delapsus calculus abhinc educatur una cum lotio , ille successu temporis adaugetur per excentricaS incrusiatationes lapideas & degenerat in verum calculum vesicae: unicum scilicet , si unica arena: multiplicem, si multiplex. Quando e contra calculus solus vel cum pluribus sociis remanet impactus reni, praeter angoreS rena es quibus PatienStorquetur leviori de causa, ipsi aliunde impendet multus dolor& labor. Non solum imminent plurimi insultus nephritici , vertim etiam mictus sanguinolenti & purulenti, una cum variiSanxietatibus abhinc pendentibus, vixque admittentibus aliquantulam palliationem. Regeret forsan quis unam salutem haberi in renis apertura Sed quis non vereretur asserere unicum dari calculum ξ & quis in hac incertitudine auderet nephrotoniam tentare 3 Habetur quidem in tomo et actorum chirurgicorum Parisiensium historia 'calculi renalis, qui eductus fuit a perito Laiitte, mediante sectione renis. Sed hic casus erat valde singularis. Calculus repertus fuit in abscessu feliciter aperto & deinde curato, indeque non licet concludere generatim in favorem nephrotomiae ς

solummodo advertetidum est abscessum renis Posse tuto aperiri, sicut

215쪽

sicut ipsemet Hippocrates jam olim suit expertus, dc sciit Omnes Medici nunc consi serent, Omnibus cautionibus scrupulose adhibitis & rebus sapienter antea Pensitatis.

CALCUL Us vesicae est corpus lapideum seu PotiuS aereo-tari reum valde singillare, variae molis, figurae & consistentiae quod in vesica urinaria continetur & crescit. MOX unicus est calculus, tuncque murarius dicitur Ob asperitatem suam Veluti murariam ; mox multiplex, sed paulisper expolitus ob detritum inevitabilem ue mox liberrimuS volutatur in vesica urinaria , mox denique ibidem immotus stat, seu quia replet vesicam in toto, seu quia ibi peculiari modo concame

ratur.

Quicumque fuerit , ille nihil est nisi quaedam arentila olim

delapsa ex alterutro rene, quae in Vesica urinaria remanendo ibi genuina fuit basis successivarum crystallisationum de agglutinationum excentricarum materiei aereO-tartareae contentae in urinis, atque ita stium sensim suscepit incrementum. Generantur praesertim calculi apud eos quibus urina magis reserta est principio terreo crystallistabili, de quorum renes praeterea Valent faciliorem reddere crystallifationem illius singularis materiae. Consequenter calculus vesicae frequens est apud infantes S adolescentes, tum apud debi tores viros, nec non imprimis apud senes S arthriticos. Enim vero calculus in variis hisce indi- Viduis eodem modo non advenit. Ρrimo quidem infantes eo morbo corripiuntur absque praeviis doloribus nephriticis formatis , propter rationes expositas ubi de nephriside, pag. I7 .

216쪽

Viri autem ut & senes ut Plurimum tentantur nephritide praevia

per quam primitivus nucleus calculi transvehitur ad vesicam urinariam. Ne credatur tamen quod Omnes adulti illud idem

acerbum praeludium experiantur ; tenuis namque arenula ali

quoties impune decidit ex rene, deindeque per uretherem incognita delabitur in vesicam urinariam ubi incrassatur de die in dies, adeo ut tandem subnascantur symptomata calculi vesicae de quo

antea non cogitabatur.

Mulieres etiam juniores , Ut & Vetulae , quandoque tentantur calculo vesicario, sed multo rarius quam mares. Cum mictio in iis longe facilior propter maximam urethrae brevitatem simul &laxitatem, ubi primum aliquis renalis lapillus huc appulsit, haud gravi negotio egreditur, atque ita nequit in calculum majorem abire. Eadem de causa ipsi mares qui gaudent urethra paulo ampliore, non ita facile calculo Vesicae laborant. Alia quoque cognoscitur occasio calculorum vesicae. Petitur ex fortuita immissione corporum peregrinorum in ejuS cavitatem, ubi notatur illa incrustari tartaro urinoso perinde ac primitivae renum arenulae, si ibi satis diu stabulaverint. Inter plures obser vationes quibus innotuit phoenomenon illud , videantur duae

illae quae reseruntur I urnal de Medecine , septembre 1783. Non a primis suis eXordiis calculus vesicae nocet. Impune econtra perfertur quandiu tenuior est quam ut valeat irritare sensum vesicae. Sed ubi suificienter increvit, Varia creat accidentia, prout nempe orificium vesicae ab illo contritum dolet

di phlogosi capitur, vel & fauciatur levi vulnusculo aut ulcere; prout lapillus ille nocet exitui urinarum Vel & omnino obturaturethram ; prout demtim calculus nimia mole sua vicinis tandem partibus evadit nimis gravis & intolerabilis. Mirabile est aliquando calculos vehementer incommodos,

217쪽

1nterim fieri aliquandiu tolerabiles , imo & aliquoties eos ut ita dixerim disparere & ignorari per plures annos, irritis VaritScorporeis motibus quibus Olim dolores patientis summopere adaugebantur. Hoc fit vel propter diversam possitionem calculi Peculiaris formae , quam aliquandiu servare potest , vel di quia

calculus ex toto Vesticam adimplet, quin tamen a lateribus ejus impediatur transitus urinarum, dummodo non mutetur congrua

ejus positio. Neque minus stupendum calculos satis ci albos, sed concameratos & Omnino ignotos , tandem erumpere ex suis

ergastulis & illico fieri intolerabiles, sicut aliquando observatur. His praelibatis de origine , natura & speciebus calculi vesicae , haud operosum est concipere rationem symptomatum ab illo excitatorum & mox exponendorum ; sed magis anceps & lubrica diagnos S. Dum itaque calculus in vesica latet , potis est inibi diversa

parere symptomata ratione molis , ponderis , figurae , Volutationis, nec non asperitatum quibus armatus est. Symplomata haec sunt i R. dysuria magis vel minus frequens aut saeva, pro mole& figura calculi, pro vario sensu vesicae, pro corporeis motibus

aegroti ; a'. in his dysuriis urina statim parca & pellucida ,

deinde turbida , quandoque & paulisper cruenta, tum muco non pauco reserta, imo sat saepe purulenta ; 3 multa cupiditas mingendi, eaque ferme perpetua , t sim assiduus dolor glandis qui a mictione intenditur ; v. frequens urinae interceptio inter mingendum, imo saepe ischuria vera, ue'. singularis tentigo setipriapis mus valde injucundus , in quo corpora penis caVernosa Coercentur ac indurantur , nedum distendantur dc fiat erectio ;6'. pondus ingratum in perinaeo , cujus occasione frequens so- Vetur tenesmus, saepeque tumefactio haemorrhoidum ; 70. faciliotmictio dum corpus supinum jacet quam dum erectum est 3 Sq.

218쪽

secundum aph. 79 sect. , quibus in urina sub Hent arenosa , iis, et ca calculo laborat , vel renes 3 sed mallem dicere eos vesicae

vel renis calculo aliquoties laborare ; nam plerumque lithiasis non incidit clam illis arenosis subsidentiis: imo potius sperandri mest tunc calculum non generari. cum ejiciantur ejuS materiamenta, sicut jam notavimus, pag. 18a ubi dubia nostra aperuimus erga eumdem aphorismum ; saltem si urinae aliquando arenosae apud calculosos, tales non fiunt nisi quando arenulae decidunt ex renibus , ideoque tantummodo timendus est calculus vesicae ; 9'. denique sebris lenta tandem nascitur a calculo diu titis tolerato, propter perennitatem aerumnarum Variarum quaS Vet, tum propter majorem vesicae ulcerationem quae ab illo

inducitur & quae ideo urinas plurimum purulentas emcit. Praedicta symptomata varie conj tincta aut separata si considerentur, praebent quid in copiosam probabilitatem praesentiscat criti; sed ea indigent fulciri renunciatione infallibili catheteris in vesicam intromissi ad tollendam eorum significationem aequi-Vocam. Quinimo cavendum ab allucinatione in ipsomet usticatheteris, nec omnino fidendum ejus introductionibus quae nihil detexerunt , etiam simul adhibita percontatione digiti in anum inditi. Integra duntaxat certitudo habetur ubi calculo catheter impegit. Tunc lythotomia tuto consuli & celebrari fas est. Imbprudens Chirurgus solet in ipso limine operationis interrogare catheterem, ut ab illo ediscat calculum obvium esse in loco apprehensioni ejus apto, ne ille sorsan tunc reconditus sit in aliquo vesicae recessu, ideoque nequeat mediante forcipe arripi. Novi casum in quo calculi numero quindecim aderant absque quod ullus eorum extractus fuerit, nisi quando tandem oblati fuerunt vulneri, multis horis post operationem peractam elapsis. Prognosis calculi vesicae nequaquam obscura, nisi ille extra-

219쪽

hatur , ibi certe continenter crescit & vescam summopere lab

factat. Qua ratione nascunttir graves dysuriae aut stranguriae nec non ischuriae adhuc graviores, tum abscessus vesicae , quem semel vidi sponte apertum in perinaeo , ex quo crassior calculuSeductus est. His calculi diurni sequelis addantur mictiones mucosae, purulentae , non raro cruentae, tape fetentes , tandemquaapsamet lenta febris, nec non aliquando cruciatus acerbissimi Praeterea, quando calculus diutius serVatur, praeterquam quod ingentem acquirat molem, aliunde etiam Verendum est ne ope ratio male succedat. Non solum enim renes & adjacentes partes:

tunc graviter assiciuntur , atque ideo parum disposita sunt se rendis irritationibus ab Operatione inseparabilibus , sicut nec resolvendae inflammationi necessario subsecuturae ; sed & ipsamet vesica ponitur in statu periculosissimo. Cum itaque Ob diuturniorem calculi mosam vesica evadat plurimum callosa, rilcerosa& multo muco diffluens : hinc fit ut largum ejus Vulnus quo Opus est aegerrime fanetur, saepiusque admittat fistulam urinariam aut molestissimam urinarum incontinentiam. Ρraeterea , quantumvis felix fieret operatio de cicatrix , stepe videre est vesicam diutissime irritatam & fodicatam ab ingenti aut multiplici calculo , manere obnoxiam ingratissimis vesicarii muci emanationibus , quasi illa perpetuo ut ita dixerim catharro laboraret: eaque de causa patientem plurimum molestari quandiu super' vivit.

Mic TUS CRUENTUS

ICTUs cruentus est morbus in quo sanguis mingitur copia

modo majore modo minori.

220쪽

, Alius est in quo sangliis intime permixtus cum urina , ita ut nulla sit hujus guttula quae non cruenta : alius Vero in quo urinae quidem cruentae sunt, sed tantum per strias ; alius demum in quo sanguis & pus simul rejiciuntur. Ad mictum sanguinis non refertur stillicidium sanguinis exurethra contingens extra mictionem, sic rit quandoque accidit in

gonorrhe a Venerea.

Alictum sanguinis producunt dilaceratio , ruptio , erosio,

anastomosis vasorum renis, uretheriann aut Vesicae ; nempe post ictiam lapsumve gravem supra renes, imo & supra clunes, trunco corporis tunc erecto , post conatuS enorme S aut effraenatam Venerem , diuturnioremVe contractionem musculorum amatoriorum , tiam propter calculum Vel ulcuS renum aut Vesicae, duriorem equitationem aut Vectionem , assiimptionemve diureticorum

acriorum, propter effervescentiam febrilem , variolosam scilicet, morbillosam aut aliam , denique etiam in casu suppressionis mensium aut haemorrhoidum. Symplomata mictus cruenti sunt micturitio frequens, nempe propter aliquam irritationem aut levem Phlogosim Organorum Urinariorum , a'. aliquiS ardor urinae , eo quod haec paulo acrior aut saltem stimulationis insolitae capax fiat a sanguine admixto, vel ratione alicujus phlogosis, 3'. tape quidam percipitur dolor circa locum ex quo fluit sanguis , 3'. macies, imb&febris lenta, si mictus cruentus inveteratus sit. Morbus per se patet quando multus sanguis mingitur. Si vero Paucus, dignoscitur ex urinis rubro flavis in quibus deponitur tenuis quaedam crusta maculis rubris Variegata , dum sedimentaurinarum biliosa aut terrea in hydropicis vel ictericis colorem uniformem exhibent.

Magis operosum est distinguere locum ex quo sanguis emiu

SEARCH

MENU NAVIGATION