Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

; sed fas est plures eruere diagnoses peculiares exsequentibus signis. Qilicumque repente sanguinem mingunt , iis in renibus venulam ruptam e Je signiscat, ex aph. 81 sect. ; si nempe hic sangruis praeterea fuerit intime permixtus cum urinis , qui &eventus idem esst quando sanguis procedit ex uretheribus ; a'. si vero sanguis rejiciatur per grumos & si partes vicinae simul doluerint , apparet eum manare eX partibus graViter sauciatis, quae non satiis dissitae sint ut sanguis ab iis fluendo valeat cum urinis admisceri; quod ita notatur aph. 8O sect. repetitum legitur aph. 38 se l. 7 quis sanguinem mingat O grumos , O pranguriani Aabeat, dolorque in imum ventrem , O pectinem O intesinum incidasuphrtes circa Mescam taborant. V. Si quis sanguinem aut pus aut squammulas mingat , gravissique odor ad iis , Me coe erΩDexationem

igniscat , ex aph. 81 sect. 4. Si paululum sanguinis puri rejiciatur in fine mictionis , probabilissimum est: eum scati trire a fundo vesicae ; eum vero fluere ab hujus collo, si e contra urinis praegrediatur. Diagnosis causarum saepe colligi potest ex ipsa relatione aegrotantis, ut & ex adjunctis & praegressis rebus. Sed illa praecisio

Parum facit ad curationem instantaneam. Quoad prognosim , mictus sanguinis fano periculosus est &ratione causarum periculosior , ut & quando diuturnus. Dissi cillime enim curatur nisi levissimus sit aut pendens a causa levioris momenti & pauco labore fuganda ; imo si ces are videatur, facile recrudescit. Ρraeterea solet abhinc succedere ulcus renum aut vesicae, sicut jam supra notavimus loquendo de ulcere renum, pag. I 8O, nitenteS aph. 7s sect. 4; tandemque ipsi superaccidit macies dc febris lenta , quando trahitur in morasongissimaS.

Tamen mictus sanguinis qui supplet haemorrhoidas aut menses

222쪽

non adeo formidolosus, illeque curatur restitutis optime haemorrhoidibus aut mensiibus. At omnium periculositor & lethalior qui supervenit febribus ardentibus aut erupti vis.

ABSCESSUS .ET ULCUS VESIC EE ABsc Ess Us vesicae est cavitas pure plena, quae sedet in vesica ipsamet; vel quae vesicam simul & vicinas partes comprehendit Ulcus est so utio continui ibidem existens cum pure effluente. Alius igitur abscessus vesicae est proprius, alius commaunicatuS seu communis cum aliqua parte Vicina. Uterque differtration eloci occupati, sed frequentior in collo vesicae quam in alia parte ejusdem. Similiter ulcus vesicae diversum distinguitur. Aliud, nempe Profundum, quale fit ab abscessu aperto: aliud superficiarium, quale sequitur erosionem : aliud in hac vel illa vesicae parte Laliud benignum ; malignum dc rodens aliud. Abscesssus vesicae oriri quidem potest ab inflammatione idio- Pathica suppurata, sed saepius pro causa sitia agnoscit inflammationem creatam a calculo grandiori aut ab imperita catheteriS. intromissione , vel communicatam 1 partibus vicinis inflammatione legitima correptis ; aliquando etiam nascitur rationC tumoris cujusdam saccati, latentis in utero aut prostatis , Vel in intestino colo aut in recto ideantur casuS duo relati, pag. Iob. Aperto quolibet abscessi i ex praedictis nascitur ulcus Vesicae , sed haec non est sola ejus origo. Producitur etiam illud ab actione rodente diu reticorum acriorum vel calculi echinati,

crassi di diuturni : tum a dilaceratione per catheterem facta &

deinde

223쪽

deinde ulcerata, nec non a fistula remanente post lythotomiana, aut prostatas suppurataS. Symplomata abscessuS Vesicae sunt 1'. sensus ponderis in hy-POgastrio, una cum dolore quodam tensivo & gravativo loci vesicae affecti ; a'. febris secundaria qualis stlbsequi solet suppurationem quamcumque internam 3 3'. denique varia phoen O mena quae succedunt abscessui latenti pro varia sui mole ut RPro Vario tempore per quod clausuS remanet. In ulcere fiunt sequentia. 10. Nempe ubi illud fit ex disrupto absceamu , sta tim notatur urinas evidentissime purulentas esse quando ruptio illa contingit ut & paulo post eam ; 2'. deinde Urinae eaS acquirunt dotes quae generat1ria competunt ulceri illius partis ; fiunt itaque magis Vel minus purulentae, gris eae, Crassae, aliquoties non nihil sanguinolentae , t ina tape fetentes di s tiammosae, hincque plusquam satis renunciatur vesicae ulcus. Circa

eamdem diagnosim ita Hippocrates aph. 77 & 81 sect. 4 : quibus

cum urina crassa , furfuracea quoedam ereunt, iis vesca scabie laborat. -- Si quis satagri inem , aut pus , aut squammula S miHyut , gravisqlia odor ad it vesicae eruicerationem ignificat. Conserantili

etiam ea quae dicta sunt pag. 18O de sensu aph. 73 sect Ρraeterea fas est aliquatenus dignoscere quonam in loco Vesica Ulceretur, nec non judicare de antiquitate ulceris. Nempe si collum vesicae praesert1m afficiatur, frequentior sit stranguria ,& dolor aliquis ades: qui ad perinaeum & anum refertur, imo plerumque ad glandem penis. Si ulcus antiquum , caeterae signorum catervae adjungitur febris lenta quae aliquando sat

Prompte consumit aegrotantem quando nimirum ulcUS graue eest ejicitur pus copiosum tum quando striatii adest aliquod

fungosum carcinoma, silcut conjicere licet ex doloribus acrio-etibus , simul & ex eo quod una cum pure saepius rejiciatur

224쪽

sanies sanguinolenta non pauca , eaque aliquoties mere cruenta Nemo nescit abscessum quemlibet internum Ominosum esse , thria propter pericula quae impendent ex illius eruptionis incertitudine , tum eo quod post ipsam feliciorem apostelliatis interni aperturam dissicillime obtineatur illius soci detersio bona S solida cicatrix. Hinc ergo patet prognosis abscessus Vesicae ut & ulceris exinde necessario consequentis ; eam proinde semper malam esse, eamqUe i ἰprimis pestin iam haberi apud senes quia in iis semper major datur acrimonia humorum praecipueque urinarum ; itemque pessimam eam esse in calculosis, apud quos Videlicet ulcus saepe fit sinuosum imo &malignum Occassione calculi diutius servati, potissimum si crasis

humorum acer simul adfuerit.

VII.

Dus uni Α, latine ardor vel difficultas urinae, gallice ardeti dirine , est mictio contingens cum dolore & ardore. Persecta dicitur si ambo sensus imperfecta si alteruter tantummodo adsit. Dicitur autem stranguriam adesse aut urinae stillicidium, quando pauca urina stillatiam ejicitur, cum frequenti & involuntario mingendi desiiderio. Unde patet stranguriam nihil essenissi majorem dysUriae gradiam. Dysuria nascitur Vitio urinae, Vel urethrae δί partium circui jacentium. Primo nempe Vitio urinae fit, si illa calidior vel acrior ;calidior inquam sicut aliquando contingit in circumstantiis ardentissimis febrium magnarum : acrior Vero si fuerit referta pure, vel acri milco qualis praesertim apud senes dc arthriticos veteranos ue tum si sanguinolenta, arenosa, biliosa, vel onusta

225쪽

salibus diureticis. Vitio vero urethrae arit partium adjacentium, quando nimirum tunc stubest major vel minor phlogosis in Urethra , Vel in collo vesicae , Vel in seminariis veliculis , vel in glandulis prostatis , Vel in haemorrhoidibus: quando inflam

matur intestinum rectum aut uterus, Vel & ipsi renes purulenti sunt: quando pariter assiciuntur urethereS aut Vesica aut vagina:

quando demum cryptae urethrae Vel glandulae Comperi aut prostatae laborant syphil litico illo catharro qui constituit gonor-

rhoeam Veneream. His omnibus caus1S adde quod non raro simultaneus detur concursus plurium Vitiorum ex praedictis.

Cum haec ita sint de causis dysuriae , non mirum si senes illa tapissime tententur ex aph. 3 i feci. 3 ; si ex aph. 3diar sect. ejusdem illa quoque frequens sit per tempestates aquiloniaS, tum tempore autumnali ; & demum si adeo familiaris sit calculosis ut di arthriticis, aliisve quibuslibet affectis ulcere

renum aut Vesicae aut urethrae, tum ipsis mulieribus gravidis aut tentatis suppressione menstruorum.

Symplomata stant micturitio frequens & dolens, qualem

in hoc casu fieri facile concipitur propter acrimoniam urinae vel acutiorem urethrae sensum ; Vel de propter ambas causaS simul; a'. dolor ille finita mictione aliquandiu perseverat imo evadit intensiissimus triplici de causa; primo nempe quia aliquot guttulae lolii acerrimi remanent in urethra; secundo quia ure thra tunc inflammata non constringitur nisi dolentissime peractionem musculorum ejaculatorum nec non elevatoris ani ad expellendum illud residuum urinae qua etiam actione, do lentes partes adjacentes non parum simul divelluntur ; tertio

de muria intenditur hic dolor quando dysuria fit ob calculum tenuem & impactum collo vesicae , eo quod tunc sphincter vesicae allidatur & offendatur amplexando calculum illum.

226쪽

Frequens stipervenit interceptio fluxus urinae inter mingendum. do eo quidem frequentius quo magis urgens est dolor, ideo capax tunc inducere contractionem in Voluntariam sphincteris vesicae , eamque magiS Vel minuS integram dc tenacem. 4'. Denique si dysuria fuerit admodum atrox, retrahuntur testeS , scrotum corrugatur, tandemque febris quam proxime adest.

Facile patet diagnosis morbi per signa praedicta ; sed cognoscere licet insuper a quanam cauSa Producatur ; nempe eum deberi vitio urinarum patet, si illae turbidae, sanguinolentae , crassae, arenosis , purulentae, &c. quin tamen percipiatur ullus in pene dolor extra tempus mictioniS ; eum e contra natum esse ac foveri vitio urethrae aut partium circumjacentium, sitarinae mingantur limpidae & simul constans aliqua molestia in cole toleranda adfuerit.

Ρrognosis dysuriae nequaquam funesta est , nisi processerit ab aliqua causa dissicillime superanda , & idonea producendis gravioribus symptomatibus. Ideoque illa dysuria non parum

anceps quae nascitur a mictu purulento aut cruento, vel &ab aliqua inflammatione formata urethrae partiumve adjacen tium , utpote quae tunc importet periculum gangraenae, vel saltem exulcerationis partium inflammatarum. Sed praeterea dy- furia gravior est in viris quam mulieribus propter majoremia rethrae eorum longitudinem, quae facit ut urina longo cursu defluens excitet dolores multo graviores & diuturniores ; diime contra uno quasi fallu Urina exit e Vesica feminarum, atque ideo longe brevior occasio dolorum apud illas. Quod spectat ad dysuriam veneream, Varia mala exinde sobolescere possunt. Nisi sedetur inflammatio urethrae, succedit ipsius exulceratio erodens valdeque insensa vesiculis seminalibus

ut di prostatis , unde exsurgit dolor di tumor perinaei a quo

227쪽

gravis quandoque producitur stranguria , tum lapius Varia

penis ditior ito intra arrigendum ; a'. dissipatis praecedentibus malis & coalito ulcere , non raro notabilis remanet angit statio urethrae propter strictiorem ejus cicatricem ; eaqtie angustatio sic adaugetur a recidivis similium ulcerum ut urethrae ductus

aliquoties pene deleatur 3 3'. denique si supprimatur fluxusgonorrhoicuS quo mediante diluitur Sc abripitur susceptum virus , inde nascitur inflammatio testiculi valde calida dc dolens, qua ratione dicitur vulgo gonorrhoeam delapsam esste in scrotum; quae inflammatio non fit sine periculo abscessus taediosissimi, sed quod pejus , non sine metu diffeminandae syphil

lidis , novorumque proinde symptomatum confirmatae luis ve

nereae.

Apud femellas dysuria venerea facilius quidem toleratur sciit dc alia dysuria quaevis, praesertim quando non tentantur prostatae Bartholni malum duntaxat sedet in cryptis sebaceis ac mucosis Vaginae & vulvae. Sed magis tenax quam in Viris eo quod illae numerosae cryptae perquam aptae sint ad retinendam sorditiem gonorrhoicam , tam ex eo quod ille affectus plerumque negligatur quia tolerabilior est. De caetero si fluxusgonorrhoicus supprimatur , timendum est: ne OVaria abhinc assiciantur sicut testes assiciuntur in viris, quid in cum periculo multo majori ; nam praeterquam quod tunc fere inutilia sint emollientia externa, facile concipitur resolutionem ibi solummodo salutarem es : dum lethalis est stippuratio, ex qua tamen viri evadunt. Praeterea ubi datur illa suppressio in semellis pariter pertimescenda est disseminatio tuis venereae.

228쪽

VIII.

I S II U R I A I sc MURIA dicitur adesse quando nulla urina rejicitur , seu quia non effluit ex renibus in vesicam, seu quia lotium in vesicam delapsum ibi retinetur. Primus casus Vocatur suppressio urinae , seu ischiaria spuria : alter ischuria vera aut legitima, seu urinae retentio. Causae variae sunt pro Varietate ischiariae. Quod primo pertinet ad spuriam , eae sunt spasmodica renum constrictio, de qua superitis actum est ; a'. desectus seri sufficientis in fanguine, aut derivatio eius aliorSum ; 3'. renum inflammatio , Purulentia , calculus , a renulae Vel & mucon humores impedientes transitum lotii ; '. similes affectioneS uretherum ἱ S'. ecchymosis Organorum eorumdem.

Quoad ischuriam veram, causae ejus sunt 10. desectus sensus Vesicae procedens ex affectione cerebri, sicut quandoque accidit in lethargo , mania , phrenitide , tiam in i bribus delirio stipatis S in quibus etiam non percipitur stimultis excitatus ab urina Vesticam replente ; a'. inflammatio Vel abscessus co i vessicae, tiam grumi sanguinis ibidem haerentes aut urethrae; 3'. paralysis vesicae, qualis solet fieri ob compressionem medullae spina is, illatam ratione luXationis alicujus, vel ratione ex Oilo S ; . de Perdita actio iniusculosa vesticae propter distensionem ejus nimiam ab urina diuti s cohibita ; 3'. nimia moles uteri gravidi aut hydropici aut purulenti ; 6'. replatio recti intestini ab induratis fecibus , aut inflammatio ejusdem , tum purulentia renum sicut Observatur aph. 38 sech. ue S 7'. inflammatio ipsius urethrae aut perinaei , calculus vel mucus ibi impactus; tum angustatio

229쪽

eiusdem canalis, nata propter strictiorem cicatricem ulcerum ejus , Vel propter aliam quamlibet causam accidentalem ; 8'. denique inter causas is hiariae Verte annumeranda stranguria Valde graVis & tenax, utpote quae illa non raro in ischuriam

desinat , si1cut ipsa ischuria quae jam imminuitur, aliquando

quoque abit in stranguriam. Cum haec ita sint de carussis is hiariae non mirum videbitur

quod illa facile accidat in iis individuis quibus dysuria fami

liaris est aut stranguria, de quod ea saepe etiam contingat per tempestates aquilonias nec non & tempore autumnali, sicut de dysuria diximus pag. I9j. Inter symptornata quibus ischuria stipari solet, alia communia sunt utrique ischuriae: alia propria alterutri Sc ideo diagnostica. Symplomata communia dicuntur ea quae procedunt ab urina suppressa in sanguine aut refluxa & alterata post: secretionem suam. Talia sunt cardialgia, anorexia, nauseae, Vomitus saporis

rarinosi , similis in ore sapor, singultus, pervigilium, febris , affectus soporosi, deliri, convullivi, fetor urinosus corpori S , tum frigidi sudoreS.

Symplomata Vero propria alterutri ischiariae si quaerantur, ea sunt quoad spuriam, 1'. aliquis sensus doloris in regione lumborum vel dc juxta uretheres, quando nimirum datur ibidem quaedam inflammatio aut obstructio; a'. desectus stimulationis ullius ad mingendum , quam 'iS aeger a longo tempore non minxerit , nulla etiam tunc existente protuberantia in hypo gastrio ; 3'. Vesicae collapsus , coarctatio de inanitio deprehendenda per catheretismum , tum chirurgica intrusione digiti in anum aut Vulvam , sed praesertim ex eo quod nulla urina

educatur mediante cathetere; η'. demum scit tir aliunde tunc

temporis D im desit sussiciens serum in sanguine , de qua de causa numve illiad alio derivetur ξ

230쪽

Quoad istarii Nam Veram , di agnostica ejus signa sequenna sunt. 10. Magnum & inutile desiiderium mingendi quod majus Ddhlic fit toties irae intenditur , quoties regio hypogastrica premitur vel leviter ; a'. insolitum pondus in hypogastrio peri

naeoque & pube; 3'. tumor major Vel minor, facile tactu per cipiendus supra os pubis; '. tumor vesicae fere immediate dignoscendus ope digiti immissi in anum aut in vulvam; 3'. effusio urinarum copiosarum mediante catheretismo; 60. demum aliunde oportet advertere utrum adsit inflammatio vesicae colli

nec ne ξ dium detur paralysis propter affectam medullam is pinalem F Niim denique adsit quidam tumor juXta urethram , aut calculus ibi impactus Se haerens ξ aut malum illud quod vulgo

appellatur caruncula Prognosis ischtiri se admodum ominosa est. Si adfuerit ischiaria spuria metuendum ne urina, quae restitat in sanguine, accersat gravissima symptoma ; Vomitus nempe urinos S, febrem, fo Poros OS affectus, convulsiones aliaque mala quae ab urinis in fanguine retentis de alteratis suboriri queunt Si detur ischuria vera, non solum facillime supervenit gangraena Vesicae eo quod ea expandatur ultra tonum suum, sed& deinde ipsi superaccidunt alia omnia symptomata quae sequuntur ischuriam spuriam nisi urinae haud cunctanter eVacuentur mediante prompta & repetita catheteris intromittione in vesicam urinariam. Proindeque ischuria vera Ominosior censeri debet quam spuria. Cum itaque urina continuo per uretheres accedat ad vesicam quae jam Omnino repleta est, necessario fit ut haec non solium distendatur ultra tonum suum , sed ut ipsimet ure theres totaque substantia renum repleantur & turgeant uriniS,

sicque earum ulterior secretio totalitri intercipiatur & fanguiS deince

SEARCH

MENU NAVIGATION