Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

deinceps contaminetur propter retentionem illius excrementi Alia etiam ratione ischiaria vera per se magis periculosa esto de hora in horam invalescit , absquequod detur spes ulla spontaneae solutionis. Qua enim proportione vesica lotio plenaidstenditur, eadem occluditur principium urethrae atque ideo

quolibet instanti adaugetur impossibilitas mingendi sine auxilio artis; imo introductio catheteris dissicilior sit prout orificium

vesicae sic stringitur. Notandum vero ischuriam legitimam multo frequentiorem dccuratu disticiliorem in viris quam mulieribus. Ratio est 1'. ' quod virorum urethra, longior & valde obliqua , facilius impediatur quam Urethra muliebris , quae brevis admodum laxaque S recta est ; a'. quod introductio catheteris apud mares eadem

de causa sit multo dissicilior , quinimb sepe impost bilis aut

saltem periculosissima, praeserta in ob metum ab urethra decedendi. Si nata foret ischuria propter decubitum aliquem aut tuberculum a quo urethra clauderetur , ea non solveretur nisi per

suppurationem & ruptionem hujus tuberculi. Nihil aliud doceri videtur aph. 8a sect. in quo legitur : quibus in urinae udrubercula innascuntur, iis, suppuratione factu O nuptione , , Iulio contingit; quod praeceptum repetitur adhuc sect. 7 aph. , 6. Si tamen illa suppuratio diutius exspectari deberet, sane morStunc foret inevitabilis nisi urinae interim educerentur mediante punctione facta per anum aut supra pubem , vel & beneficio aperturae perinaei quae dicitur la holitonniere. Hic non Omittendus est casus sane rarissimus in quo Vol 'ulus ex stranguria superaccidit sicut monetur aph sect. 6 , S in quo aegrotantes dicuntur interire intra septem dies nil l febre cccedente, copiosa urina videantur quae de hoc aphorismo dicta sunt pag. 96. fascicul. I.

232쪽

Denique si ischuma perseveret ad plures dies & frigeant extrema aut sit perveniat sudor algidUS , tunc de aegro conclamatum est. Idem dicendum si ischuria pendeat ab exostosi canalis vertebralis aut a luxatione spinae dorsi , quo in casti artus inferiores fieri simul paralyticos pluries observavi, tuncque etiam si perVenire gangraenam circa OS sacrum clunes. Quidam juvenis in hac urbe ab annis quindecim laborat ischuria &habituali alvi adstrictione, ex essectibus casus ab alto supra os

sacrum.

s. IX.

URIN E IN CONTINENTIA.

J A1Nae incontinentia, gallice incontinence d' urine , dicitur exstillatio urinae continua dc involuntaria quae sit guttatim exurethra secundum eam proportionem qua in vesicam urinariam depluit. Duplex agnoscitur. Alia legitima S proprie dicta quae per petua est, Omnino involuntaria & quae sequitur modum quo urina in vesicam adventat. Alia improprie dicta & certis cluntaxat temporibus eveniens, quae nimirum accidit puerulis aut senibus, imo adultis quibusdam male habentibus, praesertim dum dormiunt.

Perfecta demum vocatur si nulla urina remaneat intra vesicam. Imperfecta autem, quando urina tota non emuit. Non meretur nomen incontinentiae mictio illa convulsiva &involuntaria quae invadit epilepticos tempore parOxis mortum: sicuti nec micturitio frequens qua senes saeptissime affiguntur ob arctitudinem eorum Vesicae : ti m ii Omnes qui tentantur accideia tali phlogosi in collo vesicae , qualis saepenumer5 sit ab ulcere aut a calculo ue neque etiam urinae incontinentia est

233쪽

ilhi micturitio contingens apud mulieres quarum vesica ponitur malagrasto propter molem foetus grandioris, vel di quibus aliquas ubest phlogosiis vaginae ob menstrua imminentia vel retenta.

Involuntarius urinae emu XuS generatam conrideratuS tantum

modo pendet a causa duplici. I'. Nempe ex eo quod vesica vincat sphincteris resistentiam quia illa mechanice contrahitur sic quidem sortius quam sphincter Valet resistere ; 2'. ex eo quod vesicae sphincter adeo laxus & debilis existat ut sponte delabatur Urina , etiamsi nulla detur contractio Vesicae , aut fallem nulla Praeter actionem toni ejuS. Prior casus respicit eam dantaiat vesicae actionem convul silvam quae contingit apud epilepticos tempore Paroxismorum de quae non est hujus loci. Posterior constituit ipsam incomtinentiam urinae proprie dictam aut improprie: tam persiectamquam imperfectam.

Praedictae sphincteris impotentiae caiisa quadruplex distinguitur 1'. Dilaceratio fibrarum sphincteris vesicae , qualis saepe fit in

extrahendo calculo majori, tum erosio illa quae sequitur magnam exulcerationem sectionis lythotomicae, vel quae orta fuit alia quacumqtie occasione. 2'. Atonia fibrarum sphincteris ejiisdem quae etiam non raro succedit extractioni majori S calculi. 30. Paralysis vesicae , qualis accidit post luXataS Vertebras dor- sales vel a iam quamlibet syderationem nervorum illam partena animantium. 4'. Denique laxitas peculiaris qua sphincter vesicae tentatur aliquoties Occasione anas arcae gravictimae; saepius vero propter singularem vesicae debilitatem quae saepenumero.

datur in senibus decrepitis , thm in infantibus & ipsismet adultis ad modiim humidis , laxis & deblabiis. Quod pertinet ad urinarum emissionem, quae facit ut quidam lectum suum permingant dormiendo , ea duplex distingitenda

234쪽

venit, nempe tina habitualis, alia ver b rarius accidens: eiusque catis a duplex. Nocturna nimirum mictio quae habitualis est , agnoscit pro causa sua certam quamdam sphincteris laxitatem, quae quidem tempore vigiliae valet urinam retinere quia tunc tonus sibrarum major, sorteque & voluntas paulisper utilis :sed quae debilior tempore somni quam ut queat sola resistere urinis collectis. Mictio vero nocturna quae rarius tantum accidit& per vices, videtur saepius procedere ex aliquo insomnio per quod nascitur falsa imaginatio circumstantiarum Opportunarum ad mictionem , tunc temporis vividissime exstimulatam ; ideoque spectanda mictio illa tanquam mera actio hominis de mictione urgente somniantis ; sed cujus non reminiscitur propter altitudinem somni, juvenibus praesertim adeo familiarem. Quidquid sit, urinae incontinentia multum differt a micturitatione cum qua tam saepe confunditur ab incautis. Equidem in incontinentia urinae urina emuit invita voluntate & insciis aegrotis: dum in micturitione fluit aegrotis optime scientibus,

imo coactis ad metendum propter irritationes frequentes ac fere Perpetuas quae inferuntur Vesticae, & determinant ejus contractionem in circumstantiis paulo supra enumeratis. Praeter stillicidium involuntarium & morbosum urinae in quo conssistit urinae incontinentia , unum duntaxat aliud symptomas peraccidit si illi non occurratur. Fiunt nempe CXulcerationeS omnino acerbae crurum & genitalium , eo quod cutis

ibi prius exasperata ab urinae salibus , deinde corripiatur quadam phlogosi , ex qua tandem exsurgant numerosae pustulae

facile abeuntes in ulcuscula non parum mordacia.

Morbus ex dictis facile cognoscitur , nec dissiculter judicatur

ex narratione rerum praegressarum & concomitantium a quanam

causa procedat i num inquam pendeat a sphincteris vesicae dii

235쪽

ceratione aut exulceratione aut atonia, numVe a paralys, num denique a nimia maceratione librarum.

Quoad mictionem nocturnam, patet illam fieri vitio sphincteris , si frequens aut quotidiana fuerit : illam vero oriri ab insomnio perquam probabile est, si aliquoties tantum accidat potissimum in pueris , aliunde fanis reputatis & onustis pridiano

Potu copioso. Incontinentia urinae nullam ut plurimum noxam invehit, sed incommoda est ob fetorem quem infert , una cum prurigine ulcerosa partium continuo humectatarum ab urinis indesinenter

distillantibus. Incurabilis quando oritur a dilaceratione aut magna exulceratione , dissicillime sanatur si a paralysi , sed ab atonia curari patitur. Nunquam vero in senibus, sat facile ita pueris, dissicilius apud femellas, quae praeterea magis torquentur quia nullis uti possunt excipulis ad recipiendam urinam exsti lantem , nullisque machinis ad illam retinendam. Mictio nocturna demum facile ut plurimum apud pueros evanescit solius viribus naturae aut adhibitis ad summum quibusdam corroborantibus. Si tamen penderet a notabili vitio sphincteris aegerrime persanaretur, praesertiim apud puellas ob inertiam sphincteris vesicae earum , ut & propter colli urethrae brevitatem. At quae oriretur forsan ab imaginatione delusa inter somniandum , aut ab aliqua indiligentia pueri lectum suum saepissime permingentis, amica monita non inutilia forent, Prae'

sertimque evigilatio solitis horis prudenter instituta

Di ABETEs, hydrops ad matulam, diarrhaea urinosa, nimia urinae profusio Celsi , . I acus Galeni, gallice suae .surine, est

236쪽

celerrima & copiosa admodum potus non transmutati seu potiusseri velut chylosi emissio per urinas , quam seqttitur sitis in tensa ac indestinens quasi a morsu serpentis dypsaci, de cui tandem accidit colliqtratio totius corporis, secundum ObservatoreS.s arissimus hic affectris Oriri videtur a singillari ampliatione Tenalium porotaim , aut sorsan ab excessu agilitatis & acutiespecifica sensus eorum , quibus fit ut trans Olatio urinarum adaequet copiam potulentorum imo & illam superet, nonnihil. retinendo quandoque de qua itatibuS eorum. Secundiam Galenum apti l Lacunam , eo morbo affecti inexplebili siti vexantur. Quare dc ii exuberanter bibunt & reddunt id quod biberunt, minime a sua qualitate mutatum. Unde, ex eodem Galeno , hic renum assectus similis est laevitati ventriculi intestinorumque. Non mihi licet multa dicere de hoc morbo, quoniam eum non viderim, nisi forte apud quamdam Gemellam mediae aetatis quae per duos annos laboravit siti serme continua , Sc tandiu reddidit incredibilem copiam urinarum non nihil ex albo CPacarum. At clim ea aliunde nihil pateretur praeter paululuna marcoriS , tandiu mansit absque ulla medicatione. Supervixit Per multos annos, & non obiit nisi provecta aetate.

Dissicile foret statuere justam prognosim morbi vix cogniti.

Consulanitur Auctores qui pluries hunc morbum observesnin EOS non novi. Scio tantum quod Galenus ipse bis duntaxat eum videriti Sed mihi apparet ex diabete pertinaciori nutri tionem facillime alterari posse. Neque satietas , Πeque fameS , Πdque aliud quidquam bonum , quod naturae modum ea ce ferit. Hipp. aph.

237쪽

ARTICULUS UNDECIMUS

I UMOR cutis sebaceus, qui foetui adeo utilis est, si debito

constitutius fuerit in homine nato dc si1 debite excernatur, fovet gratam cutis mollitiem , nonnihilque inservit modificando sudori. Quandoque vero hic humor deficit aut exuberat, vel do natur quadam acrimonia prava aut spissitudine majori , inde itie

varia mala CX surgiunt.

Si deficiat, sicut solemne est in sine hecticarum febrium , nec non in aetate ultravirili & sicut etiam citius fit quibusdam in individuis , tunc cutis arida percipitur , facile rugosa de caperata evadit, respuitque fucum pulverulentum. Eadem etiam de causa fit sudor facilior , praetereaque facies delicatulorum tape corripitur lychenibus aut gutta-rosea plurimisque a iis foedationibus maculosiS. Quando nimia datur copia illius humoris , quod praesertiam Observatur apud pueros & adolescentes, tunc sequentia con tingunt. Cutis tactu sicut & visu Oleos a deprehenditur potissimiana in vultu ; capilli setente hoc oleo delibuti nitent quasi gum tantes ue cryptae sebaceae hoc unguine copiosiori fatigatae ingurgitantur & inflammantur leviter, sic abeundo in pustulas magis vel minus tenues. Quae pristulae hinc inde dispersie erumpunt supra vultum, scapulas & sternium, ibique stappurantur & cito sanantur. Sed aliae emorescunt de die in diem, eaque eruptio constanter iteratur usqrie ad epocham aetatis Virilis ; qua tamen approximante fiunt paulo minus numerosae pustulae, eo quod jam tunc incipiat minui proventus humoris sebacei

238쪽

Non raro etiam idem humor donatur consistentia & siccitato majori ; tuncque cogitur morari dc accumulari in suis cryptis. Quod si ea accumulatio pergat fieri in aliquo ex iis receptaculis , ibi videtur sororiari tumor durus & indolens, qui abit in verum meliceridem aut atheroma & quandoque assurgit ad magnam molem, non sine Periculo degenerationis carcinomatodaeae. His adde quod propter eamdem sabacet humoris remoram in cryptis capillitii, saepe quoque ibi generentur ii tumoreS talpa Vocati, olim myrmecia, qui serpunt ab uno loco ad alium & quandoque suppurantur. Tales tumores praesertim generari observatur apud eos qui negligunt oleum illud pae-didum ex capillis suis excutere, tum apud eos qui stibi comas imbuunt pulvere cyprio & pomatis rancidis, deindeque natam abhinc sorditiem impexam conservant. Sed gravius aliud malum advenit quando prae maxima acrimonia sebacet humoris nascitur ea capillitii affectio quae tinea audit, gallice teigne, resche. Quapropter de illa nunc quaedami tradenda sitiat peculiari paragrapho. Deinde quaedam sigillatim quoque dicturi erimus de Calvitie dc Canitie, quae aliquantulam relationem habere videntur cum eodem linimento cutiS. f. I S. TINEA

IN E Α esst peculiaris exulceratio crustosa contingens praesertim in capillitio nec non in circumferentia frontis & temporum.

Cognoscitiar ulceribus crustosis, griseis , fetentibus, mox siiccis mox humidis, quae succedunt quibusdam pustulis quasi sca biosiis ibi enatis & ruptis , & quae sensam disperguntur ac multiplicantur qui ousque inficiant totam capillatam partem capitib ,

239쪽

eapitis , nec non magnam faciei portionem circa tempora. Quadruplex agnoscitur tinea. Nempe 1'. lactrumen seu crusta lactea, gallice crotate de lait, quae supervenit lactentibus in fantulis. Ea minime gravis est affectio, sit cui norunt iplam et mulierculae. Tamen non parum taediosa si nimi opere serpat , praesertim quando imprudenter repercutitur ejus eruptio. 20. Tinea volatica dicta, gallice seu Molage , quae pueris etiam familiaris, praetereaque contagiosa. Procedit ab aliquot pusti ilis in vultu enatis, saepius ob spurcitiem c UtiS, quae di im rum

Puntur abeunt in crustas atro flavas , magis Vel minus siccas aut

madidas & splendentes, a quibus nihil etiam timendum habetur.3'. Tertia species proprie vocatur tinea, quae sicca dicitur vel humida, pro diversitate crustarum. Tinea haec gravior est praedictis duabus, magis vel minus fetet & ulcerosa est, Cepe succedit scabiei capillitii quando negligitur, eaqlle non raro tantas fovet cutis capillatae ulcerationes , ut inde producatur defluvium capillorum in maximis plagis. 4'. Demiam distingiuitur tinea venerea, quae scilicet gignitur & fovetur a seminio syphillitico latente, quae praesertim afficit frontem, tempora,

Causa tinere sedet in humore sebaceo cutis, cujus singularis acrimonia & tenacitas faciunt ut stagnet in cryptis culaneis quas inflammat & exulcerat. Duae priores species sponte ut plurimum sanantur per munditiei curas , congruam tantummodo diaetam adhibendo , tam

erga infantulos quam erga eorum nutriceS. Tertia vero constituit morbum valde tenacem , qui tamendum levis est non raro curatur sponte ubi pubertas erumpit ,

dc qui saepe etiam fugatur emcacitate aikujus febrilis morbi , terminati per bonam crisim. Sed si nata suerit post pubertatem

240쪽

completam , ea tunc tenacior existit, neque ut plurimum cedit ante virilitatem adeptam. P aeter paedorem di squalorem a tinea asserendum, ea non vacua est periculi si valde sordida , fetida, corrosiva & pruri ginosa. Hinc enim oritur PerVigilium, macies , cachecticus pallor, febris. lenta, quae non ita facile curantur: at magnum imprimis periculum ex ea impendet quando evanescit per metastasim, sicut saepenumero accidit inter curationes empyricas ut pote quae praesertam consistant in applicatione rerum exsiccantium & repercutientium. Quod pertinet ad tineam Veneream, prognosis eadem est ac luis venereae, sicut eadem curatio.

II. ' . CALVITIES ET CANITIE S. 9 ΑLVIT IES Vocatur ille desectius capillorum qui potissimum fit in sincipite apud senes, nec non eos ipsos viros qui gaudent temperie sicciori. Alia ordinaria est, alia extraordinaria. Ordinaria dicitur illa quae serius ocius sequitur arescentiam hanc cutis naturaliter accidentem in aetate virili & senili, praesertim apud homines qui nudo capite tapitis sustulerunt deurentes solis ardores aut qui

maturiori Venere fuerunt resiccati. Extraordinaria vero dicenda ea est qiuae debetur causis quibusdam morbosis & contingit in aetate insolita aut in individuis minus dispositis ad calvitiem suscipiendam, qualia sunt mulieres & eunuchi ; circa quem eventum videantur quae superius dicta sunt pag. leto &seq. ubi de podagra.

Causa calvitiei nihil aliud esse videtur quam ariditas bul'

SEARCH

MENU NAVIGATION