Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

dies decem. Cerebri enim caedemacia quae non protulit symp- tomata pejora ante hunc terminum, ideoqtie non jugulavit hucusque, potest ultra propagari cum aliqua spe resolutionis; quae profecto nequit obtineri celeriter ob segnitiem nativam oedematis S mollitiem cerebri: & quae praeterea requirit simi alta- Deam resolutionem morbi illius a quo suam saepi is traxit ori-

ginem.

Sed quia lethargus facile accidit peripneumoniis & pleuri- fidibus gravibus , protractis , male curatis, praesertim si illae spuriae fuerint quia etiam ille pariter supervenit febribus putridis , mentientibus pleuritides aut periplaetamonias: hinc saepe observatur fieri purulentos aegrotos qui eVadunt a lethargo. Qui

vero eae letharyO 'evadunt , magna ea parte PUS intro colligurit ,

inquit Hipp. coaca 1 O ; qui & lib. 2 de morb. Pag. ψ7, Pariter docet purulentos fieri eos qui a lethargo emergunt, ibiqtie notat constitutionern lethargi eamdem esse ac peripneumoniae, ideoque vult essici ut plurimum spuat aeger. Lubenter dixerim in gloriam praxis medicae hodiernae , nunClethargum seque raro videri ac ille olim frequens erat. Anti quata prurigine mittendi sanguinem in omnibus morbis febrilibus, stipatis dolore lateris, factum est ut illae aegritudines non adeo ingraventur & Obtineant sanationem feliciorem. Nonne in peripneumoniis, praesertim spuriis & gravibus male tractatis vel ab initio neglectis, facillime ingruit lethargia quae nuncia

est lethi proxime suturi, vel tristis saltem prodromus suppura tionis lethalissimae 2

362쪽

MORBI FORMATI, DELIRIO STIPATI SINE FEBRE

MORBI FORMAT 1 qui stipantur delirio sine febre, sunt mania, nostalgia, & melancholia. De his nunc distinctis par graphiS.

MELANC NOTI A.

ELANcHOLIA dicitur delirium partiale, assirmativum, pertinax & plerumque triste, sine febre. Causa proxima melancholiae videtur esse quaedam siccitas, peculiarisque irritatio cerebri & nervorum , ex qua essicitur delirium particulare illi morbo proprium. Quae forsan siccitas &irritatio non pariter existit in toto simul cerebro & omnibus nervis, sed aliquam duntaxat eorum portionem magis specialiter assicit. At vero singularis haec siccitas & irritatio melancholica cerebri & nervorum valde differt ab irritatione & siccitate quae Producuntur occasione inflammationis cerebri & inducunt delirium universale. Siccitas inflammatoria , ut & irritatio h1nc dependens, supponit generalem dissipationem & absentiam humidi requisiti quae concurrunt cum febre continua: dum siccitas Ed irritatio melancholica agnoscunt peculiarem tensionem specificam , febre destitutam & solummodo existentem in aliquibus partibus cerebri, nequaquam Vero in omnibus. Quidquid sit, cum apparatus ille melancholici delirii non soliam sit particularis, sed & mox agnoscat causam Vere materialem , mox vero prorsus nerveam : merito distinguitur melan-

363쪽

cholia duplex, videlicet una quae cum materie est, altera sine

materie, seu mere nerVea.

Nempe mox apparatus melancholicus cerebri producitur ab aliqua singulari materia alicubi haerente , quae secundario seu sympathice assicit cerebrum , ideoque generat melancholiam sympathicam , ab aliqua materie oriundam , quae ideo Vocatur melancholia ciam materie: mOX Vero idem apparatus melancholicus cerebri creatur duntaxat ab aliqua particulari ejus are-- factione, primario suborta per effectum cauta simpliciter moralis, ideoque tunc generatur melancholia id iopathica, quam nulla materies produxit & quae merito appellanda est melancholia

fine materie, seu melancholia mere nervea. Porro melancholia sympathica seu cum materie agnoscitur in

melanchosia hypocondriaca, sicut & in hysterica quae pendet

ab humoribus in utero retentis & alteratis: melancholia veroidiopathica seu sne materie reperitur in erototnid, nosiastici , aliisque deliramentis melancholicis , quae producta fuerunt ab aliqua solummodo affectione mentis pertinaciori ; erotomi animirum prae nimio amore, nosalia propter maximum desiide rium redeundi in patriam : aliaeque bene plures delirationes , natae y. g. Ob quamdam jacturam , Ob moerorem, ob Zelotypiam , dic. Sc., quae quamVis non perinde distinguantur per denominationes singulares, evidentissime tamen diicrepant , ratione diversitatis objecti circa quod constanter deliratur. Horum siquidem melancholicorum alii avari, alii tristes, alii laeti, dcc

Prout vesana eorum affectio versata fuit circa divitias, moerorem laetum quemdam eVentum, &C. Jam transituri ad expositionem causarum remotarum melancholiae utriusque , nequaquam immorabimur in ali ignatione earum quae respiciunt melancholiam mere nerveam seu sine

364쪽

materie. Cavis illi habentur in omnigenis animi motibus

studiis , aversationibus acerrimis dc plus aequo diuturnis aetirentibus, sicut nemo nescit; ideoque eorum Omnium fusior commemoratio plane superVacanea est. QuamVis perquam reconditus sit modus agendi variarum mentis commotionum in producenda melancholia sine materielatu mere nervea, nerno dubitare potest de tali earum est cacitate, sicut plus quam fatis probatur ex lugenda sorte hominum sic affectorum. Videtur tantummodo quod ubi cerebrum Vi-

Vidius constantiusque percellitur ab aliqua idea, illud inde labe factetur in ipso loco qui famulatur perceptioni hujus ideae, &quod idcirco ea pars cerebri ita mobilis evadat ut fere conitanter eamdem ideam repraesentet in posterum, etiamsi nulla occasio adfuerit ab ejus ob; ecto. Qua ratione accid3t iit homo sic affectus constanter deliret circa eamdem illam ideam , proindeque circa illud idem object um dum tamen integer quoad caeteras perceptiones, Optime ratiocinatur de aliis quibuscumque

rebus ipsi cognitis. Sed, proh dolori si diutius protrahantur variae illae melan choliae idiopathicae, aliter dictae ii ne materie vel & nerVeae, eae

tandem aptae evadunt generare materiem melancholicam, atque ita addere melancholiam sympathicam melancholiae idiopathicae jam antea existenti. Hanc succedaneam procreationem dilucidare conabimur, mOX exponendo causas utriusque melancholiae, ac

primo quidem hystericae. Exemplo sit quaedam puella iunior vel & mulier jam paulo

vetusta , quae utraque fruatur maxima sensibilitate. Si illae capiantur amore ad quem incendendum ac fovendum concur-xerint circumstantiae, & qui infelix ac infaustus evadat: nonne

Observatur cipenumero abhinc scaturire desipientiam eroticam ,

365쪽

qceae hanc tanthm ob causam nata est quia mens vehementi as movetur ab idea infausti amoris vel & Zelotypiae, di quae proinde mere nervea est, cham existat ira dependenter ab omni materie 3 Videlicet a simplici alteratione phantasiae vehementius perculi ae& constantilis permotae ab eodem objecto. Sed si illa desipientia erotica, mere nervea dc sine materiee aliquandiu duraverit in eodem gradu vehementiae , nonne illa valebit stic cessita temporis invehere alterationem hi l mortim late rinorum D Quatenus nempe mens amore flagranti perculsa percellit naturaliter uterum & mutat physicum ejus regimen; ita Ut abhinc quoque mutetur constitiatio physiica uteri & humorum ejus, atque ideo admoveantur noVi stimilli, quibus magis ac magis excitentur ideae quae jam antea mentem acriuS per OVe

bant.

Consequenter, mediante alteratione materierum uterinariana earumque actione supra sensum hujus organi, melancho ia erotica sine materie quae jam pricis existebat , maritatur clam me an cholia hysterica quae cum materie est: ideoque tunc temporis datur melancholia mixta , & quidem pertinacior quam simplex, quoniam scaturit ex fonte duplici. His adde quod nimia dc constantior mentis contentio circa idem objectum capax sit etiam pervertere amonem Organicam viscerum abdominalium , atque ita inducere aliam causam materialem melancholiae , hypocondriacae dictae , de qua mox dicemus ; adeo ut si misera mulier jam erotica , forte effugiat physticam alterationem humorum uterinorum, ea Vix devitare

valeat hypocondriasim , imo & quandoque desipiat triplici de

cauSa pr*dicta; nervea nempe, uterina & hypocondriaca. At quamvis hysteris cum materie reipsa quandoque oriatur ab hysteride mere nervea, quam prius creaverat quidam affectus

366쪽

eroticus mentis , agnoscere Oportet hysteridein cum materie nasci multo frequentius a causa physica , existente in utero. Itaque beneficio muliebris verecundiae & honestatis morum , rarae sunt occasiones amorum vesanoriam. Sed quoties accidit ut puellae alacriores & robustae, quae male menstruatae sunt atque

ideo in amorem sortius quandoque invitantur, incidant in hysteridem a materie oriundam i Quoties etiam ipsae mulieres con jugatae, Post puerperia male repurgata plectuntiar simili aegritudine, imo & in quemdam furorem uterinum incidunt i Atingratior est haec commemoratio ut in ea diutius immoremur:

Quod supra diximus de melancholia sine materie apud mulieres, illud pariter intelligendusan de melancholia sine materie seu mere nervea & idiopathica virorum. Viri non solum nati ad serenda naturae procreatricis onera, sed & ad munia pacis di belli, frequentioreS adhuc reperitant occasiones in quibus mens eorum aegrotare cogatur. Quot ideo sunt qui corripiuntur desi pientia vel erotica , vel nost algica , Vel de delirant propter eversionem fortunae aut summam honoris i Nonne & ii aeque ac mu sieres, imo & potentias dejiciuntur ex desipientia mere nervea ita desipientiam hypocondriacam, seu in melancholiam diosam ctim materie , & clim utraque simul tape conflictantur 3 Regimen enim organorum hypocondriacortum apud illos perinde ac in mulieribus mutatur Ob acriorem mentis affectionem melancholicam, perindeque in iis causa materialis melancholiae nascitur ex ipsa melancliolia rnere nervea, dititis perseverante. Nunc videndum quaenam sit ea materialis causa melancholiae.

Materialis haec causa agnoscitur a Medicis in illa parte sanguinis quam Veteres vocabant bilem atram. Nihil aliud est Praeter ipsam partem flavam sanguinis , cognitam nomine

bilis , sed miniis adustam , ut ita loquar, nimis siccam & nimis

onustam

367쪽

Onustam principio terreo-oleoso crassiore , sicque adeptam qualitates humoris melancholici dicti, seu humoris atri vel atrae bili S. Talem porro mutationem accipit bilis per emcaciam Diram rerum quae Valent dissipare humidiores illius partes, remanentibus crassissimis & acerrimis, sicut ipse Ρrinceps Medicorum dicit, lib. de aere, locis Sc aquis, secl. IIL Eoef. pag. 7o in fine ; a'. mediantibus rebus quae producunt materiem quamdam crassam , facile adjungendam humori bilioso, aut impediunt naturalem expulsionem similis materiei jam existentis.

Hos effectus producunt 1'. motus animi vehementes & constantiores. 20. Ρervigilia protracta. 3'. Immodica VenuS. 4'. Luci brationes. 3'. Motus corporis validiores nimis assidui, praesertim capti in aere calido, sicco & aquilonari. 6'. Abusus liquorum spiritu osorum, ut & medicaminum calidorum, eVacuantium, astringentium. 7'. Cibi terrestres, Oleosi, Vetustiores, sale & fumo indurati. 8'. Febres biliota perperam claratae , abeuntes sine diluentibus & bona crisi. 9', Omnes evacuationeS suppressae , praesertim haernorrhoidales. 1O'. Metastas S variae.

Ubi atrabilios a diathesis inducta sic fuit in sangiuinem , solent

moveri Variae affectiones melancholicae, quas placuit Veteribus appellari hypocondriacas, eo quod viscera hypocondriaca essent ossicina praecipua in cujus gremio haec materies colligeretur &duceretur in actum.

QPlinimo , ex aph. I , zo, et I & 22 , sect. 3, affectiones melancholicae solent regnare potissim am aestate, autumno dc Vere. Estate nimirum & autumno, quia illae tunc ut plurimum incipitini: Vere autem, quia tunc plerumque judicantur. Qtiae ita fiunt quoad autumnum, eo quod Jhaec tempestas naturali siccitate sua valeat acuete acrinabniam bilis atrae jam sormatae, praelartim

368쪽

sii tempus illi id camerat pluviis & fuerit aquilonium, praetereaque praecesserit aestas sicca & borealis quae jam per se capax est

est Pectus ejusdem. Quoad ver autem, quia tunc Vi naturae incipiunt moveri humores sicciores ab autumno relicti, nec emendati per sufficientem hyemis humiditatem. Indeque accidit ut melancholici morbi praecipue appareant tempore Verno, quando praecessit hyems sicca & aquilonaris, & ut hac in tempestate

non raro judicentur.

Dato semes apparatu atrabiliari in organis hypocondriacis ,

non mirum exinde notabiliores edi strages quae observantur in aegrotantibus. Tunc enim exquisitissima sensibilitas organorum hujus regionis obnoxia sit titillationibus singularibus, insolitis sic tenacissimis ; ideoque tunc temporis excutiuntur Varia symp-aomata nervea, sympathice incitata & mirabiliter singularia, quae ipsa mutabilia sunt secundum ipsam mutabilitatem ipsius metsensificationis eorumdem viscerum. Adeo ut nulla sit functio quae his de causis non possit perturbari, imo nec ulla propemod im fibra quae etiam suo modo, ut ita dixerim, non obtemperet regimini hypocondriorum. Varia siquidem Organa caeteri corporis sympathice accipiunt modificationem singularem, Variantem omni momento temporis , prout nempe numerosi &potentes plexus nervet abdominales diversimode plectuntur ab atra bile simul dc ab alimentariis rebus quae in eorum vicinitate coquuntur & mutantur. Nec alia de causa mox calor major sit aut minor in corpore toto vel in aliqua tantum parte: mox dolor aut simplex crampus alicubi nascitur , intenditur , remittitur aut exstinguitur: mox turbatur fames, sitis, appetitus, digestio, aliquave excretio aut acumen Variorum sensuum : mox denique syderatur aliqua parS corporiS.

Inter tot dc tantas sensationum vicissitudines sic tandem labe -

369쪽

factatur genesis humorum , tantopereque perturbatur nerVorum tenor & variarum excretionum ordo, ut inde suboriantur varia signa externa quibus designetur abdita diathesis atra biliosa. Haec sunt macies notabilis quam comitatur singularis livor faciei, animus tristis, morosus , mox iracundus aut benignus, moxque

inepta istitia perfilsus, sed in omnibus affectibus susceptis valde

Pertinax adeo ut tandem animus sensim maneat uni eidemque

rei astixus , non sine quodam timore , frequenti pervigilio, somniisque mirabilibus. Merentur hic referri ea quae scripsit Aretaeus, lib. I. de caus& sigin morb. diutur. cap. 3. D Viri sane & surore melancholia corripiuntur, inouit : rarius autem quam viri, sed deterius , mullieres furiis agitantur. AEtas quae prope statum est , S ipse,, status huic morbo subjiciuntur ; aestatis tempus & autumni hunc morbum procreant, ver autem judicat. Inter notas evi B dentiores hae sunt, quod videt icet quieti aut tristes , abjecti, torpentesque sunt absque ratione, multaqiue de cauSa metat) cholia initium sumit: praeterea in iram facile incidunt, male sunt animati, vigilant, ex somnis tumultu OSe excitantur: in in genti quoque paVOre trepidant, quium morbus incrementum , suscipit quando & insomnia vera sunt, terribilia atque evi dentia. Quotquot enim a naturali statu valde aliena sunt, ea , non protinus huic malo insunt, sed per quietem sese offerunt: quum in aliquid impetu rapti sunt, postea eos facile poenitet : mutabiles sunt , turpes , de minimis quibusqtiem solliciti, avari, sed non ita multo post simplices, prodigi, multa largientes : non virtute animi, sed Π, Orbi Varietate.. Quod si malum exasperatur, homines oderunt, ab iisque fugiunt, de inanibus conqueruntur: vitae maledicenteS mortem v expetunt. Atque istoetum multis senilis ac mens usque

370쪽

sttupore fatuitateque capiuntur, ut omnium ignari, stuquemet ,, immemores , in morem bestiarum Vitam degant. Corporis,, quoque habitus in pejus labithar: colore foedo S ex atro viri- ,, dique commixto tinguntur, nisi inferius bilis descendat atque , exeat, sed quoquoversum per corpus clim sanguine distun- ,, datur. Multi cibi capaces, nihilominus tamen extenuati sunt, quoniam somnus in eis neque potu , neque cibo membra F, confirmat, sed vigilia ad exterius movet ac dissipat: proinde ,, & alvus arida adest, nihil dejiciens. Nonnunquam vero dejicit sicca, rotunda, atro quodam biliosoque circumfusa. Urina γ, pauca redditur, acris , biliosa. Multlim flatuosi spiritus in ,, praecordiis est ructus putidi feruntur , graVeolentes, perinde

γ, ac sii ex maris lacuna exhalarent. Nonnunquam dc humidum , quoddam acre cum bile rejiciunt. Arteriarum motus fere

parvi fiant, pigri, invalidi, crebri, frigori similes. Fama est, ex his quempiam insanabilit se habentem, qui ina puellamo, deperiret , medicis nihil proficientibus, ab amore fuisse sa-

γ, natum. Ego Vero suspicor , eum ab initio in puellam exar- ,, sisse , inde tristem & languenti animo, quod ea non potiretur, , evasisse, suisque popularibus melancholicum visum esse. Hic , Vero nec amorem in se noVerat: at ubi puellae amatae se,, conjunxit, moestitia recessit, ira & animi langor disclusius est, is gaudium tristitiam delevit, di mens ab amore medico prorsum B sanata est. Graphica sane haec Aretaei descriptio, eaque perinde sapit eruditum Medicum, ac virum in dicendo vehementem & Ornatum. Ne credas tamen omnino similia esse melancholicorum omnium

lineamenta. Alii plus desipiunt, alii miniis. Alii in hac re de lirant , in altera alii. Sed toties licet judicare praesentem esse bilem atram, quoties plura patefiunt accidentia ex praedictis vel

SEARCH

MENU NAVIGATION