장음표시 사용
401쪽
pluvius & austrinus, sicut jam post Hippocratem notavimu3
pag. 34 S 33 fasciculi Quare dei num , inter almi tempora
enis hanc aegritudinem gignat principuὰ , fecundo ver , tertio autumnus , cisas omnium minime, sicut monet Aretaeus, lib. I de catis. & sign. morb. diuturn ., cap. 7 3
Symplomata apoplexiae satis noscuntur ex ipsa definitione Designatiir itaque hic morbus immobilitate corporis, sensa sopito , desectu perceptionis vellicationum, distortione buccae , quasi os discederet ex sede sua; paralysi majore vel minori in toto corpore si apoplexia vehemens: Vel particulari tantum, si
apoplexia levis ; quae & in sinistris est si pars dextra primo doluerit: in dextris vero , si sinistra. Adde quod facies saepe rubeat , & quod praedictis omnibus signis haud raro quoque adjungatur sterior, tum deglutitionis impossibilitas aut saltem
dissicultas magna. Horum symptomatum character peculiaris hic est, quod scilicet illa derepente invadant ut plurimum. Verumtamen apΟ- pleXia non nunquam habet initia praelonga , ut puta graVitatem corporis , motum disticilem , torporem, Vertigines , sensiam frigoris aut formicationis 3 alias caloris excessum , tum notabilem debilitatem unius lateris. Quandoque etiam praecedunt insoliti insultus incubonis , somni fiunt breviores , cogitationesque Vehementiores: atque ideo tape videtur hominem fieri apoplecticum ea ipsa die quam laetius transegit. Ubi vero ex praedictis signis jam non licet dubitare de existentia apoplexiae vehementis aut levis, sic judicabitur eam esse sanguineam, aut pituitosam vel atrabiliarem. Nempe si facies sit rubra & tumida, pulsitis fortis, constitutio sanguinolenta, tum calida tempestas, indicatur apoplexia san- /guinea. Pituitosa vero si pulsus debilis , facies pallida,
402쪽
provemor, constitutio debilis , laxa, obesa ue adde quod apo-plexia pittitiosa aut pituitoib-atrabiliaris ingruat potius in tempore pluvio & austrino, quam in sicco di boreali. Q uod si morbus
traxerit originem suam ab aliqua metastali, id ediscitur ex narratione praegressorum.
Denique distinguenda apoplexia est ab aliis morbis aliquanti per astinibus. Porro discriminatur ab epilepsia, eo qu0d in
hac adsint convulsiones aut saltem motus conuiuisivi ; a catae psi , ratione permanentiae situs membrorum quae ipsi propria est ; ab hysterica pastione , in eo quod etiamsi tunc videaturabolitus sensus & motus, semper interdum appareant quaedam vestigia spasmodica , imo & saepius Verae convulsioneS , tum quaedam suspiria dc non nullae jactationes membrorum s a Vinolentia demum distinguitur, ratione compotationis praegressae &ructu tum crapulentorum , cum quibus nulla concurrit oris diΙ-
Quod attinet ad prognosim apoplexiae, ea generatim ominosissima est. Sed adhuc ominosior prout causa ejus fortior estoc gradus morbi major, tum prout major dispositio aegrotantis ad hunc affectum suscipiendum. Apoplexia siquidem levissima sanatur saepissime , sed ex aph. 42 sect. a Valida nunquam tollitur, levisque disticulter. A fortiori insanabilis est apoplexia fortiTima, cum illico desinat in mortem. Quamvis vero saepe tollatur apoplexia levissima , docet observatio abh1nc remanere triste indicium recidivae , qtiae ut plurimum pejor est priore insultu. Quoad levem , ea necat aut fugatur intra septem dies. Sed quando obtinetur bona ejus terminatio, id fit plerumque remanente hemiplegia graviore vel leviori, nec non aliqua hebetudine mentis, cujuS ratione patientes solent evadere lacrymosi R insulse joculares. Nihilo-
403쪽
min is eam vidimus aliquando fugatam sitisse ab 'iue paralysii superstite, sicut & absque ulla prava affectione morali; sed hic habetur tantummodo exitus felix, quando apoplexia illa levis pendet a simplici plethora aut a sanguine per insolationem rare ficto et Praetereaque adhibita suerunt auxilia promptissima dc congrua. Aliquando quoque apoplexia levis solvitur a febre valida Protinus invadente, sic it legitur aph. si sect. 6. Sed hic abeundi modus praesertim proprius est apoplexiae temulentae , cujus mentio fit aph. , sect. 3. In quocumque autem casu nihil prodest febris parva dc quae gliscit insensibilities, utpote quae incapax
sit liberare cerebrum, praetereaque debeat potius spectari tanquam indicium alterationis materiei cerebro haerentis aut ibi CXtravasatae. Unde exceptis raris casibus supra memoratis, Observatur eos apoplecticos felicius evadere qui omnino febre
Ex opinione Medicorum quorumdam passim sertur apoplexiam ideo tantum curari quod ipsi superveniat hemiplegia, id est paralysis unius lateris corporis , per modum cris eos ; sed haec sententia fluxit ex erroneo apoplexiae conspectu. Nedum enim hemiplegia sit sequela critica apoplexite, illa nihil est nisi apoplexia minor, comparate ad apoplexiam qtice totum corpuSoccupavit & illud reddidit paralyticum. Si quis igitur qui resolutuS erat ex corpore toto evadat para plecticus, id non ita fit quia contigit crisis morbi supra latus paralyticum: sed quia
liberatur una medietas cerebri, dum altera remanet affecta , proindeque unum tantummodo latu S corporiS remanet paralyticum. Bonum equidem est hemiplegiam formari in apoplexi aquae minas intendebat corpori universo; sed ex dictis intelligitur hanc hemiplegiam non formari quia materies apoplectica de- Ponitur critico motu supra latus corporis paraplecticum: sed
404쪽
quia ex a poplexia generali stuperest duntaxat apoplexia particularis, nempe sola prioris medietas Nonne etiam plures videntur apoplectici qui ab ipsa morbi invasione sunt paraplectici Possetne dici tunc factam esse quamdam crisim apoplexiae 3 nequaquam certe. Exinde solummodo agnoscitur aegrotantes levius affectos esse, quam si ex toto corpore forent apoplectici. Quoad paralyses particulares quae contingunt absque assec tione ulla sensuum internorum & externorum, quae proinde supponunt quod solummodo assecta sit illa portio nervea quae prospicit partes paralyticas, talis est earum prognosis. Eae videlicet sunt magis vel minus periculosae aut sanabiles , prout pars assecta magis nobilis est vel minus, thim prout causa earum gravior est aut levior. V. g. paralysis Vesicae urinariae multo Periclitosior est quam paralysis manus vel pedis. Ρraetereaque illa gravior est aut levior prout pendet a simplici retentione lolii in vesica urinaria, aut a luxatione spinae dorsi: tum prout illa urinae retentio fuit diuturnior, aut datur gravior Vertebrarum
dimotio, ideo ille sortior assectio & compressio medullae spunali S.
SOMNAMBULIS MUS. SoΜNAΜBULIsΜUs seu nochambulatio est peculiaris species somni, in qua patientes reputant sese vigilantes eme, & inscii exequuntur varia munia sua perinde ac si vigilarent. Singularis hic status valde quidem astinis est somniis , inquantum nempe somnambulones fruuntur imaginatione sua sicut somniantes , perindeque privantur sensationibus externis. Sed haec est dissimilitudo inter eos, quod exercitium imaginationis non solum sit inuub vividius apud somnambulones, verum etiam.
405쪽
sortior sensuum privatio. Unde, ratione hujus maioris insensit --bilitatis , somnambulones dissicilius excitantur a somno quam somniantes, proindeque & dissicilius quam dormientes. Quia vero somnambulones pollent actuali imaginatione vividistina a , imo saepe vividiori quam vigilantes ipsimet, hinc sit ut som-nambuli non solum Valeant exercere motus omneS corporeos
aeque ac si vigilarent: sed & Cepius eos exerceant multo ingeniosius & sagacius. Quapropter mirabile est qiuod apud eos nulla
unquam remaneat peractarum memoria rerum, sicut plerumque datur somniantibuS.
Videretur apud somnambulones manere omnino vigilem illam cerebri partem quae famulatur imaginationi: dum caetera cerebri instrumenta sopita sunt altius quam solent este in somno tranquillo & in ipsa mei somniatione. Dictu admodum dflicile est qua de causa ponatur apparatus somnambulismi in cerebro, & quare in eodem individuo mox
apparatus ille fiat, mox non , absque magna mutatione circumstantiarum sensibilium. Sed quid magis abditum quam mechanismus variarum stinctionum cerebri 3Tria tamen mihi apparent circa causam somnambulismi. Nempe eum affectum, veluti congenitum apud plures, sorseia tunc deberi nimiae teneritudini Organorum cerebrosorum aliorumve ; somnambulismus enim saepe deletur vi aetatis , Omnia indurantis vivente in corpore , ideoque pedetentim minuentis ipsummet somniam habitualem. 2'. Apparet somnambulismum aliquando quoque procedere a causa sympathica , cum ille PlurieS determinetur a vermibus, ab ebrietate, a coena Pleniori, dys Pepta , acribus condita, necnon a depravata digestione: tum
a decubitu supino inter dormiendum, praesertim si caput nulli pulvinari tunc insiderit. Demum videtur non raro accersiri
406쪽
somnamhillismum mediante constitutione hysterica ut & melancholica . Visii sunt enim somnambulones cataleptici, tit & melancholici. Quoad prognosim , etiamsi non valde sormidandus sit som- 14ambulis mus in corpore juvenili, tamen ille non est omnino negligendus. Nonnullam enim habet assinitatem cum apoplex ia& epilepsia, saltem respectu Organorum affectorum , tum erga sensuum privationem, & Oblivionem paroxii morum. At in se nioribus periculosior est , quia in iis requiritur causa multo potentior ; periculosusqtie apud Omnes, eo quod stapis assime inde infortunia exoriantur, Occasione scilicet periculorum quibus sese exponunt noctambulones ue quibus periculis plerumque ii succumberent, si tunc sponte expergiscerent , aut si a somno
imprudenter eXcitarentur a spectatoribus.
Ne expectetis multa de somnambulismo qui dicitur Magneticus, Fabulosa haec doctrina jam habet patronos nimis abditos , quam ut refutari mereatur. Iis duntaxat dolendum qui decepti sunt , dc contemnendi deceptores.
407쪽
D E PDBERTATE ET CATA MENTI S. O UANDO pubertas erumpit S perficitur tempore fixo a natura , id signum est debite absolvi Optatam eVolutionem corporis per congruam nutritionem ejUS: exindeque multa obtinentur emolumenta. Abhinc enim non solum exsurgit spes firmioris sani tatis pro reliquo vitae, sed & ab ipsam et epocha pubertatis solent fugari morbi pueriles. Quod nempe fit propter insigne robur quod tunc additur organis & propter utilem humorum muta tionem exinde natam : tum eo quod tunc acquiratur major proportio inter varias partes corporis , sicut requiritur ad bonam earum harmoniam proindeque ad perfectionem functioniam corporis & animi. Verum si quidpiam notabile recesserit ab ordine praedicto , magnum periculum est ne aliqui morbi pueriles perseverent ultra hunc terminum vitae : quo in casu ii consenescere consuescunt, sicut docetur aph. 28 sect. 3. ac nequaquam suscipiemus perquirendas singulas pubertatis aberrationeS , quoniam eae potius curiosae sunt quam utiles. Susticiat pathologo dixisse pubertatem saepissime fieri epocham
Variorum malorum, prout nempe illa acceleratur aut retardatur. Hujus retardationis cauta sunt generatio ex effeta genitura. 2'. Ρarcimonia & paupertas victus. 3'. Tolerantia morborum Chronicorum naturae frigidae. 4'. Nimia rigiditas aut segnities corporis & aeris, nec non hebetudo ipsitus mei mentis. Cauta vero acceleratae pubertatis sunt generatio undeqtiaque robusta
408쪽
potens. 2 Nutrimentum eupeptum , debita copia assumptum in aere puro, potissimum inter congrua corporiS exercitamenta. 3'. Major ductilitas fabrota compagis, incidens cum sussicienti irritabilitate musculari. 4'. Frequentia morborum sebi ilium. 3'. Denique praecocior exstimulatio physica aut moralis organorum spermaticorum. Clim autem certissimum habeatur signum pubertatis in eruptione catamentorum in puellis , facile resolvitur ex dictis quod prima Corum eruptio mox retardetur aut acceleretur sicut ipsa pubertas, & quod proinde varia phoenomena ablimc sobolescant prout catamenia debito tempore erumpunt aut non, tum prout illa procedunt quando semel erumpere coeperunt. Quando scilicet tardior fit eruptio calamentorum, statim adducuntur plurima incommoda capitis, pectoris dc stomachi, tandemque invehitur illa cachexiae species quae Vocatur chlorosis,
gallice p itis couleura. Qui status praesertim stipatur insigni pallore vultus , summa segnitie corporis & animi , febricula quadam
lenta quae alba dicitur , tum Variis depravationibus appetitus :quae mala nunquam sanantur , nisi per supervenientiam catamentorum seu mensium. Quando e contra mensium eruptio fit juxta ordinarias leges evolutionis corporeae, ea sic se habere solet apud ipsas femellas quae felicius huc perveniunt. Cum his in temporibus fiat singularis plethora generalis, & cum praesertim contingat peculiaris plethora uterina quam mammae sotorianteS praenuntiant, ex hinc nascuntur bene plures stimulationes insolitae, quibus non solum corpus Vario modo assicitur , sed & ipsemet animus. Tunc itaque puellae fiunt tristes & pensitabundae , simul experiendo singularem tarditatem & graVitatem corporiS, una cum
inauditis huc usque doloribus lumborum, inguinum & mam-
409쪽
marum. Quae varia incommoda manent qtiorisque illa tandem solvantur per effluxum sanguinis collecti in utero , qui non raro praenuntiatur a leVi quodam motu febrili, non sine aliquot indiciis pulsus critici uterini. Sed irritis aliquot signis praedicti apparatus quandoque non erumpunt menses, sive quia non datur congrua sanguificatio, sive quia obstat peculiaris
rigiditas vasorum uterinorum, aut aliqua pudendorum concretio naturalis vel accidentalis. In primo casu exoriuntur varia
signa plethorae cachecticae seu chlorosis , de quibus supra. In altero impendent multifaria hysteridis phoenomena , ut d diversa mala quae creari possunt a variis visceribus sympathice affectis
ob vellicationes uterinas. In tertio demum , sanguis menstruus, vel omnino exire non potest, vel saltem disti culter admodum, prout nempe nulla aut arctissima tantiun via patet qua exire
Tandemi vero absoluta illa evacuatione sanguinis plethoram uterinam antea facientis, ordinarium est illam deinde revertere statis temporibus iisque fere menstruis unde nomen mensium reaque stadia sub initiis suis eo magis irregularia sunt, quo debiliores puellae , & quo minus persecta est earum evolutio. Sed firmato corpore per successum temporis , reversio haec fixa evadit & manet, non solum quoad epocham reditus, sed &quoad copiam & durationem evacuationis , nec non levia ipsamet incommoda quae solent praecedere aut concomitari quandicidatur idem gradus sanitatis. Quae omnia sic constanter proce dunt, si nihil obstiterit , quousque impendat aetas effeta quae
At quantumvis hic emuxus ordinarius sit in aetate florente , nonnullaS tamen ille patitur exceptiones. Aliae si quidem semellae
nusquisa menstruantur , saltem sensibiliter: aliae non nici poe
410쪽
intervalla longissima : aliae nunquam nisi quando gravidae sunt:
aliae citius si unt ei metae diim aliae tardius: aliae demum tempore senectutis suae experiuntur veram redintegrationem fluxus mens trili, eamque magi S vel nasinus perfectam,& durabilem.
Quidquid sit de varietatibus illis, sicut naturae muliebri consona est mensium regularitas apud mulieres juvenes ut & cessatio eorum apud emetas ita δί sanitati valde adversum est fieri
menses copiosiores alit parciores , ut eos supprimi praeter casum graviditatis. Ideoque , me ibus copi roribus prouentibias , morbi contingunt , O non prouentibus ab utero morbi eveniunt , sicut legitur aph. 37 sect. b. Porro menses saeptis me retardantur & supprimuntur per accidens , iique etiam saepenumer5 adaugentur propter causas diversas. Carata hujus augmenti sunt 10. laxitas nimia Vasorum exhalantium uteri. 2'. Vita deses & capax nimiam plethoram
poris apud delicatas & pletia oricas. 3'. AbusUS rerum acrium, quocumque titulo assumptarum. Causae Vero suppressionis aut retardationis sunt 1'. cachexia sicca , quae provecta est ad gradum tertium sed saepius cacheXia humida. 20. Strictura acci dentalis vasorum exhalantium uteri, quam ipsae mel mulierculae Optime norunt superaccidere posse ob causas bene multas, seu morales seu Physicas. Non faceremus finem si enumeraremus singula phoenomena morbosa quae procedunt a mensibus perturbatis aut suppressis. Liceat igitur hic tantum breviter exponere frequentiora &graviora eorum ; quandoquidem ex iis cognitis ficile deducetur cognitio caeterorum. Incipiemus ab iiS quae pertinent ad varias
mensium suppressiones & aberrationes: postea quaedam dicturi de nimietatibus & degenerationibus eorum.