Specimen litterarium, exhibens quaestiones Catullianas [microform]

발행: 1864년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

22 Sic Proportius ΙΙ, ΙΙΙ 25 3:

Isti meis et notissima forma libellis, Calve tua venia, pace Catulle tua.''

μHaec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli Lesbia quis ipsa notior est Helena. Hae etiam docti confessa est pagina Calvi Cum caneret miserae funera Quintiliae.'

Sic Horatius Sat. I, 10 19):

μNil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.

Sic Plinius minor p. I, 16, , de Pompeio Saturnino

dicenS μPraeterea incit versus, quales Catullus aut Calvus, 'et p. IV, 27 , 4, ubi poematium describit Sentii Agurini, cuius hi sunt versus:

Canto carmina versibus minutis his olim quibus et meus Catullus et Calvus veteresque.

Sic deniquo Gollius XIX, 9:

μEcquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias secisset nisi Catullus, inquiunt, sorte pauca et Calvus itidem

Satis ex his omnibus apparet non tantum vinculo amicitia Catullum cum Calvo fuisse conjunctum, sed etiam communi bonarum artium studio otiosi multum saepe luserunt et quum per iocum atque vinum alter versiculos scripsisset numero modo hoc modo illo, alter mutua reddidit. Quantopero se invicem diligerent, patet ex urbano et festivo opore, quo Catullus amicum reprehendit . 14,

42쪽

qu eum ridet c. 53, sed magis otiam o pulcherrimo carmine 6, quo Quintiliae a Calvo amatae immaturam luget mortem. Idem poeseos genus tractasse videntur Calvus ac Catullus, iisdem enim laudibus honorantur, uno eodemque versu ab oratio condemnantur. Et si ea colligimus, qua de Calvi poematis memoriae tradita sunt, Si Dagmenta inspicimus, quae hic illic sparsa jam diu a Viris Clarissimis conjunctim edita sunt , eundem animum ac Catulli carmina ea spirare apparet Ut Catullus in c. 29 diris exprobrationibus in Caesarem invectus est, ita Suetonius ' tradit Calvum cecinisse: Bithynia quidquid

Et paedicator Caesaris umquam habuit.

Nec minus uterque poeta Pompeium odio prosecutus est. Quod de Catullo jam vidimus Calvi verba haec Sunt, testo Seneca Rhetore:

digito caput uno Sevipit; quid credas hune sibi velle Virum.

Ut Catullus, ita o Calvus hendecasyllabis carmina composuit, teste Asconio Pediano ad orat in toga candida contra c. Anton et L. Catilin competitores p. 95. Oreli. Uterque poeta malos poetas risit, quod de Calvo in Sardum Τigollium traditum est in Porphyr et Schol. Cruq admorat.

m. Stephanus in Fragm. Poet. Vet. Lati p. 410 sq. Almel ο-veen in opusculis p. 168, ei cher in Poetarum Latinorum Reliquiae , p. 131. Lachman in editione Catulli. Caes. 49. Controv. ΙΙΙ, 19.

43쪽

Sat. . , s. 3 . ligi ac metro Calvum carmen de morte Quintiliae sua composuisse e Propertii l. l. apparet, quod quum Catullus legisset, eum carmen 6 exarasse suspicatur Moteli ortus . Calvi elegiae unus tantum Versu Superesse videtur Charisio. d. I 8 ed. Putsch sorvatus:

Forsitan hoc etiam gaudeat ipsa cinis. Quem versum Catullus respexisse videtur, quum carmen SUUm Componeret. Ait enim: Certe non tanto mors immatura dolori est

Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

Ex Epithalamio Calvi quodam Dagmentum assertur , ita ut videamus nullum sere esse carminum genuS, quod non pari amicorum studio X ultum sit, praeterquam quod Calvus narratur poema composuisse Io' inscriptum, in quo epicum genus tractasse videtur. Quicim tamen, si X- staret, ortasse Catulli c. 64 componere liceret. Cicero Calvi ipponacteam mordacitatem commemorat ad Div.

VII, 24 1, ubi do igellio scribit: Id go in lucris pono,

non ferre hominem pestilentiorem patria sua eumque addictum jam tum puto esse Calvi Licinii ipponacteo praeconio.' Neque, ut jam diximus, Catullus in carminibus ab inimicis acriter perstringendis abstinuit. Sed quamquam eodem ardore nobile par amicomam poesin amavit et tractavit, aliam vitae rationem Calvus ingressus est. aliam Catullus Hic numquam rempublicam attigit, in otio

in s. ei cher libri laudati p. 136. e P. 121. 3 ei cher p. 143. Unge de Valgo Ruso. p. 50. ei cheri. p. 143.

44쪽

vitam degit Veneri, amicis, optimisque artibus totum se dedens. In medias res se conjecit Calvus pars fuit historia sui temporis. Quin etiam, ut Weicherius ait , maximam vita brevissima partem in foro transegit, et otium tantum

scribendis carminibus tribuisse videtur, ut fractum pugnaci et contentiosa actionum forensium oratione resumeret ingenii impetum, animusque remissioribus illis studiis recalesceret. In iis, quae de ejus vita publica tradita sunt, sero nihil non laudabile reperi Assiduo studiorum labore mentem formavit ad ineundam illam, quam eicherius dicit iniquissimam , litem de principatu eloquentiae cum

M. Tullio Cicerone, quicum ob paternam necem non nisi simulatam amicitiam exercuisse videtur. Ut omnes Orporis debilis viros studiis impendere posset, alligatis lumborum et renum parti laminis plumbeis, Veneris impetus cohibuisso dicitur , hac certe in o longe ab amico Catullo disserens. Attamen, ut plerique omnes ejus temporis praestantissimi viri, immaturo sat correptus St, annOS natus circiter triginta, secitque illi properata mors injuriam, si quid adjecturus sibi, non si quid detracturus fuit' s. In laro semper libere dixit, quid sentiret, Sceleratumque Vatinium , olim a Cicerone quoque, quum Surgeret testis in caussa Sestiana, omnium bonorum 'Oni P. 129. a P. 106. Plin. H. N. XXXIV M. Quinti. 1 t. r. X, I, si 116. De hoc Vatinio Cieero ita dixit: sic ego te, quamquam is 'omni diritate atque immanitate teterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo, quam reipublicae nomine.' in Vat. c. 3 in fine.

45쪽

temiui traditum, accusavit, defendente eum eodem Cicerone . qui ea re gratiam sibi Caesaris conciliare studuit. Cujus irationis superest fragmentum, Quintiliano Servatum . in quo eius vim dicendi perspicimus Non μergo magis lecuniarum repetundarum, quam majesta-μtis, neque majestatis magis, quam Plautiae legis, neque VPlautiae legis magis, quam ambitus, neque ambitu magis, quam omnium judicia legum perierunt.' Non igitur Calvus reformidabat in civitate pollentes lacessere sed libere prositobatur, sibi liberam rempublicam videri periisse. Quamquam

Vatinius per Ciceronem absolutus est, tamen Calvus nulla oratione, quam accusatione satiniana, majorem apud aequale videtur gloriam consecutus esse. Seneca enim rhetor tradit , eum tam vehementem ac violentum XStitisse accusatorsem, ut Vatinius media in actione surgeret et exclamaret: Rogo vos judices, mum, si iste disertus sit, Mideo me damnari oportot γ' Catullus quoque bis hanc caus-Sam commemorat, primum in c. 14, ubi Calvo suo dicit, nisi tum Ili oculis suis amaret, oro, ut eum idisset

odio Vatiniano, qui in Saturnalium clibertates dono sibi

misisset malorum carmina multorum poetarum: deinde in c. 53 ubi lareat vel fingit. de parva amici jocans Statura, quendam de plebe, quum mirificam illam in Vatinium orationem Calvus habuisset, dixisse admirantem manusquo tollentem: Di magni, alaputium disertum.' Quod vocabulum criticos jam diu torsit et, credo, torquebit. Perpaucos tantum annos secundum eicherlum per quatuor

Inst. r. IX, 3, g 56. f. et chert. p. 114. Controv. III, 19. p. 232. Bi P.

46쪽

vel quinque in foro versatus est Calvus, donec supremum

obiit diem'

Do poetica eius accitate jam audivimus Ovidium, Propertium, Plinium et cum laudatis poetis Gellium honori- sic reserentes. Univerae poesis eius apud aequales aeque ac Catulli grata et accepta fuit. De oratoria autem arte jam olim

disputabant. Cicero in Bruti c. 814 82, 3 280 o 283 haoe

do eo scribit: Atque Calvus a magistris parum institutus na-μturam habuit admirabilem ad dicendum Industriam non sum μexpertus studium certe fuit. Qui si me audire voluisset, μui coeperat, honores, quam OpeS, ODSequi maluiSSet .... μQui orator fuisset, quum litteris eruditior, quam Curio, Wium etiam accuratius quoddam dicendi et Oxquisitius asserebat genus: quod, quamquam Scienter eleganter-μque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ita sese observans, metuensque ne vitiosum colligeret, et-μiam verum sanguinem deperdebat. Itaque eius ratio μnimia religione attenuata, doctis et attente audientibus erat illustris a multitudine autem et a soro cui nata elo-μquentia est, devorabatur.' - Quod amen paullo inhumanius do aemulo Ciceronis judicium valde attenuatur iis, quae c. 81 3 279 praemisit et quae conveniunt cum Quintiliani loco supra laudato dicit enim o Calvo et Curione:

Accuratius in annum natalem et in annum, quo obiit Calvus inquirere, non hujus loci est neque omnia, quae supersunt carminum et orationum fragmenta enumerare. Id enim tantum agimus, ut quam arcte cum Catullo conjunctus fuerit et quali ingenio cum Catulli pulchre conspirante, explicemus Natus est 672 u. c. vixit usque ad annum circite 704. Inst. r. X, 1 ol 5.

47쪽

μqui si diutius vixissont, magnam essent eloquentiae lau-μdem consecuti.' Eodem, quem citavimus, loco Quintilianus do Calvo ait: imitator est Atticorum' nequo hoc in judicio Ciceronis ponderando praetereundum est Lippis enim et tonsoribus notum est, Ciceronis eloquentiae ab altera parte Hortensii facundiam Oppositam fuisse, cujus ratio, quas Asiatica dicebatur, nimis erat grandiloqua nimisque ornata, ab altera autem tenus illud et subtile dicendi genus, Atticorum imitatoribus usitatum, qui 3siam potissimum sequebantur. Quorum hos in Orator ad Brutum, qui ipse quodammodo eorum numero erat adscriptus, carpit et levi ironia ridet . Sed utut est eo Quintiliani testimonio

patet, Calvum Graecos legisse scriptores, et non solum Oratore Sed, Si reSpicia communia cum amico Catullo studia, egit poetas quoque, utrosque imitatus est, Unde aequales eum, tunc temporis honorificentissimo docti cognomine honoraverunt. Sed, ut hunc locum absolvamus,

reliqua antiquorum de Calvi oratoria facultato judicia sero ad idem redeunt. Calvus rixatur' Fronto ait ' Com-μpositio quoquct ejus in actionibu ad exemplum Demosthe--nis riget, nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia μὰ concitata et fluctuantia' ait Seneca Rhetor, qui addit

tam vehementem fuisse Calvum accusatorem, ut in actionibus excederet subsellia et impetu elatus usque in adversariorum partes transcurreret et, quum C. Catonem,

Vide potissimum app. . . Cf. p. 17 ed. Mi.

1. 1.

48쪽

ab Asini, Polliones de tribunatu postulatum . defenderet,

adeo eum animo exarsisse, ut quia parvulus Statura esset,

imponi se supra ippum juberet juraturus, si quam injuriam Cato Pollioni, accusatori suo secisset, se in eum juraturum calumniam. Doni quo testis surgat auctor Dialogi de oratoribus, qui c. 18 queritur, nimis Calvum, sed etiam Ciceronem ipsum antiquos oratores Romanos, horridos et impolitos et rudes o informes imitatos osse eodem capito Cicoronis judicium de Calvo, oratore exsangui et attrito, Ommemorat sed contra testatur, Calvo Ciceronem solutum tenerVem visum esse Minus Calvo lavent, quae tradit c. 21: Use mihi Calvus, cum unum et viginti, ut puto, libros Wreliquerit, vix in una et altera oratiuncula satisfacit, nec μdissentire cotoros ab hoc me judicio video. Quotus enim

μ quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit 2 at hercle in

qua in Vatinium inscribuntur ac praecipue secunda ex his Woratio est enim verbis ornata et sententiis, auribus judi- cum accomodata ut scias Calvum intellexisse, quid me--liu esset, nec voluntatem ei, quin sublimius et cultius μdiceret, sed ingenium ac vires desuisse.' Cap. 25 Calvum idem adstrictorem dicit. Quae quum ita sint, certe si ad normam Ciceronis eloquentiae Calvi dejudicatur, longo illo hic cedere videtur; Sed si eum cum ceteris, quantopere judicare licet, sui temporis oratoribus comparamus, merito, credo, apparebit eum multis anteponi et, nisi juvenili sero aetate infausto sat esset correptus, praeclara, quae ei natura, teste Cicerons , dederat dona, ita ad maturitatem perve-Brut 1, 280, qui injuria obloqui videtur Auctor Dial. c. 21.

49쪽

nisse, ut maiorem etiam ad posteros eloquentiae gloriam transmisisset. Sed haec de Calvo sufficiani. De Catullo Onim scribero institui o si in Calvi dotibus describendis nimius sui, ipse Catullus mihi veniam petat, qui amicum plus oculis suis ama it.

50쪽

In Catulli ingenio dijudicando neque quae antiquioreS,

neque quae recentiore de ea re monuerunt praetermittenda sunt. Distinguendum est etiam inter varia poeSeos genera,

quibus operam dedit. Duo tamsen praemittenda videntur primum, Catullum numquam Maecenatem habuisse sod sino patrono, i. e. libere, nullius auctoritato impeditum in carminibus elocutum esse, quid sentirlit deinde numquam eum reipublicae partem ipsum tetigisse, at semper in otio vixisse, amori, amicitiae, studiis deditum Quum enim noque a principibus civitatis, neque a populo quidquam impetrare vellet, neutrorum benevolentiam captaret, nihil impedisebat, quominus opinionem suam de omnibus rebus libere et palam profiteretur. Neque nulla ratio habonda est temporis, quo vixit Catullus.

SEARCH

MENU NAVIGATION