장음표시 사용
191쪽
Nec eadem cunctis exhortatio prodest, quia , ut ait Prol. divus Gregorius magnus , rape aliis o iuv3, saprosunt: quia et plerumque berba, qua bae anima--lir. Ita nutriunt, alia oecidunt. Abesse autem debent verborum acerbitas, contumeliaeque , ne ex odio potius . quam ex emendationis desiderio profecta correctio videatur. Neque etiam animo dejici, avertique ah iteranda correctione debent, etsi alias nihil profecisse Cogno verint . Eu plaga : tibi incumbit eura hae, ait egregie ειν Lib. 1κ divus Bernardus a , dissimulare non Ileer. Rides mea: C. xi e forsitan, fore incurabilem persuasus. Noli di dere: eu-
tittis . r. illius babe 3 , et non cura, mel sana illum. Deniqua
dixit auidam 4 : non est in medico semper releve I. b. ι ἐε tur ut ager. Divus Joannes Chrysostomus, ut osten dat, non praetermittendas correctiones, etsi pluries nihil profecerint, firmum diaboli propositum adducit in
exemplum, qui millies victus, fractusque, manus iterum conserere audet. Ne deficiant igitur animo Parochi in curanda animarum salute, si in ea per denda obfirmatus est diabolus. Omnino autem, dum
ad corrigendum aliquem accedunt, precarione nitan tur , et os Domini interrogent. Nisi Deus sermonem bonum immittat, doceatque et cin, scntem , et correctum, fructu cassa correctio est, dicente di UOAugustino sin: Admonere quidem possumus per strepitum vocis: si non est, qui intus docet, inanis est strepitas vocis .X I. Verum nigi Parochi Erma gregis suo exemplo
fiant, et nisi domum suam hene regant, nec praedi an io, nec corrigendo, nec increpando quidquam proficient. Itaque nulla verba scurrilia , turpia, obscoena excidant umquam . Absit, ut in tabernas ventilent, vel ut ad mulieres domi invisendas frequentius adeant, quam charitas requirat. Numquam in comitatu mulierum
192쪽
rum videantur, multoque minus ad eas sustentandas manus porrigant: aleas oderint, jocosque profanos: Si ludo aliquo honesto se recreent, id numquam in loco publico faciant. Turpe est, se bibaces, nimiosque vini potatores exhibere. Quae vis avaritiae suspicio odiosa est. Contemptuique patet. Caveant, ne videantur pauperi bus subtrahere, quod in consanguineos effundant. Meminerint in pauperum subsidium, et in Ecclesiae decus impendendum, quod convenienti sustentationi Superest. Omnia denique devitent, quae reprehensioni subsunt, et ab omni specie mala abstineant, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum de
ipsis dicere . Atque haec memoranda censuimus, non quasi de Parochorum nostrorum virtute dubitantes, Sed expressius ad eorum memoriam revocantes, quae jam declinare consueverunt.
Sed prius domos suas bene regere discant, ut Pliorum domos in ossicio continere valeant. Namque, ut ait Apostolus i , si quir domui sua praerre nescit, ca I.
luomodo Eceleria Dei gligentiam habebis p Domum
abeant rite compositam , et moratam, pacis, et Ui tutum domicilium. Videant, ne quid indecorum in ea contingat, atque ita excubent, ut si quid absonum fieret, statim sciant: non oportet, ait divus Bernardus 13, ut mitia domus tua ultimus scias: et Subito reme- a L b. IV. dio occurrant. Optandum autem esset, ut Parochi domus nullas sceminas exciperet; quia tamen id sperare non licet; eas tantum in contufernii societatem recipiant I , quibuscum cognatio intercedit in primo, et
secundo gradu consanguinitatis, et in primo assinita- δε- .. Itis, modo nulla incommoda suspicione laborent. Ancillae etiam quadraginta annis majores Sint, et pudicI-ra ari. tiae laude commendatae, obtentaque a Nobis facultate, quae exhibito de earum honestate, bonaque fama te- sumonio, gratis expedietur.
193쪽
Si Ecclesiae reditus serant i , conducat Parochus Capellanum, ut sibi adjutorio sit ; sed non omnes labores in eumdem rejiciat, ut ipse otio, desidiaeque Sededat. Habeat ut socium laborum, sed non ut famulum . Si Capellanum habere non possit, curet, ut ex collatis eleemosynis diebus festis altera Missa cele bretur , et inter primam, et alteram tantum intersit temporis, ut omnes commode Sacro adesse queant . Clericos initiatos ordinibus in iisdem exerceat et . Pue ros quoque instruant Parochi Dioecesis, ut in divinis ministeriis subsidium aliquod sibi conserant. XIV. Omnia, quae Religioni, pietatique adjumento esse possunt, invehant, servent, foveant, adaugeant . Lustralem aquam 3) singulis istebus dominicis renovent, curentque di tribui per domos: Videantque, ne vas, in quo in EccleSia proponitur, Sordes contrahat. Trinum salutationis angelicae signum summo mane, meridie, et sub noctis crepusculum campana dabunt. Hora prima noctis ad preces pro defunctis fundendas eodem sono excitabunt. Feria sexta tribus post meridiem horis pulsetur campana, qua invitetur populus ad recitandam quinquies flexis genious precationem dominicam , et toties angelicam salutationem , ad excitandam , nutriendamque passionis , et mortis Domini nostri Jesu Christi memoriam, quemadmodum mandavit Benedictus XIV. Qui enim haec religiose observant,
devoleque precantur, non solum sacrosancta Redemptionis nostrae Mysteria memoria recolunt, sanctasque cogitationes suscipiunt; sed et Indulgentiarum divitias
sibi parere possunt, quae a summis Pontificibus S sunt impertitae illis, qui precationibus hujusmodi operam
XU. Iura parochialia retinere, et tueri Parochus debet s
194쪽
LIBER III. CAP. III. I 8 Ibet, sed non transilire lineas. Praeter alia multa, quae huc, illucque adspersimus, benedictiones nuptiarum l), Cinerum, candelarum, ramorum, licet fiant in Ecclesiis laicorum gubernationi subjectis, ad Parochos pertingunt, quas tamen legitimo impedimento detenti aliis Sacerdotibus demandare possunt. Idem dictum intelligatur de consueta domorum aspersione.
Permultum confert ad iura parochialia servanda, ad reditus augendos, litesque finiendas, si beneficii praedia saepe invisantur, et cognoscantur, deque iis accurata descriptio conficiatur. Ne huic sedulitati desint, hortamur vehementer. Descriptionis autem hujus exemplar unum parochialis Ecclesiae tabulario consignetur, alterum Archiepiscopali. Namque omnem parochialem Ecclesiam tabularium suum, seu archivum habere υΟ-lumus 1 , diligenter, et clave custoditum. In eo repinnantur scripturae omnes, et illa omnia documenta, que ad jura, et onera illius Ecclesiae pertinent, cum omnium bonorum sive mobilium, sive immobilium inventario , una cum authenticis sacrarum Reliquiarum testimoniis, Indulgentiarum diplomatibus, ac Uisitationum decretis, non praetermisso harum rerum ommnium indice. Documenta, et scripturas hujusmodi nemini tradat Parochus legendas, dispiciendasque. Si in aliqua Parochia tabularium hoc desideretur, intra seTmenses construi jubemus.
XVII. Quinque etiam libros 3 separatim apud se Parochi omnes in tabulario servent: unum, in quo Baptizati, alterum, in quo Confirmati, tertium, in quo Matrimonia , quartum, in quo Mortui describantur, et quintum, in quo singulis annis status animarum parochiae notetur. Poenas autem Nobis arbitrarias luent , si haec notare praetermiserint, vel tardius id fecerint . Nullam vero Baptismi, aut alterius rei quo modo.
195쪽
modocumque attestationem ex hisce libris elicitam praestent in causis criminalibus ad offensam, dummodo ad hunc finem peti intelligant. XVIII. Quum Parochus in gravem morbum inciderit a , si per tempus liceat, accurrat Vicarius soraneus, eique Sacramenta ministret; sin minus, proximior Parocsua morienti subveniat, qui de obitu Uicarium foraneum certiorem faciet; ille vero ea gerat, quae capite supe coti gerenda diximus. X I X. Desuncto Parocho, Parochiae Administrator, seu Oconomus indicat populo preces ad illius animae suffragium, et ad optimum Pastorem a Deo obtinendum. Invigilent vero Vicarii soranei, ut Iconomi in Can nica resideant, ibique decenter excipiantur, et hospitentur; atque adeo congrua, prout aequum est, hambeant alimenta. Si quid contra acciderit, moneant Noa, et opportune providebimus.
CAPUT IV. Ecelesiarum Immianitate .
Ihil est, quod magis EccIesiae pietatem, clemen tiamque testetur, quam, quod incredibili charitare intra religiosissima suorum Templorum septa eos ipsos excipiat, asylo foveat, benigneque complectatur, qui sibi bellum indixerunt, magnisque injuriis ipsama secerunt. Etsi enim intelligat filios esse contumam Ces , perduelles , minime morigeros, latrones, vir sanguinum, sanctissimarum legum contemptores, sibi infensos, dolorisque filios; tamen ad se confugientes non abigit, a legum severitate, et animadversione vi
196쪽
dicat, et objecto scuto protegit, et alarum Suarum obtentu tuetur, praeteritarumque injuriarum oblita eisdem amantissime sinus pandit: hoe enim, ait divus Ioannes Chrysostomus crin, quomis tropbaeo visuridius est, qua- mis victoria illustrias : hoe Erbnicos , hoe Iadaos pude- ' facit, boe placiditatem multus eser ostentat, quod bosti
captivo parcat, et ab omnibus deserium, ae contemptum sola, at amantissima mater, suis velamentis occultet. Hanc autem auctoritatem, quam et canonicae, et cim
viles leges sanxerunt, jure quodam suo sibi arrogat, illosque poenis coercet, qui eos, quos in tutelam sibi traditos servat, ab ejus ampleXu abstrahere conantur.
I I. Quia vero nihil est tam sanctum, nihil tam religiosum , nihil tam pium, quod non humana malitia corrumpat, et perdat, quum perfidiosi, nefariique homines, vel sub asyli spe, nullis non sceleribus indulgerent, vel in ipso asyli umbraculo, et in religiosis aedishus flagitia perpetrarent, necesse fuit asyli auctoritatem ad certos fines includere. Idcirco Gregorius XIV., aliique summi Pontifices , et novissime Benedictus XIV. quaedam atrociora crimina, et quosdam nequi res homines ab jure asyli excludere voluerunt. Ex hiis sce colligitur, cujuscumque homicidii reos, ne dum viros, sed et mulieres, ne dum laicos, sed et ecclesiasti eos , licet non ferro, sed baculo, aut saxo occiderint , ab jure asyli ecclesiastici excidisse. Sed longum esSet Omnes . Commemorare, qui vel eo beneficio gaudere debeant, vel eo fraudari. Perspicuum id fit ex Constitutionibus illorum Pontificum, et praesertim B
nedicti XIV. et , ejusque pastorali Institutione a , ubi irationem tradit, qua .s sacris aedibus extrahendi sunt ii, qui nulla gaudent immunitate. Porro quum homi fincidium tam execrabile crimen sit, ut ejus reos Ecclesia
a se abjiciat, Parochis materiam suppeditabit homicidii atrocitatem ostendendi. ina
197쪽
III. At iis sontibus, et delictis, pro quibus nulla asyli
circumscriptio facta est, perfugium non denegat Ecclesia: quin ejus violatores excommunicationi sublicit summis Pontificibus reservatae, a quibus absolutionem impetrare debent ne dum in aperto, et notorio violationis crimine delinquentes, sed et in dubio r . Hac eadem censura illigantur, qui reis ad loca immunia confugientibus ma nus violentas afferunt, capiunt, violenterque eXtra hunt : atque ii quoque, qui prohibent alimenta , vestes, et cetera ad vitam necessaria ad eos deferri, qui in sacrum locum jam se receperunt : et demum et illi a , qui castrorum more loca sacra circumvallant, ei Sident, ut confugientes egrediantur; vel qui dolo, et fraude, aut timore incusso confugas e sacris aedibus deturbant.
I V. Nullus autem Rector, nec Superior tum secularis, tum regularis petenti Curiae, vel Judici laico tradet receptum in Ecclesiam, aut immunem locum , Nobis inconsultis, quamvis perspicue de eo constares de asyli jure decidisse; sed re ad Nos delata, ea quae de jure sunt, fieri mandabimus. Id unum praestare poterunt Ecclesiaetum Rectores, ut hos delinquentes juris asyli expertes esse moneant, ri nihil sibi Ecclesiae patrocinium suffragari.
Quod iam sapienter constituit Praedecessor noster Iacobus Boncompagnus 3 servari volumus, et man damus, praecipientes Parochis, ne contumacibus, facinorosis in Canonica praestent asylum, omnino prohi bentes , ne hos recipiant sine nostro expresso assenSu, et facultate; inquisitos vero de criminalibus ultra triduum ne retineant. Quod si aliter charitas suadeat, Nos, sive Vicarium nostrum consulant: cui pariter decreto subjectos volumus, et comprehensos declara
mus Rectores , C todes , Guardianos, et ossiciales
198쪽
LIBER III. CAP. IN. Is squarumcumque Constaternitatum, et Sodalitatum. Nec ullo Inodo committemus, ut hi flagitiosi homines, adscitis aliis otiosis, et consceleratis, in ludis, et comissationibus intra religiosa septa debacchentur .
v I. Ne dum personae iure asyli gaudent, sed res quae eumque in locis sacris depositae, quasi in Ecclesiae tutelam datae: nec sine ipsius suffragio extrahi possunt. At ne Ecclesiae auctoritas in invidram adducatur, monendos ducimus quoscumque Ecclesiarum Rectores et locorum piorum, ne merces recipiant depositi loco ad declinanda vectigalia pro iis solvenda, ne Ecclesia it Isis ron. fraudum patrocinium suscipere videatur. Si de hac re Nobis constiterit, potestate ad tempus Nobis collata, et confirmata utentes, merces in locis sacris depositas extrahi mandabimus 23, et arbitrarias poenas irrogare L N. non praetermittemus. Qtia de re Archipresbyteris epi--δεῖ stolam dedimus, cujus praescripta servari volumus.
v I l . Asvli honore, et locali immunitate gaudent non solum Ecclesiae, et publica Oratoria; sed loca pia quaecumque Episcopi auctoritate constituta, quae proinde quasi Ecclesiastica habentur, ut hospitalia pauperum, aedes episcopales, ac similia .
Quum eX regula juris ex eo non debeat t33ρπcram consequi , quod nisus extitit impugnare, qui I 'μ' confugio abutuntur, jure asyli excidunt. Abutuntur autem , qui ad contemptum forensis ministerii in vias publicas e loco immuni prodeuntes alicui injuriam faciunt, qui praetereuntibus minas intentant, eOSque perterrefaciunt , aliaque loco sacro indigna, et indecora committunt ; quos idcirco, ut Ecclesiae benignitate, ac
tutela indignos, facultate Nobis facta a SS. D. Pio VI., ab immuni extrahi praecipiemus, ut meritis poenis subji Ciantur; quemadmodum Edictis nostris ), declaravimus. I Τ
199쪽
De Curi Conventibus, et Capitulis.
NA est humanae naturae conditio, ea imbecillitas men- tis, ut ex peccati labe ignorantiae vulnere saucia ta, tenebris circumfusa, veritates dissicile attingat, et in scientiam labore summo contendat, et quae jam didicit, facili negotio excidant, et deleantur, ad in star vasis rimarum pleni, ex quo humor insusus defluit , indigetque, ut novis accessionibus perfundatur. Itaque quum ex iis, quae alibi diximus, litterarum p ritia, et earum praecipue scientiarum doctrina, quae ad mores sermandos pertinet, viro ecclesiastico sit apprime necessaria; docendi enim munus imponit Sacerdotii necessitudo, ut ait divus Ambrosius i : docere autem nequit, nisi qui prius didicerit, dicente eodem
sancto Doctore : unus verus Magister est, qui solus
non dissicit, quod omnes doceret; homines astem discunt prius, quod doceant, et ab illo accipiane, quod aliis aradant; idcirco, qui Sacerdotii dignitate fulgent, ita
se Comparare debent, ut docere alios viam veritatis, et mandatorum Dei possint. Neque id ullo modo assequentur, nisi magnis laboribus ad discendum enitantur , partamque scientiam assiduis exercitationibus excolant . I I. Q iamobrem volumus, ut Parochi, et Sacerdotes Omnes, Otio, ceterisque secularibus occupationibus remisso nuncio, toto vitae tempore in studia litterarum incumbant, et in ea potissimum cogitationem, curam que collocent, quae ad procurandam animarum Salutem conducant: ut sacram Scripturam perlegam , et messi tentur: sacros Canones, historiam ecclesiasticam, veteremque disciplinam addiscant, in Patrum lectione
200쪽
LIBER III. CAP. V. 187 versemur, Tridentinae Synodi sanctiones pervolvant:
in sacram eloquentiam se abdant: ritus sacros, et cae remonias ab Ecclesia institutas perspectas teneant: num quam vero finem faciant Morali facultati operam dandi , et conscientiae, quos dicunt casus, excutiendi. NO Iumus autem, perfusoria doctrina contentos esse; Sed eos libros Moralis facultatis adhibendos curent, e qui bus tuta , et solida doctrina repeti possit, et qui sint illius fontes; non autem quasi rivuli, ab ipso capite arcessiti. Porro turpe est, alienam doctrinam , quasi invectitiam, non suam facere, et in alterius judicio sine firmae rationis praesidio conquiescere. Sed in perfectam hanc, absolutamque doctrinam ingredi nemo potest, qui non prius in adolescentia ingenium educaverit , tenerum formaverit, et adultum perpetuo eX- coluerit .
Quamobrem mandamus si omnibus Parochis, etiam regularibus, ei Consessariis quibuscumque Civili
tatis, ut menstruis casuum decisionibus intersint:
in eos, qui abfuerint, si legitimo impedimento retenti non fuerint, animadvertemus ; diligentes vero officiis Complectemur . Accedant autem Omnes bene parati, et instructi, rebusque bene pensitatis: nec ab eo conventu se subducant, non omnium casuum eXplicatione persecta: quippe non dicitur venisse, qui non ste
Sed et in Dioecesi diligens ratio horum conventuum habenda est, ubi et dissiciles saepe, implicitique
Casus occurrunt, et minor est copia eorum, quibus-Cum Consilium conferre possint. Nos igitur Benedicti XIV. 3 vestigia persequentes, praecipimus Archipre- xin . sbyteris, ut singulis mensibus caetus indicant pro eXaminandis propositis moralis Theologiae quaestionibus, faciantque, ut Parochi, et Consessarii Sacerdotes in Δ a a hos