Synodus dioecesana Bononiensis ab eminentissimo et reverendissimo domino D. Andrea Joannetto ... celebrata diebus 2. 3. et 4. Septembris ann. 1788

발행: 1788년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

8 CONSTITUTIONUM STNODALIUM

et alio tempore curandum, ne Altaribus adnitantur, galeros, aut penulas, aliave superimponant I). Opta vero, ut ne dum Ara maxima, sed et reliqua Templorum Altaria cancellis, vel ferreis, vel marmo- ML reis, vel ligneis obsepiantur a . Ante diurnam lucem Templa non aperiantur: occludantur uero, sole occi-II. p. X. dentes neque in iisdem conciones, functionesque nΟ-cturnae peragantiae. Si quae vero permittantur, foeminae intromitti non debent; sed neque diutius protrahantur, quam ad duas emensas noctis horas sub ponis ex arbitrio inferendis. Numquam intra sacras Ades fabulae, aut ex Divorum historiis petita gesta repraesententur;

si quid per majorem hebdomadam ex laudabili Civitaris consuetudine exprimendum sit ad renovandam Christi Passionis memoriam, illud prius Nobis, aut Vicatio nostro eXhibeatur, et de scripto probetur. Optamus autem , ne ad tam salutare Mysterium oculis subjiciendum symbola longius arcessita adhibeantur; quippe, quo simplicius est id , quod essingitur, eo verius est, et ad rem

accomodatius.

V I. Illud porro omnino observandum est, ut in ipsis Ecclesiarum aedibus dignitas, decorum , et mundities vir' dequaque refulgeat, nihilque occurrat, quod oculos os fendat, Religionemque labefaciat. Nihil coenosum, et in eas projiciatur 3): pulvere, et aranearum e. ν ibi. telis, aliiSque sordibus eXtergantur . Altaria perpolita , ..- talida sint, et iis decenter instructa, quae ad eorum

. P. I t. Ornatum , et Cultum requiruntur. Diebus vero celebrio- ribus splendidius exornentur. Suppellex tota, VMa, Corporalia , vestes sacrae , et ornamenta quaeque munda, pura , incorrupta sint, non attrita, non scissa, non vetustate squallida, inepta e . Suues lignorum ), aceri iram . GL lapidum, et quodcumque prospectum, et ingressum impedire valeat, removeatur: vepres, hederae ad parietes repentes revellantur. Si qua arbor Ecclesiae proxima,

62쪽

LIBER I. CAP. VII. patulis diffusa ramis, eam opacet, vel imbre cadente, e ramis in eamdem stillicidium defluat, excidatur. Si

Ecclesiae tecta imbres in eam demittant, si fornices. aut parietes rimas agant, si tabulata labefactentur, aut pavimenta deterantur, hisce incomodis levandis tempestiva remedia provideant. Ad Beneficiatos pertinet Altaria , Seu Capellas tueri , et servare, decentique Surpellectili munire, si aliter provisum non sit. Si redirus ad id minime sussiciant, providentia nostra deliberabitur juxta ea, quae sapienter docuit Praedecessor noster Benedictus XIV. i). Quotiescumque vero Capellae, 0 seu Altaria Iutipatronatus obnoxia, quum collapsa, vel obsoleta fuerint, Patroni opportune refici, et instaurari , decenterque instrui procurent; alioquin auctoritate Nobis a Synodo Tridentina concessa utemur sa). Nnlla Ecclesia, nullum Sacellum, Altare nullum eXcitetur,' nisi de scripto obtenta a Nobis potestate, cum appositis de jure oneribus, et conditionibus 3 . Et similiter III. nulla Ecclesia, nullum Sacellum, nullum Altare diruatur, non facta a Nobis facultate. Quum Altaria eXtrii- Coti m . Euntur, vel e marmore, vel e coctis lateribus compingantur ); quod si ex tabulis Altare fieri concedatur, fixum sit, et stabile, ut nullo modo dimoveri GH. , queat. Cuicumque Altari, nisi totum sit consecra-- - . tum, lapis in medio episcopali benedictione sacer, cerata tela coopertus infigatur, firmiterque Altari cohaereat. Desuper non laqueari, sed fornice defendantur Altaria , aut certe si contabulatio immineat, superducantur aulaea, et tensae apte protentae, quae et Altare, et sacerdotem celebrantem mcipiant.

VII. Omnem servitutis speciem a domo Dei arcendam volumus, nec committemus, nisi Indultum Apostolicum Nobis exhibendum obsistat, ut in laica domo e sen stra, vel ex janua aditus, et prospectus sit in Ecclesiam : nec ubi Canomcae adjuncta sit laica domus, perm

63쪽

mittemus eX ea ullum transitum, vel senestram Ecclesiae obVersam, ex qua sacrum audiri possit i . Immo et aditum quemcumque etiam subterraneum e privatoruni domibus in Ecclesias , et loca immunia auserri, occludique volumus cr), interminantes censurae gladium in contumaces, poenamque interdicti, quam et irrogabimus privatis quibuscumque deambulationes, in colatum , cubilia ad cubandum disposita, ceteraque San clitati loci incongrua permittentibus, vel introducentibus in Ecclesiam sa). Nemini quoque liceat sine. facultate nostra, de scripto habita, collocare in Templis subsellia , aut propius Altaribus, aut Tribunalibus poenitentiae admovere, aut locum a Nobis constitutum pervertere: nec eadem vendere liceat, nec sibi, aut alteri fainitiae jus aliquod vindicare, quacumque etiam remporis, aut pacifici usus diuturnitate minime suffragante q). Si vero ea de causa quidquam Parocho periolutum suerit , restituetur. Si contra hanc nostram sanctionem quidquam attentatum fuerit, aut subsellia magnitudine, et forma modum excedant, mandabimus eadem rem veri , ultra alias poenas imponendas arbitrio nostro.

VIII. Quod si nefarium aliquod, et detestabile crimen in Ecclesiis quod Deus avertat 3 perpetretur, quo pol

luantur, Sacraeque functiones intercipiantur, Nos certiores fieri volumus, ut e sacrorum Canonum norma in ptistinam dignitatem reducantur. I X. Sacraria porro, quae Templis adhaerent, et in quibus res sacrae reconduntur, religione quadam observari debent. Ab his strepitus , nugae , contentiones excludantur: qui versantur in his, silentii lege utantur: comissationes vero perpetuo ab hisce arcendae. Ut modestia semper elucere in ipsis debet; ita et munditia, et nitor . Ibidem sacra quaelibet suppellex integra, et puryo aptisque in locis collocata accurate custodiatur, ne

ἡ quidquam profanis usibus deputetur. X. Diuitigod by GOosl

64쪽

'LighR I. CAP. ViI. 3 Conemur igitur, Filii carissimi, et omni contentione elaboremus, ut demisso capite, et toto cordis asisectu in domum Dei ingredientes obsequium nostrum eidem exhibeamus, divinumque Numen sceleribus violatum placare precibus contendamus, et obsecremUS, ut mittat nobis auxilium de sancto, et de Sion tueaturnos. Dum in hanc Dei aulam adventamus, nobiscum sit fidei, spei, charitatis, humilitatis, ceterarumque vir tutum comitatus. Enixas fundamus preces, ut ingentia nobis peccata dimittat, suoque favore, et gratia opitu Ietur . Sed caveamus, ne ad portum appellentes nata fragium patiamur.

C APUT, VIII. De publicis et prisatis Oratoriis. '

I. i D Ermulta Sacella , seu Oratoria offendimus, praesertim Dioecesim peragrantes, quae sunt quoddam Templorum genus, quaeque sunt ad Deum precandunν invitamenta , ad 'pietatem eXcitandam faces , ad societatem cum Coelo ineundam adminicula, modo fide, et religione imbuti in illa deveniathus Quum igitur de Τemjis ' pluta jam dixerimius, restat, ut aliqua de Sacellis , seu' Otatoriis dicamus - Haec latiteri alia sunt publica , alia privatis tantum personis permissa. Nunc deprimis nonnulla dicamus pergemus deinde ad privata.

Et quidem quum illa sint verae Ecclesiae, omnibusque pateant, illa omnia rata, et firma esse volumus, quoad haec , quae universe de ceteris Ecclesiis diximus et quantum ad reverentiam illiis praestandam, et quantum ad nitorem , et munditiam servandam: item quo G x ad chri-

65쪽

CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

ad christianam Doctrinam, lanctionesque Parochialis Ecclesiae minime perturbandas I . Novum oratorium seu Sacellum publicum, Nobis inconsultis, nec eXtruatur, nec diruatur 1 . Cum novum aliquod excitabitur, non temere, sed certis regulis fabricandum erit, c.ὶ Vendumque , ne super illud habitacula pro laicis componantur. Ejus forma, adllibitis peritis, et exercitatis Architectis, prius stabiliatur, et illud spectandum erit,

ut rerum Divinarum decori, et functionibus in eo obeundis aedificium sit accomodatum. Longitudo decem saltem pedum mensura, latitudo octo contineatur, atque hinc et altitudo respondeat: fenestrae clathris muniantur, nec vitrea specularia desint 3 . Praesto sit necessaria suppellex , et illa omnia , quae ad decentem Divinarum rerum celebrationem conducunt. Sit ad illud evia publica accessus, ut omnibus confluere liceat: neque aperiatur, et religiosis usibus deputetur, nisi a Nobis, vel ab aliis per Nos delegatis adprobetur. Nullum au em imposterum erigi sinemus, si sumptus designati non fuerint, unde sacrum aliquando per annum, et in die festo illius Divi, in cujus nomine Oratorium sit nuncupatum , peragi possit, et nisi sumptus assignentur Iro ejusdem conservatione . Omnino autem id vo-umus, ut illius aedificatio procul sit a locis sordidis, et vilioribus ministeriis addictis s): et nisi legitima facultas id indulgeat, nullo modo permittemus e privatis domibus ad Oratorium accessum , neque fenestrarum prospectum 6 , unde sacrum exaudiri possit, comminantes easdem Poenas, quas supra indiximus . Comissationes, vel alia quaeque profana in hisce Sacellis Deo dicatis fieri nefas est, penitusque interdicimus. In his eleemosynas exposcere non liceat, neque pelvim, aut capsulam eXponere 8 , nisi de scripto, obtenta a Nobis facultate. Ad pietatis, et devotionis incitamentum juvat aliquoties ea adaperire, ut praetereuntes ad Deum precandum illiciantur, sed si campestria sint, et in lo

66쪽

LIBER I. CAP. VIII. II

Munditia curetur in pariete, et pavimento, quod ex lateribus, aut lapidibus connectatur, ut planam habeat superficiem, ex qua Crux multa resultet, Sive incisa marmori, sive tessellata lapillis, et si quae fuerit in pavimento, omnino deleatur 1 . Nec sint desides

Omnes, ad quos Oratoria pertinent, ut mundities undequaque servetur. Itaque abradantur sordes omnes, squalior omnis discedat: singula hebdomada pavimen tum verratur: si lutum inhaeserit, radula eradatur: pa rietes albatio inducto niteant: sereno, siccoque coelo senestriae pateant, Ut situs evanescat. Altare mappis mundis , et integris conveniatur: Illa omnia, quae Sacrificio deserviunt, si non splendida, et pretiosa , cerie munda , et integra sint. Sacrarium ipsum sordes excludat, apteque disposita omnia contineat. Linea Omnia , albae , amictus, Superpellicia , mappae , et si quid est aliud divini cultus gratia paratum, separatim ab indumentis

domesticis, et profanis laventur, et multo magis purificatoria. Omnia detrita reficiantur, et renoventur. C rent Parochi, et Capellani, ut, quaecumque in loco sacro indecora sunt, arceantur, et Sacerdotes ibi detrectent Sacrum facere, ubi non omnia ad honestatem, et munditiam composita sint. Curetur etiam diligenter, ut exterior Sacelli pars circumcirca munda sit: non so des adsint, non frutices, non herba altior . Quae quum sanctissimus Dominus noster Pius VI. in Encyclica sua 3) ad Episcopos magno ardore commenda- , vetit, nos inculcare non cessabimus.

I U in locis solitariis posita, cavendum vigili custodia, ne bruta se se in illa intromittant, alioquin occludantur I . si

Solliciti etiam, ut parochiales Ecclesiae, quantum fieri potest, frequententur, illud confirmamus, quod Benedictus XIV. sanciverat sq). Igitur absque facultate

nostra, Sacrum in hisce Sacellis fieri prohibemus, cum

solem

67쪽

14 CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

solemnes dies aguntur Paschalis, Nativitatis Domini, Epiphaniae, Ascensionis, Pentecosteri Annunciationis,

atque Assumptionis B. Virginis, sanctorum Petri, et Paulli, oinni uini Sanctoruin , sancti Petronii , ejusque Sancti, cujus titulo Parochia decoratur iuxta veterem hujus Dioecesis consuetudinem.

Si cui vel ex fundatione, vel doratione, vel con Structione, vel acquisitione Ioci, in quo publicum Oratorium aedificatum sit, Ius patronatus competat, arris gare sibi nullo modo inpotetit, . ut jura , vel Ussicia parochialia violentur Eam vero vigilem curam cuique Oratorii Patrono inesse firna iter volumus , ut eos tan rum Sacerdotes ad Beneficium, si quod Oratorio adjunctum est, eliga flt, quos noverint idoneos, et moratos, dent

que operam, ut nihil desit pro incruento Sacrificio, et reliquis religiosis functionibus peragendis; aliter jure, quo gaudent, spoliabuntur

At ea etiam Oratoria, quae domestica sunt, et a Sede Apostolica privatis personis conceduntur, ad Se Nos revocant, ne quod religioni, et pietati nutriendae datur, ad earum detrimentum detorqueatur. Quum enim

idem sit Sacrificium; quod in publicis, ac in privatis in cibus offertur, eaedem ipsae praescriptiones servandae Sum , quoad munditiam, et nitorem tenendum,' quas de illis indiximus. Ubicumque enim Sacrificium offeratur, ier' reni habitatio quaevis quasi .in colum convertitur, ut saepe docet divus Ioannes Oirysostom sis et . Quae ergo tanta religio ς. quae tanta mentis puritas, num tantus splendor, atque elegantia inveniri; et excogitari potest, quae divinae Majestati, et Angelorum stequentiae par esse possit ρ Sed si aequa fe- tantam dignitatem non possu mus , id certe curandum, ut nihi sordidum, nihil foedum, nihil indignum habeatur 3 . Illa i igitur omnia diligenter observanda sunt, quae et Pontificiis, nostris que

68쪽

LIBER I. CAP. v III. i s sque sanctionibus hac de re decreta sunt. Et primo Sacellum constituatur ab omni domestico usu secretum,

neque in eo quidpiam profanum appareat, vel lascivum, nihil nisi religiosum, et sanctum, quod AEdiculae

decori, vel Altaris ministerio deserviat. In Altari extruendo gula omnino observentur, quae de Ecclesiarum Altaribus paullo superius praescripsimus i). Quum pri mum destinatur. Sacellum , prius erit a delegato nostro visi- , I. tanduan antequam Sacrum fiat: quod praestandum erit, . si in alium locum, Ediculam transferre Indultario placuerit. Unica tantum Missa singulis diebus dicatur, nisi largior facultas a Sede Apostolica fiat: ea tamen hora prae- Scripta celebranda eriti, nec tardius, nec citius. Diebus in Indulto exceptis a sacrificando abstinendum erit. Si die Nativitatis Domini valetudinis causa Sacrificium permittatur, Tres e more Ecclesiae Missae dicantur r . N fas autem .est largius Indultum protrahere, quam ipsius Eis . . Dclausulae patiantur. Sempet autem Sacrificiψ i intcresse debent ii, quorum nominς privilegium conce sum. est, Epis I, quorum morte penitus eXtinguitur. Sacella, ista 'pri' tal juribus parochialibus minime obesse debent.. Sacramentum paenitentiae 3 in his nequit administrari, rufi 33 1 p culiari favore permissum sit: neque item sanctissima Eucharistia, nisi facultate a Nobis impetrata. Immo nea s. M . que exinde sanctissimum Viaticum deserti ad Infirmuni liceat, nisi a Nobis, vel a Vicario noItro generali faculta sit data. Multo minus, praeciso necessitatis casu q)is Ba ptisma Infantibus conferri in hisce debetia Cetera, deni- hia. ν. que Observari mandamus, quae Naecipit Benedictus XIV. 6

in Epistola Encyclica , quae ad calcem Synodi apponetur.

At Sacerdotes, quicumque ji sint, qui in haec d

mestica Sacella ad sacriscandum advocentur, minime eredant, quod domesticis parietibus inclusi Sacrum fa--nr, se ν esse solutos iis, legibus, et prascriptionibus , quae in Publica Ecclesiis retinentur. Non praetermittant igitur

69쪽

w CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

igitur se totis animi viribus ad tremendam illam actionem praeparare, nec post nugas, et Vana colloquia, pretesertim cum mulieribus habita, mente effaeta, et languida Altari se sistant. Quum Sacrum faciunt, veste talari, nigrique coloris semper utantur. Nec horam constitutam a Nobis praetergrediantur, alioquin poenis ex arbitrio nostro j ctentur . Si qui vero Sacerdotes tum saeculares, rum regu lares hisce decretis minime obtemperaverint, facultate Nobis a summis Pontificibus, et Tridentina Synodo si data

eret. de . In delinquentes animadUertemus, et suspensionis poenam

indicemus, et Sacellum interdicio supponemus.

VIII. Sed monendi sunt et ii omnes, qui Apostolico favore gaudent, ne gratiose sibi concessa munera ad desidiae fomentum , et contemptum religionis usurpent. Sunt enim quidam, qui Sacerdotes sollicitant, ut festinantius se gerant in augusta Sacrificii litatione. Sunt alii, qui numquam finem faciunt ceteris mundi negotiis exigendis , tum dissipatis in varia studia cogitation bus ad Sacrum audiendum accedunt, quos reprehendits 1 divus Ioannes Chrysostomus r . Sunt etiam Mulieres delicatulae, quae lentissime e lecto surgunt, et meridiei m inclinante, impexae, situ obsitae, vix rectae, Sacellum subeunt, nec, qua par est, reverentia in summi Regis conspectu consistunt. Aliae vero in ornatu corporis procurando ad Scrupulum occupatae moras longiores interponunt, ut aliquando Sacerdotes sacris in- 33 M-λ duti vestibus eas diu cunctantes opperiri debeant 33, , horam ad sacrificandum praestitutam effluxisse. Cavenda igitur hujusmodi interversici est, et eo diligentius , quo sub Qvendae pietatis, et religionis praetextu hr favores obtinentur. Ceterum eXhor tamur eos omnes vehementer, quibus hoe privilegium impertitum est, ne eorumdem pietas intra domesticos parietes tantum contineatur, sed aliquoties erumpat, et

prodat se sotis, et luceat coram hominibus, et ad publicas

70쪽

blicas Ecclesias, et praesertim ad suas Parochias, ut monet Tridentina Synodus rc , accedant. Nam praeter ho- ni exempli fructum, alias capient utilitates: quippe, ut ait divus Ioannes Chrysostomus r): precari etiam domi

potes; ita vero precari, ut in Ecclesia, non potes, ubi eomp ebeis. tanta patrum frequentia , ubi elamor unanimiter ad Deum emissus . Non ferinde exaudieris , quum penes te solus Deum precaris , atque ubi cum fratribus tuis. Hie ali. quid est amplius, nempe eoncordia, et comens s , charitatis vinculum , et Sacerdotum orationes.

CAPUT IX. De Reliquiis et Sanctorum Imaginibus.

Uantae utilitates e Sanctorum Reliquiis proveniant 2 Civitatibus, et iis omnibus, qui easdem intimo cordis affectu colunt, et Sanctorum, quorum exuviae sunt, auxilium implorant, nullis verbis cxequi possumus . Sanctorum corpora, ait divus Joannes Chrysostomus 3 , Sunt adamantini, et inexpugnabiles muri Civitatibus, et tamquam excelsi quidam scopuli undique prominentes. Et nihil aliud sunt Martyrum capsu- ιννοῦ S. lae, quam securi portus, ac spiritualium laticum Qntes, et inviolati opum thesauri, qui numquam eXhau- ιι. L s. riuntur. Hinc sancta Tridentina Synodus, quae doctrinam suam ad Fidei dogmata stabilienda, et firmanda eX ram. Il. E- tota Ecclesiae antiquitate, velut argumentosa apis decerpsit, decernit ), utile esse Sanctos cum Christo regnau- i i ses,.

res invocare, ad eorum orationes, opem, et auxilium confugere, ipsorumque Reliquus veneratIonem, atque Ιουοe. rehonorem deberi, et aliter sentientes anathemate damnat . u

SEARCH

MENU NAVIGATION