L. Annaei Senecae Opera quae supersunt

발행: 1853년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

L. ANNALI SENECAE

avida felicitas est et alienae aviditati exposita. quamdiu 8 tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris. οὐ uomodo, inquis, exibo Utcumque. cogita, quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaverisi aliquid et pro otio audendum eSt, aut in ista sollieitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ae Semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla Vitae quiete contigit. quilenim ad rem pertinet, an tu quiescere velis 3 sortuna tua non vult. quid si illi etiamnunc permiseris crescere quantum ad Successus acceSSerit, accedet ad metus. 9 Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis et vera in ipso eculeo docuit: seipsa enim altitudo attonat summa. si quaeris, in quo libro dixerit: in eo, qui Prometheus inscribitur. hoc voluit dicere, attonita habet summa. Est ergo tanti ulla potentia, ut sit tibi tam ebrius sermo 3 Ingeniosus vir ille fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus, ni Si illum enervasset felicitas, immo castrasseti hic te exitus manet, nisi iam contrahas vela, niSi, quod ille sero voluit, terram leges. 10 Poteram tecum hae Maecenatis sententia parem sacere rationem. Sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec voles quod debeo, in aspero et in probo accipere. ut se res habet, ab Epicuro versura facienda eSt. isAnte, inquit, circum Spiciendum e St; cum quibus edas et bibas, quam quid edas et bibas. nam Sine II amico visceratio leonis ac lupi vita est. Hoc non continget tibi, nisi secesseris r alioquin habebis con-Vivas, quos ex turba salutantium nomenclator digesserit. errat autem, qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat. Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsesSus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, cum quidam, quo plus debent, magis oderint r12 leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum. se uidorgoy beneficia non parant amicitias parant, Si aecepturos licuit eligere, si conlocata, non SparSa Sunt. Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoe consilio

72쪽

sapientum utere, ut magis ad rem existimes pertinere, quis, quam quid acceperit. Vale.

SENEcA LUCILIO SUO SALUTEM.

Si vales et te dignum putas, qui aliquando fias tuus, 1 gaudeo. mea enim gloria erit, Si te istinc, ubi sine spe exeundi stuetuaris, extraxero. illud uutem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum

prosectus tui capias non Oratione nec Seripto, Sed animi firmitate, feti cupiditatum diminutionei verba rebus proba. Aliud propositum 2 est declamantibus et adsensionem coronae captantibuS, aliud his, qui iuvenum et lotiosorum aures di Sputatione varia aut volubili detinenti lincere docet phil0Sophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, u tnon orationi vita dissentiat, ut ipsa inter se vita concinat, non varii et ultra, quam quem illaJ iussit, omnium actionum dissensione, coloris sit. maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut verbis opera conco lclent, ut ipse ubique par sibi idemque sit. οὐ uis hoc' praestabit Pauci, aliqui tamen. est enim dissicile ΓhocJ:

nec hoc dico, sapientem uno semper iturum gradu, Sed una Via. ObServa itaque, numquid vestis tua domusque 3 dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid coenes frugaliter, aedilices luxuriose. Unam 'ISemel ad quam Vivas regulam prende et ad hanc omnem luitam tuam exaequa. Puidum se domi contrahunt, dilatant soris et extendunt i vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem Suum. Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et digsimi-4litudo rerum con Siliorumque: nemo proponit sibi, quid Velit, nee, Si proposuit, perseverat in eo, Sed tranSSi-lit. nec tantum mutat, Sed redit et in ea, quae deSeruitae damnavit, revolvitur. Itaque ut relinquam definitio- 5nes Sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus es Sei quid est Sa

73쪽

pientia semper idem velle atque idem nolle. licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit, quod velis: non potest enim cuiquam idem semper pla-6cere nisi rectum. Nesciunt ergo homines, quid velint, nisi illo momento, quo volunt: in totum nulli velle aut nolle decretum est. variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur Vita per lusum. Premo ergo quod coepistit et fortasse perduceris aut ad summum aut eo, quod Summum nondum esse solus intelle-7 gas. -0uid siet, inquis, huic turbae familiari Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod lubeneficio tuo non potes Scire, paupertatis Scies: illa veros certosque amicos retinebiti discedet quisquis non te, sed aliud Sequebatur. non est autem vet ob hoc unum amanda paupertas, quod, a quibus ameris, ostendet 0 quando ille veniet dies, quo nemo in honorem tuum A mentiaturi Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoe cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentussis temet ipso et ex te nascentibus bonis. quae potest

esse felicitas propior 3 Redige te ad parva, ex quibus

ι cadere non possis, idque ut libentius saetas, ad hoc pedi' tinebit tributum huius epistulae, quod Statim conseram. 9 Invideas licet: etiam nune libenter pro me dependet Epicurus. seMagnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabato videbitur et in panno. non enim dicentur tantum illa, sed probabuntur. Ego certe aliter audio, quae dicit Demetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam in stramenti S, in- 10 cubantem: non praeceptor veri, sed testis eSt. οὐ uidergoy non licet divitias in sinu positas contemnere quidni liceat 3 et ille ingentis animi est, qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus, quod ad se Venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. . Multum est non corrumpi divitiarum contubernio. magnus ille, qui II in divitiis pauper est. ONescio, inquis, quomodo Paupertatem iste luturus sit, si in illam inciderit. nec ego, Epicuri an aemulus iste pauper contempturus sit divitias, si in illas incideriti itaque in utroque mens aestimanda

74쪽

EPISTUL. MOR. LIB. II. ΕP. 8. s. 20. 21. 45 est inspieiendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic

divitiis non indulgeati alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi adparuit aliquem illa non nec Sitate pati, Sed malle. Ceterum magnae I 2 indolis est ad ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. et sunt, Lucili, faciliai cum vero multo ante meditatus accesseris, iucunda quoque. inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas. Necessarium ergo iudico, id quod tibi scripsi Iamagnos viros saepe fecisse, aliquoS dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram. quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ae difficilia iudicamus: potius exeitandus e somno et Vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse. Nemo nascitur dives. quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus: ab his initiiS nos regna non capiunt.

vale.

cum istis tibi esse negotium iudicas, de quibus Serip- IseraS maximum negotium tecum habes. tu tibi molestus est quid velis nescis. melius probas honesta quam Sequeris. Vides, ubi sit posita felicitas, sed ad illam De venire non audes. quid sit autem, quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam: magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam tran Siturus e S, retinetio huius vita o, a qua rece Ssurus es, sulgor tamquam in sordida et obseura casurum. Er-2ras, Lucili: ex hae vita ad illam adscenditur. quod interest inter splendorem et lucem, cum haee certum Originem habeat ac suam, ille niteat alieno, hoc inter hane vitam et illam: haec sulgore extrinsecus Veniente percuSSa eSt, crassam illi Statim umbrom faciet, quisquis obstiterit: illa suo lumine inlustris est. studia te tua

silerum et nobilem ossicient. Exemplum Epicuri 3

75쪽

reseram δε cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret rigidae tunc potentiae ministrum et magna tractantem et is Si gloria, inquit, tangeris, notiorem epistulae meae te lactent quam omnia ista, quae coliS et propter quae coleris. Numquid ergo mentitus est' quis Idomenea nosset, nisi Epicurus illum suis literis incidisset omnes illos megistanas et satrapas et regem ipSum, eae quo Idomenei titulus p tebatur, oblivio alta Subpressit. Nomen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt: nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepost inter tam magna nomina taceretur, nisi Cicero illum ad-5 plicuisset. Profunda supra nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exserent et in idem quandoque Silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.

9uod Epicurus amico suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucili. habebo apud posteros gratiam, POSSum

mecum duratura nomina educere. Vergilius noster duobus memoriam aeternam promisit et praestati Fortunati ambo: si quid mea carmina possunt, nulla dies umquam memori vos eximet aevo,

stum domus Aeneae capreoli inmobile saaeum adcolet imperiumque pater Romanus habebit. 6 duoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiae suerant, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi Steterunt. 'ost ipsos cito memoria defecit: ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quicquid illorum memoriae adhaesit, eXcipitur. 7 Ne gratis Idomeneus in epistulam meam Venerit, ipse eam de suo redimet. ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam seripsit, qua hortatur, ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faciat. si Si vis, inquit, Pythoclea divitem sacere, non pecuniae adiciendum, sed cupiditati detrahendum est. 8 Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda Sit, et disertior quam ut adiuvandar hoc unum te admoneo, ne istud tantum existimes de divitiis dictum. quocumque

76쪽

EPISTUL. MOR. LIB. II. EP. 9. 2 l. transtuleris, idem poterit: si vis Pythoclea honestum

sacere, non honoribus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum. Si vis Pythoclea es Se in perpetua voluptate, non voluptatibus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum. si vis Prthoclea senem sacere et inplere vitam, non annis adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum. Has voces non est quod Epicuri esse iudices: 9 publicae sunt. Puod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum cen Suit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor. Pro in DJ eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut isti, qui ad illa confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probent, quocumque ierint, honeste esSevivendum. Cum adieris hortulos et inscriptum hortulisi 10

HOSPES, HIC BENE HANEBIS, HIC SUMMUM BONUM

VOLUPTAS ESTi paratus erit istius domicilii custos, hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et diceti hecquid bene acceptus es non inritant,' inquit, hi hortuli famem, sed exStinguunt. nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant. in hae voluptate con Senui. De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non II recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinanti nam de illis extraordinariis, quae licet disserre, licet castigare

et obprimere, hoc unum commonefaciam: ista voluptaS naturalis eSt, necessaria. huic nihil debesi si quid in- Pendis, Voluntarium est. venter praecepta non audit. P0Scit, adpellat. non est tamen molestus creditor: parvo

dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod pQ-tes. Vale.

77쪽

AD LUCILIUM

SENEcA LucILIO SUO SALUTEM.

I Iam intellegis educendum esse te ex istis occupationibus speciosis et malis. Sed quO- modo id consequi possis quaeris. Puuedam non nisi spraesenti aJ praesente monstrantur. non Potest medicus per epistulam cibi aut balnei tempus eligeret Vena tangenda est. vetus proverbium est gladiatorem in arena capere consilium: aliquid adversarii voltus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis I intuentem monet. Puid fieri soleat, quid oporteat, in universum et mandari potest et scribi: tale consilium non tantum absentibus, sed etiam posteris datur. latJ illud alterum, quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit: cum rebus ipsis deliberandum 3 est. Non tantum praesentis, sed vigilantis est occasionem obServare properantem. itaque hanc circum Spice, hanc Si videris, prende et toto inpetu, totis viribus id age, ut te istis ossiciis exuas. et quidem quam Senientiam seram, adtender censeo aut ex ista vita tibi aut evita exeundum. sed illud idem existimo, leni eundum via, ut, quod male inplicuisti, solvas potius quam abrumpaS, dummodo, si alia solvendi ratio non erit, Vel abrumpaS. Nemo tam timidus est ut malit semper pendere quam 4 Semel cadere. Interim, quod primum est, inpedire te noli. contentus esto negotiis, in quae descendisti, Vel quod videri mavis, incidisti. non est, quod ad ulteriora nitaris: aut perdes excusationem et adparebit te non

78쪽

incidisse. ista enim, quae dici Solent, salsa sunt: non potui aliter. quid, si nollem necesse erat. nulli necesse est felicitatem cursu Sequi: est aliquid, etiamsi non repugnare, SubSiStere nec in Stare sortunae serenti. Num- 5 quid offenderis, si in consilium non venio tantum, sed

advoco, et quidem prudentiores quam ipSe sum, ad quos soleo deserre, si quid delibero ' Epicuri epistulam ad hanc rem pertinentem legi, Idomeneo quae sintscribitur,

quem rogat, ut quantum PoleSt, fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi. Idem tamen Subicit: nihil esse temptandum, 6 nisi cum apte poterit tempestiveque temptari. Sed cum illud tempus captatum diu venerit, exsiliendum ait. Do mitare de fuga cogitantem vetat et sperat salutarem etiam ex dissicillimis exitum, si nee properemus ante tempus nec cessemus in tempore. Puto nune et Stoicam senten- 7tiam quaeri S. non est, quod quisqaum temeritatis illos apud te insanaeti cautiores quam sortiores Sunt. EXSPectas sorsitan, ut tibi haec dicant: isturpe eSt cedere oneri luctare cum officio, quod Semel recepisti. non est vir

fortiS ac strenuus qui laborem fugit, nisi crescit illi animus ipsa rerum dissicultate. Dicentur tibi ista, Si ope-8rae pretium habebit perseverantia, si nihil indignum bono

viro faciendum patiendumve erit: alioquin sordido se et contumeliOSo labore non conteret nec in negotiis negotii causa erit. Ne illud quidem, quod existimas facturum eum, faciet, ut ambitiosis rebus inplicitus semper aeStus earum serat. Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, reseret pedem, non Vertet terga, Sed sensim recedet in tutum. Facile est autem, mi Lucili, 9 occupationes evadere, Si occupationum pretia contem-9ScriS. illa Sunt, quae nos morantur et detinent: siquid ergo tam magnas spes relinquam ab ipsa messe discedam nudum erit latus incomitata lectica atrium vacuum Ab his ergo inviti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas eXSecrantur. Sic de am-I0bitione quomodo de amica queruntur: id est, si verum adfectum eorum inspicias, non oderunt, sed litigant.

79쪽

L. ANNAEI SENECAE

excute i Stos, qui, quae cupiere, deplorant et de earum rerum loquuntur iuga, quibus carere non POSSunt e videbis voluntariam esse illis in eo moram, quod aegre 11 ferre ipsos et misere loquuntur. Ita est, Lucili: paucos servituS, plures Servitutem tenent. Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide plueuit, in hoc autem unum advocationem peti S, ut Sine perpetua sollicitudine id tibi sacere contingat: quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit 3 omnes Zenones et Chrysippi moderata, 12 honesta, tua suadebunt. Sed si propter hoc tergiversaris, ut circum Spicias, quantum seras tecum et quam

magna pecunia in Struas otium: numquam exitum invenies. nemo cum Sarcinis enatat. emerge ad meliorem

vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii

sunt, quibus bono ac benigno voltu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excu Sali, quod iSin, quae urunt, quae excruciant, Optantibus data Sunt. 13 Iam inprimebam epistulae signum: resolvenda est, ut cum solenni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem serat secum: et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior. secutus inquis et Epicuri. 14 adhue enim alienas sarcinas adsero: ONemo non ita exit e vita, tamquam modo intraverit. Puemcumque Vis occupa, adulescentem, Senem, medium et invenies aeque timidum mortis, aeque inscium Vitae. D

mo quicquam habet factit in futurum enim nostra distulimus. Nihil me magis in ista voce delectat, quam quod

15 exprobratur Senibus insantia. -Nemo, inquit, aliter quam quomodo natus est, exit e vita. Falsum est: peiores morimur quam nascimur. noStrum i Stud, non naturae

vitium est. illa nobiscum queri debet et dicerer sequid hoc est sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, Sine Superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus: quales 16 intrastis exite. Percepit sapientiam, si quis tam SecuruR

morietur quam naScituri nunc Vero trepidamus, cum Periculum accessit. non animus nobis, non color conStat.

lacrimae nihil profuturae cadunt. quid est turpius quam 17 in ipso limine securitatis esse sollicitum causa autem

80쪽

haec est: quod inanes omnium bonorum Sumus, vitae laboramus. non enim B pud nos pars eius ulla subsediti transmissa est et effluxit. Nemo quam bene vivat, sed quam diu curat, cum omnibus poSSit contingere, ut bene vivant, ut diu, nulli. Vale.

Putas me tibi scripturum, quam humane nobiseuin Ihiems egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum Ver Sit, quam praepoSterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium 3 ego vero aliquid, quod et mihi

et tibi prodesse possit, scribam. luid autem id erit, nisi

ut te exhorter ad bonam mentem Huius sundamentum quod Sit quaeris ne gaudeas Vanis. Fundamentum hoc esse dixit culmen est. ad summa 2

pervenit, qui Scit, quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestute non posuit: Sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet nonox difficili petatur, licet numquam illum Sperata deceperinti Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere. 3 Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita Submoveo, qui spes, dulcissima oblectamenta devitanda existimo immo contra nolo tibi umquam deesse laetitiam. volo illam tibi domi nascii nascitur, Si domus intra te ipsum sit. Ceterae hilaritates non in plent pectus. Dontem remittunt, leves sunt, nisi sorte tu iudicas eum gaudere, qui ridet: animus esse debet alaceret fidens et super omnia erectus. Mihi crede, verum

gaudium res severa est: an tu existimas quemquam SO-

luto voltu et, ut isti delicati loquuntur, hilariculo mortem contemnere paupertati domum aperire voluptates tenere sub freno 3 meditari dolorum patientiam 3 haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando. in huius gaudii possessione esse te volor numquam deficiet, cum semel unde petatur inveneris. Levium metal- Slorum fructus in summo est: illa opulentissima Sunt, quOrum in alto latet vena adsidue plenius responsura fodienti.

SEARCH

MENU NAVIGATION