장음표시 사용
111쪽
tum enim mihi de meo in Italiam reditu gratularis ; sed ita mehercule, ut humanitatis amorisque erga me tui vestigia nullis quidem literis imprimere potueris illustriora . Nam
cum nullum meum extet in te officium, tua vero in me toti jam Italiae nota sint merita ;sic tamen negas quae in me contuleris conferasque beneficia praetermitti abs te sine scelere S summa inhumanitatis nota potuisse. Haec ipsa sunt, mi Sadolete charissime , quae me tibi magis, quam illa ipsa beneficia devinciunt, quae mihi somnum subinde excutiunt , nec me vigilare sine cura , opinor , patientur, quoad praeclarum aliquod grati erga te animi documentum protulerim . Ad Pont. Maximum scribendi sic mihi author es , ut interim nec qua ratione , nec quatenus cum illo nos agere velis , praescribas . Atqni id inprimis abs te expectabam . Ueruntamen si quemadmodum tu scribis , literae illi meae silentio gratiores futurae sunt, non vommittam ut in eo ossicium nostrum diutius a quoquam desideretur . Nicolaus Teu polus talem se nobis hic praebuit, qualem tu mihi illum fore praedixeras. Studiosus est & doctus, ct homo apprime temperatus : humanitate vero tantae praeditus , quantam ab ejus ordinis nemine' expectaram . Haec ad alteram epistolam . Nam
ex tertia co) prospexi , quam vel in scribundix ad me literis esses ossiciosus ac diligens, qui simul atque tuas mihi nondum redditas esse intellexeris , duas illas superiores cum ea quam ad Gul. Budaeum dedisses b), eodem mihi exemplo statim curatis . In quo illud
112쪽
quidem peroe portune cecidit, quod hac mihi ratione tuam ad Budae irin , legendi potestas acta sit. Qua sane ex re tanta sum voluptateas eius , ut hoc equidem tempore nulla potuerim magis . Sed quoniam idem Budaeus aclBembum quoque nostrum scripsit, literasque ejus elicuit, mitto tibi illarum exempla , sed ea mediusfidius lege , ut tu me item Budaei ad te epistolae parti picem facias. Nam quod Laelium Maximum in mittendis tuis ad me literis negligentiae accusas : ille autem statim ut me Venetias appulisse audivit , officio functus est . Postridie enim quam tibi scripseram . tuas omnes accepi . Vellem idem Laelius se mihi tam facile de taciturnitate sua purgaret,
quam eum tibi hoc nomine excuso . Addebas Leont nostrum ad urbem adventum in expectatione esse maxima , frequentemque & perhonorificam , atque amicae voluntatis plenam
ab eo de nobis mentionem fieri. Id si ita est nondum plane abjecti sumus , speram usque istorum injuriam nobis aliquando , ct honori& emolumento fore . Consedi autem hoc potissimum loco, quod & ab urbano isto tumultu sit alienissimus , ct eorum mihi librorum hic fiat potestas , sine quibus instituta a nobis opera recte perfici atque perpoliri non possint . . Nam quod suspicaris me Bembi nostri consuetudine adductum huc migrasse ; valuit illa
quidem ad id plurimum , sed magis c mihi
crede J locus ipse & Nicenae bibliothecae quoties libeat excutiendae facultas . Iam deinceps epistolae quam ad me proxime , idest ante XI.
Cal. Febr. dedisti ca , respondeo : atque illud
113쪽
equidem primum : mihi jam non esse novum , me abs te eorum fieri certiorem omnium, quae tu ad rationes nostras pertinere arbitraris et
Deinde mihi gratissimum fuisse, quod qui tuus
esset ea de re tota sensus , libere aperueris .
Ego enim pari Iibertate animi quod quidem
te non nolle ostendis quaecunque mihi in mentem veniunt, diligenter perscribam . Sic enim te rebus meis consulere certo scio, ut salutis atque dignitatis nostrae rationem in primis ha. heri velis . Atqui hoc in genere utraque nobis
constare ut possit , non plane despicio . Nam ut sit incredibile totius erga me Florentini populi studium , ut praeclarum , nobilissimae at que sapientissimae civitatis iuventutem Opti mis , tum moribus, tum literis instituere, donique ut iis conditionibus , ct praemiis homo transa I pinus accersar, quae superbum sit homini Italo, vel qualibet excellenti doctrina praedito repudiare a vide tamen mi Sadolete , ne mea sit causa , ut ego id muneris vel honeste subire, vel etIam sustinere non possim, qui ius civile iam olim profiteri coeperim , qui in foro Lutetiae Parisiorum ita sim versatus, ut incentumvirale illud iudicium allegerer, qui nec
Pannoniae regum nec Galliae promissis cesserim , nec eos quibus nos Leo Pontis Max. ornatos esse voluit, honore v abjicere possim, praesertim cum is ocium nostrum perhonorifice copiosissimeque adhuc tueatur. Hic tu mihi, scio, Iulium Firmicum , Lueianum Syrum, Laetantium Firmiani im narrabis, quos constat relicto foro atque judiciis , ad hanc se vitae partem totos contulisse . Ego vero etiam ipsum M. T. Ciceronem post felicem illam nunquam
114쪽
S integerrime administratam provinciam , relatumque inde Imperatoris nomeli, S laureatos fasces ; quasi ludum amicis aperuisse scio: hac etiam aetate docuisse literas Hermolaum Barbarum , ct Hieronymum Donatum patricios Venetos non ignoro . Addo illud : multos hoc sibi instituto viam partim ad consularia insignia, partim ad consulatum ipsum munivisse , Senecas , Quintilianos , Ausonios, Floros , Frontones . Sed ii illis temporibus docuerunt , cum ea res multum etiam dignitatis afferret. Nunc cum & hae jaceant artes, ad quas tu me vocas,& mihi populo scenaeque servienduin sit, & tuenda in primis gravitas: vereor ut familiae nostrae honori satis a me consultum homines judicent, si huc descendero. Sed contemnamus sane vulgi opinionem , statuamusque non posse turpe id docere , quod sit multis gloriosum scripsisse , omnibus honestum didicisse: etiam ne me obeundo muneri parem fore
putas λ Ego sane , quod me fateri quidem pudet , sed hic fatear necesse est, nondum ad eum doctrinae gradum perveni , ut quisquam ea iure optima mea opera uti possit. Magnum est,' mihi crede, negocium & laboris S disperatio ni S plenum , acerrimo eruditae illius civitatis judicio satisfacere , cui haud scio an Argyr poli, Chalcondyli , Lascares , Aretini, Politiani, Landini, Marcelli omnino satisfecerint.
Auget hanc meam diffidentiam non tam conscientia mediocritatis nostrae , quae tamen ipsa maxima est : quam quod incredibilem expectationem Illic esse , vel adventus , vel doctrinae nostrae praedicas . Quis enim tantae opinio
ni respondeat λ Ne tu hic illud modo spectes , quid de me aut certi homines , do dii quidem
115쪽
illi & graves, sed nimis amantes mei judicent, aut etiam ipse tu speres : illud potius tibi faeoccurrat, quantulum id sit quod a nobis nunc praestari posse existimes . Praesenti enim, & numerata pecunia opus est, non ea quae annua, bima, trima die curetur . Verum fac a nobis
vel studio, vel diligentia estici posse quaecunque desideraris . Vacuum ne etiam periculo consilium tuum,& me invidiae parem fore mihi praestabis p Scis quanto capitis mei periculo Romae certatum sit. Vicimus nos quidem , &juste , deus immortalis , vicimus ; sed tamen plus offensionis apud multitudinem ipsa vidi etia contractum esse, quam causa non ignoras . Quam tu me vel fortem , vel prudentem hic esse velis , nescio . Equidem saevissimas invidiae tempestates excitari jam prospicio , ct imperitorum in me renovari odia . Hominum certe nobis aperte iratorum illa mihi jam audire videor: unde nobis ab ultima Barbaria no.
vus Anacharsis iste λ An non ille Italiae inimi cus λ Pop. Romani hostis λ Apage sis longum &Infelix istud lolium . Eorum vero qui nobis obscurius sunt iniqui , aut etiam patriae studiosi , paulo forte mitior fuerit oratio , sed haud ita dispar ad disturbanda consilia nostra Tatio . Quis novus hic nostris successit sedibus hospes λ Non adeo neque eis tam , neque aegram esse Italiam , quin ipsa sibi d Icendi magistros suppeditare possit . Non modo ad Hetruriae populos , sed ad universos Italos
hanc pertinere , nec omnino dissimulandam esse contumeliam , ut usque trans alpeis accersatur barbarus aliquis , qui latinas in ipso Latio literas conserat . Praeclare nimium mecum adium , quod in Romanam civita-xem
116쪽
tatem , vestra paucorum factione irruperim riam non esse tolerandum , ut Romanos ipsos latinas artes atque literas tanta unus gloria in Italia doceam . Quid quaeris λ Eo me certe nomine , quasi ex iure manum consertum
vocabunt . Quaeso , quid tum tu λ quid ego qui cum inveterata illa ardeo invidia , ct sum istiusmodi hominum injuriis , nescio quo
meo fato opportunus , tum Vero me apte natura litium fugiens , nec ad subitas eorum vel lationes satis exercitatus. Age vero , vincaatur omnes facile a nobis , vel justi S , vel tumultuariis prestis . Horreo tamen adhuc Vzας ' τρεκδαο ελκεσιπεπλους δ sed aliter profecto atque Hector ille Homericus. Nemo enim istorum est, quin se de Italiae nomine atque dignitate optime mereri arbitraretur , si me inde , quando aliter non posset , vel veneno , vel ferro exturbaret. Uides iniquum pugnae genus, in quo turpis intamiae plaga victo a scipienda sit, victori paratum exitium , mortuo etiam misericordia defutura . Quis enim vel meorum vicem meam doleat, si semel facto naufragio , ipsisque multum & diu reclamantibus , eo me iterum demisero , unde exitum nullum videam 2 Quibusnam igitur , in quies rebus adductus in Italiam revertisti
Primum ut fidem, quam de meo reditu vobis dederam, liberarem et deinde, ut vestra doctissimorum atque optimorum virorum consuetudine fruerer I postremo quod ad excitanda fovendaque studiosorum hominum ingenia plurimum conferre sum arbitratus coeli vestri clementiam, terrae halitum , maris affla tum, atque ut uno verbo complectar omnia,
felicem illum ac plane divinum Italiae genium sum
117쪽
sum secutus : qui etsi nobis , hoc est transalpinis gentibus , sua sponte non admodum favet ς exorari tamen se nonnunquam patitur , Observantiaque nostra Sc assiduo cultu delinitus non minore nos interdum indulgentia ,
quam indigenas ipsos complectitur . Haec fere1unt, mi Sadolete , cur vicenis illis quinis In
annos singulos sestertiorum nummum millibus haud ita movear, ct rem totam ad vestrorum hominum quempiam deferri malim
quae si tibi probabuntur, ocio nostro , ct insti ctutis a nobis studiis bene consultum iudica bo: sin minus in potestate tua tamen sum futurus . Nec enim is ego sum , qui consilium
meum antepon I velim tuo , quem toto de me animo, ac ornamentis commodisque nostris
prudentissime cogitare exploratum habeo . Sed fuit tibi gerendus mos, qui cum multa senistentiae tuae convenientia disputasses , quare munus istud a me recusandum esse non putares, ad extremum volueris , ut, si a te in eo dissentirem , diligenter & continuo rescribe rem , quod quidem a me factum est, eo etiam
die quo tuae mihi sunt redditae r facturus id tamen ipsum accuratius S per ocium , nisi mihi tuis literis hanc festinandi necessitatem imposuisses . Quod si tu bona fide , tuae in scribendo incuriae , tibI a me ignosci postulasti, uuid me hic tandem facere par est , qui ad te, idque iubito scribam λ Sed non committam, ut tu me vel ineptum , vel delicias hic facere existimes , praesertim cum jamdudum epistolae modum excesserim : si modo haec una epistola appellanda est ; qua ad quatuor tuas uberrimas S elegantissimas respondi, ct quam mul- ea, si non qu m paucas , haud ita certe multis
118쪽
explicui . In eo tantum te admonitum velim, ut sive propter literarum exilitatem Scaπεπυκν-ε- compressos versus , sive etiam pro
pter manus nostrae ruditatem ca) dissicilior tibi videbitur harum lectio, cures eas tibi perlibrarium tuum luculentius describendas :quod quidem inter se Budarum S Erasmum nostrum factitare audio, quos tu , si me audies , hoc in genere author es non aspernabere. Vale. Venetiis prid. Cal. Februarii .
IACOB Us SADOLETUS Christophoro Longotio S. De Ce Ilini ritis adversarii obitu narrat. diuod patriis rejectis rationibus in Italiam Ibe contulerit, laudat; hortaturque ut publicum munus, quo omnium expectatione vocatur, suscipiat . ACcepi tuas quaternis, ut ais Ipse, meis
literis rescriptas , in quibus omnia me delectarunt, ac praesertim illud, iamdudum te cognosse, te a me diligi, quod equidem tribuo jure cum virtuti tuae atque doctrinae , quae ut ego mehercule sentio , ita nunc praestas ut spem quoque nobis praebeas te ad summum hujus laudis perventurum , tum vero probitas mihi. tua visa est semper amabilis,
119쪽
ac ea in primis animi altitudo , qua reiectis patriis rationibus in Latium te atque ad Italiam , consequendae ac fruendae humanitatis causa retulisti . Sed haec satis jam nota omnibus esse S testata debent. Quod de Celso durius ferre visus es , ignosco equidem nec reprehendo iustam iracundiam . Uerum ille praeclarissimae Indolis adolescens subita morte ereptus patriae atque suis , multorum spem quae de ejus futura dignitate praecepta fuerat ,
civiumque suorum amorem , repente Orbum
S desolatum reliquit. Liceat ergo ejuS manes non solum pacatos , verum S laudatos ab omnibus nobis quiescere et cujus ego viventis inimicitias contra te susceptas non accusare , ingenium vero S reliquam probitatem non amare non potui : cujus funus incredibile est quantus moeror bonorum omnium & quae publica lamentatio fuerit prosecuta . Principis erga te voluntas propensa est , ac vellem in tuis litteris adscripsisses, ecquid de tuo ad ventu in urbem, quodve ad tempus nobis spe
randum esset. Libenter enim cum eo commu
nicassem, nunc suadeo tibi, ut omnivo S celeriter ad eum scribas , nec sane apparatu
opus est. Nihil illo facilius , nihil commu- inius, gratam in primis habet observantiam eorum , quorum apud animos vivere intelligit memoriam nominis S liberalitatis suae . Quod ad illud munus attinet, quo ego te vo cari omnium expectatione antea ad te scripsi , disputas tu quidem in utramque partem : sed in eam pronius, quasi vile hoc aliquid , Spa- Tum homine ingenuo dignum constituas ς in quo ego iudicium non interponam meum. Satis enim in te statuo esse consilii : in eo utiqua
120쪽
patieris te objurgari , si jure nimium miles a Ri peras , ct duriores quam natura fert res tuas fingere videris . Mi Longoti habet omnino omnis praeesar a virtus aemulationem quam dam ct afflatu invidiae attingitur, non usque eo tamen ut de vita in discrimen veniendumst. Civiles accidunt dissensiones & comes gloriae obtrectatio; oratio etiam quandoque asperior , verum ea citra facinus a quamquam ego te si ad eam provinciam dedidisses , spem maximam obtinebam , sopitum iri facile ominnes illas invidiae tempestates prudentia tua. Nihil enim seque atque facilitate & patientia frangitur contumacia,& ea demum in magnam gloriam vertit,si qui uti sciunt: quod qui ignorant, ii non fortunae culpam accusent, sed re- Prehendant suam . Te quidem optimis litteris honestissimisque artibus praeditum , civitatis
ejus civem ob honorem virtutis factum , e quZin omnem terrarum orbem , totius humanitatis S sapientiae non magis praecepta , quam exempla redundarunt, attollere animum deincet supra hujusmodi injurias , ct omnem levitatem virtuti obtrectantium, animi tui constantia inferiorem ducere . Quare si in eam sententiam te contuleris, ut tibi illuc adeundum , oblatumque negotium suscipiendum videatur esse , quid dignitatis tuae sit, statues ipse . Non enim audeo monere te in hoc vel hortari, aut si id quoque nostrae amicitiae ratio postulat, satis a me superioribus litteris factum esse arbitror . Nam de emolumento quod quaeris , spero confici posse in annuum stipendium , aureum nummum ad quadringenties . Quod mehercule rarum auditu est ,
