장음표시 사용
131쪽
CHRISTOPHORUS LONGO LI Us Jacobo Sadoleto Epist. S. Rogat eum etiaw atque etiam , ut se rei fam Iiaris angustia laboranteis Pontimi Maximo
NON idcirco brevius , quam consuetudo
mea ferat, tecum nunc ago, quin valde multa habeam , quae abs te sciri diligenterque curari mea plurimum intersit: sed quia eum mihi videor nactus nominem , qui illa ad te multo commodius perlaturus sit, quam ipse ullis literis tibi explicare queam . Itaque cum literarum mearum ignosces brevitati, praeseritim cum tam longo intervallo scribam ; tum vero quae M. Caballus noster ad te mandata mea detulerit,. ea sic tibi erunt curae , ut &summa mea erga te observantia , ct singularis tua in me benevolentia hoc tempore postulat. Se is quarum tu me ad rerum laudem semper excitaris , scis quo consilio huc ipse me contu- Ierim : nec de eo , opinor , etiam dubitas , quin dies ac noctes hoc unum hic adhuc egerim, ut quam tua praedicatione de me concitasti expectationem , hane ego tueri ac sustine re aliquando possem . Atqui nunc periculum est , mi Sadolete , ne tantus studiorum ardori ia
132쪽
in ipso conatu, vel in ipso etiam processu pla ne extinguatur . Quod ne fiat, etsi in alter iuxpotestate id est politum , quia tamen apud illum , penes quem jam sunt omnia , multum aut noritas tua ponderis habitura est , da, quae-λ , operam , ut is etiam atque etiam intelligat, esse praecipuam quodammodo meam istis In angustiis causam , qui nec magnum quiddam ab eo qui rerum potiatur , postulem , Scis postulem qui fidem ejus secutus , Italiam patriae , S propinquis , & fortunis illis omni hus anteposuerim . Denique recentis hujus victoriae gloria possis animum ejus ad pristinae liberalitatis memoriam revocare OI . Nam de sperato studiorum nostrorum fructu , si quam modo ea de re spem habes, aut etiamsi nullam magnopere habes, nonnihil subjicere non inutile fuerit ia Sed pluribus, quam constitueram , praesertim ad te , qui cum hoc artificii genus tenes unus omnium optime , tum etiam postquam me in fidem atque amicitiam recepisti tuam , nullum mei non modo tuendi , sed augendi etiam atque ornandi locum praetermiseris . Quare finem facio, si illud addidero , quod utinam addere nihil esset nece se , non quo nolim tibi omnia debere, cui quidem pene debeo omnia , sed quod grave sit homini pudenti , ab eo , cui, cum de te sit optime meritus , nullam tamen possis gratiam referre , magnum praeterea aliquid petere . Sic
igitur habeto esse te jam unum in Italia, in quoc, Ex his eolligitur hane epistolam seriptam esse a
tio M. D.xx I. & septimo quidem die ante eum diem, quo
133쪽
quo tuendi ocii no iii spes omnis sit posta equae ne me spes fallat, te etiam atque etiam rogo. Vale. Ex urbe Patavio VTI. Calend. Decembr.
CHRI TOPHORUS LONGO LIUS Jac. Sadoleto S. Ab omni auxilii spe ob ivrovisam Leonis X. morrem dejectas, ad Sadoleti operam ac liberalitatem confugit. EX Literis meis , ct iis quae M. Caballo ad te nuper dedit mandatis, intellexisse te puto , ct qui rerum nostrarum hic esset ita tus , ct qua mihi in re aut horitate tua tum quidem opus . Nunc vero cum omnem spem & omnia tuendi Ocii nostri consilia , necopinata, ct improvisa ista Leonis Pont. Max. morte b perversa videas , ineunda tibi nova aliqua tuendi nostri est ratio . Mihi enim deest consilium , neque hic sane spes ulla ostenditur Petrus quidem Bembus, cujus potissimum opi-hus , si quid tale accidisset, me sustentatum iri arbitrabar , longo illo & dissicili morbo ita etiam nunc implicatur, ut nec ipse mei me minisse possit, nec ego ei hoc tempore molestus esse velim . In te reliqua spes est , qui etsi
ca Ex lib. HI. epistolar. Longotii pag. 379. a tergor
134쪽
etsi non satis exploratum nab eo , quantum me hoc in genere iuvare possis , tamen quia veν rationes meas nosti, vel etiam multos istic familiaritate & amicitia conjunctos habes principes viros , a quibus aliquid studiis nostris adjumenti agerri posse S opis confido, peto abs te pro singulari tua erga me benevolentia , ut si quid tibi venerit in mentem , quod nobis commodo , & ocio nostro usui tore videbitur , ejusce rei cogitationem aliquam , atque actionem suscipias . Agerem tecum pluribus verbis , nisi cum te mea causa velle non dubitarem , tum vero res ipsa per se satis io
queretur. Tantum habeto,si mihi hoc meo tem pore abs te consultum esse .intellexero , per cepturum te aliquando magnam ex officio tuo Voluptatem , neque vero etiam laudum tuarum fore ultimam, quod Christophorum Lon golium aliorum omnino opera in altum delatum , sed in ipsis mediis fluctibus misere
destitutum, ipse tu ex omnibus unus commendationis tuae aura in portum perduxeris. Vale. Ex urbe Patav. Idib. Decembris.
135쪽
CI RIsT OPHORU s LONGO LI u sIacobo Sadoleto S. Deis Argumentuis . BIaas ad te iam dedi literas r alteras perpaucis ante Leonis nostri obitum diebus b , alteras statim ab ejusdem interitu Eas ut acceperis , sane vereor. Nihil enim taadhuc rescripsisti, homo cum ceteris in rebus diligen tissimus , tum vero in scribendo impiger & officiosissimus e sin autem respondisti, vide cui dederis . Ego euim his quinque mensibus nihil neque a te , neque de te . Itaque faciundum putavi, ut eodem exemplo tecum agerem, & hic te , ne me literarum tuarum desiderio diutius torqueres, rogarem. Nihilo enim meliore etiam nunc loco res nostrae sunt, quam tum erant , cum superiores tibi mitterem . Spes tantummodo quaedam ex Hadriani pontificatu , mihi injecta est. Omnino valiturum apud eum , vel commune civitatum nostrarum vinculum , vel quod ipse cum Phi
O J Ex lib. rv. epist. Longotii pag. Ig.
oedens ς quam se minime recepisse testatur Sadoletus iaepistola sequenti .
136쪽
patefactus sit, ocium nostrum honeste tueri possimus quoquo enim adhuc modo possumus tui est mi Sadolete tum consilii , tum etiam auxilii. Verum hoc ex re S commodo tuo . Nam illud a te etiam atque etiam vehementer peto , ut si, quod futurum certo scio, singulari istius tuae virtutis doctrinaeque Iaude Pont. Maximo commendatus , In familiaritatem ejus aut amicitiam veneris , idem me tibi quadam studiorum societate vel opinione potius conjunctum atque necessarium esse intelligat . Hoc si seceris, Et me vel judicii, vel benevolentiae tuae testimonio apud eum ornaris , faciam ut ejus te officii ne unquam poemniteat : memorem quidem me semper & gratum certe experiere. Vale. Patavii xvi. Cal.
IACOB Us SADOLETUS Christophoro Longolio S. Suod propter tenues fortunarum Darum rationes , Longotio adesse non possit , Ic se excusat, eidemque suum offert contuberniuis . M Caballus noster cum ad me superiores
A tuas siteras attulisset , quod mandatorum e Sponendorum tempus p r aeter i i sse dicebat, ea ipse quidem narratione supersedit. Sed me ipsae satis commonebant literae , quo
137쪽
tibi gratia ct sedulitate nostra esset opus , quae certe non defuisset, si aut ille tum viveret ;unde opem expetebas , aut si is tum non jam omnino omnium bonarum artium vel ornandarum vel etiam tuendarum curam omisisset. Ergo occasione amissa, litteris illis cur responderem caussa non est visa . Alteras porro tuas nullas accepi, quin y has recentes serius . Datae enim ante diem XVI. Calend. Junii, V.
Calend. Quintilis mihi sunt redditae. In quibus quod spe in magnam tui otii honeste traducendi in me ipso ponere videris , gratum id mihi admodum , nec te opinio est fallet, quod ad studium quidem attinet , quod & ad benev Q lentiam , quae mea te adversum miris ca semper fuit ; verum quae fortunae sunt , ab ipsa illa sunt praestanda . Atque utinam nunc tibi de meis facultatibus prolixe polliceri possem , quod vix ego audeo : ita sum in re mea domestica ac.familiari prorsus perturbatus . Sed quod proximum illi est , id me hercule libenter & ex animo facto , ut contuber
nium offeram, eamque amicitiae fidem , quae omnium amicorum communia esse vult . Neque ego tamen consilium tuum capere adhuc potui , quid esset cur tu , aut Patavium Romae , aut denique locum in terris ullum huic urbi ad tuorum studiorum rationem anteponeres . Quod vero in eisdem adjungis litteris , sperare te atque existimare fore tibi aditum ad Summi Pontificis familiaritatem , potissimum operam navante me, hancque de te ut suscipiam cogitationem me vehementer rogas,
alterum mihi submolestum me a te rogari, alterum et na dum incertum , quid de me si in facturus . Quanquam enim in alterius manu
138쪽
videatur situm , qui meae vitae status, Sc quod actionum mearum curriculum futurum sit, tamen non tam id vereor , ut mihi sit ad fortuis nas uberiores & splendidiores aditus , quam; llud fixum In animo & statutum gero , nul lam auram honoris , nullam spem esse ampli smae dignitatis , quicum putem hanc otii oblectationem , qua in re litteraria iucundissime perfruor , debere commutari. Quare, aut haec quoque mihi salva erunt , aut illa omnia etiam repudiabuntur . Sed de his satis . Ego quod & nostrae amicitiae proprium , ct meae erga te voluntatis perpetuum semper fuit, quaecumque ab amicissimo & conjunetissimo homine speranda sunt, jubeo ea te a me non sperare solum , verum pro tuo jure etiam ex- peiure . Vale . Ex Urbe VI. Nonas Iulias ,
IACOBUs SADOLETUS N. N. S. D. De fas ae Pontificis In illum voluntate signi cat; sed petenti neseio quid , remporum rem rumque angustias ex fat.
GRata est mihi memoria mei tua ; ct quod
te amorem illum conservare intelligo , quem olim erga me ex mutuis nostris sermonibus suscepisti ; in quo abs te non vincor: visus enim mih I fuisti , ct nunc videris hercule amabilis . Quare ita statuas velim , quo tu
ca Extat tom. I. Miscellane r. ex mss. Alc. pag. 318. scripta est autem haec Epistola anno M.D.xRH.paullo antes
139쪽
In me es animo , amico Sc benivolo videlicet , tali me erga te esse voluntate . Ego mei promissi, quod tibi iamdudum feceram , immemor non sum : sed credibile non est, in quan iis angustiis versemur : omnino Principis benignitas summa est, sed res extenuatae & sero ad nihilum arctatae; in tantis autem dissicultatibus temporum , si mihi fortuna laetior laspirarit, curabo , ut experiare , quantum velim causa tua . Summus Pontifex a me appellatus de eo , quod tibi ejus verbis mandatum a Iovio fuisse dicebas, non modo assirmavit, se auctorem fuisse, sed & mihi praecepit , ut te etiam atque etiam animarem ,
quo tuo labore atque industria multorum saluti consuleretur; suamque tibi liberalitate ni non defuturam significavit. Proinde tu te ita para , ut & tanto Principi, & expectationi, quae est de te, satisfacias . Ego te in sinu gero ; ac bene salvum custoditumque teneo . Tu
quam post mortem Leonis Ponti fieis SadoIetus ad suam sese Eeelesiam reeepisset, c quod an.M. D.xx III. contigisse vidimus in notis ad eius vitam pag.xv I. videturque d ta ad Franciscum Victorium cui Epist.x. scripta est , qui
que anno IIa 3. extremum diem obiit, teste Papadoplo Hist. Gymnas. Patav. lib. II. sect. II. eap.7. Heic obiter animadvertendum , quod quum anno M. D. xx M. de mor
te M. Antonii Columnae viri fortissimi nobilissimique Romam nuncius esset allatus c voeatus enim a Franciseo Gallorum rege in belli administrationem , sub ipsis mediolani moenibus ictu aerei tormenti occubuit scripsit Sadoletus in alus tumulum epitaphium. Illud quoniam a Veronensibus praetermissum , ut litterarum studiosi habeant , malo hete ponere . Legitur autem in libro eui tit. Laer3ma in M. nas. c. post Marcelli Palonii Epistolam nuncupatoriam ἔ
140쪽
Τu me Item, id quod facis, ut diligas, Bembo in
que meo plurimam meis verbis dicas salutem, peto a te magnopere . Uale Iv. Nov. Iulii ex Urbe .
AN Deo Imm. S. Manibus ae memoriae M. ANTONII P. ANTONII vi LII COLUMNA curri elarissminee DIum domi s inter e sesob vetussam familiae dignitatem omneisque egregias oe verae nobilitatis Deias virtutes liberalitatem prudentiam magnitudinem antris eo mirarem fidam sed quod belli item atque militiae maximus dux oe aemulus antiquorum gloriae praeelaris saepe operibus con ilio ει manu editis Pliaribus Dictoriis partis nullaque non Italiae regione suis trophaeis θν laudibtis inlustrari Latino nomini Priscam virtutis ae bellisae dise0Iinae Opinionem restituit PROs PER COLUMNAImp.Caesaris Caνοli Augini in exercitu Praebctus Usitis a pietis Caesarἐσfuoque ductis ae vigilantia GaIιis ΙωIta puI Doe Mediriano Spbortiadum ditioni recuperata
Fratris filo benemerentimon sine lacrymis ex sua pecunia fuit. Vixit σμ
