장음표시 사용
121쪽
Sed tanta est opinio tui, nostris quoque & aliorum testimoniis corrc borata , ut videantur qui te expetunt, quo volemus adduci posse ;in quo amplius etiam contendemus quam diximus , ubi certum scierimus quod tibi denique de ea re fuerit constitutum. Nam ut constituas primo quoque tempore , ne diutius illia me expectatione suspensi teneantur , te vehementer rogo . Quodcumque certe consti tueris , id judicabo rectum . De oratione tu Rquod aegre vulgatam fers , agnosco vim judicii tui: speras enim te melius scribere & accommodatius posse . Res quidem ipsa plenissima laudis fuit , nec a me Criptum quidquam , quod assentationi sit, quam veritati propius . Neque eo nunc dico, quin in ea nonnulla iuri sint, quae diligentius perpoliri posse videan tur , sed totum illud praeclarum est, ct ingenio ct copia, ct quam maxime movendis affectibus tua omnium celebrationem S laudem meruit oratio. Quo circa bono te animo esse volo. Itaque existimare, si quid i a me verict recti esse putas, fuisse eam rem tibi gloriae , cetera si quae restant cum otium erit scribemus ad te uberius . Nam ut nunc se res habet, scito nullum mihi diem a pubi is vacare curis , ut ne subcisi vis quidem , quod aiunt, horis ad mea exoptata studia mihi detur reditus: sed hoc D us viderit . Bembo meo quem avide expecto , plurimam meis verbis salutem dicitemque Nicolao Teu polo . Vale . Sexto Cam
122쪽
CHRIST. LONGOLIUS IAC. SΛDoLETO S. GulieIwi Budaei EpistoIam ad eum mittit, suum que gratum in illum animum ostendit .
MIssurus tibi GuL Budae I epistolam, sacere
non possum , quin ipse quoque dem aliquid ad te literarum: quanquam quod scribam non satis occurrit, nisi hic tibi fortasse vis tua in me beneficia ut commemorem . Atqui hujus commemorationis te , ut puto, iam coepit satietas : me quidem jam pudet, in ea toties la abenda gratia elaborasse, quam ne cogitatio ne quidem ulla consequi possum ; simul S illud vereor , ne hoc tibi nomine in assentationis suspicionem veniam, quasi frequens haec tuorum erga me meritorum praedicatio non o scio, sed tempori tribuatur. Non commemorem λ quid igitur scribam λ aut qua me tibi nunc quidem via memorem gratumque ostendam λ Sic scilicet faciam : posthac tum denique scribam , si quid erit, cujus te certiorem per me fieri oporteat. Nam quin tibi studium. benevolentiam, observantiam quam debeo vel absens praestem , te non dubitare certe scio . Scribo equidem ad nonnullos istic, etiam cum nihil est opus , sed ad eos omnino quibuscum mihi aut domestici usus , aut familiaritatis aliquid intercedit: te ista gravitate, dignita
ca Extat Log solii epistolariun lib. I. pag. 23ο. edito
123쪽
te, doctrina virum istis occupationum , quasi fluctibus obrutum hominem crebrioribus literis interpellare non audeo. Tu modo fac me ames, & valeas: nos enim ita, ut cum maxime , tum te amamus , & observamus , tum Vero valemus, ct literis nostris utimur: eo etiam
sane consilio, ut tibi ocii nostri rationem per vocium aliquando reddamus co .
CHRIST. LONGOLIUs IAE. SADOLETO S. carpentoractensium re eum amorem , ejusque virtutum opinione is, se illius desiderisis expectationem eo GH Morsit .ET si sane non habeo, neque quod ad te scribam scis enim mihi jam literas tuas expectandas potius esse quam meas tibi ) neque omnino quo literas mittam c audio enim te iamdiu trans a Ipeis profectum e) , cum tamen ad P. Bembum collegam tuum scripsis sem , facere non potui, quin ad te quoque
ca) Huie & pmxime sequenti Epistolae respondet sata
doletus ep. XX I. pag. 8 .cb Ex lib. it. epist. Longotii pag. 4 aca Non ante an. I 323. Sadoletum Roma dister ste di Carpentoracte migrassis , demonstravimus in notis ad eius vitam pag.xvI. Hae autem epistola au IIa o. striapta videtur .cd Ηine Bembus Longotio respondens xIII. Cal. se ptembris I Sao. lib.v. ep.r6. ,, Collega meus c inquit ID Roma pedem non extulit: Princeps eum retinet di redi, ut Puto retin bit 11. .
124쪽
literarum aliquid darem , quod ille tib I ubia vis gentium esses reddendum curaret. Itaque si forte adhuc in Italia es , hoc tibi plane nomine gratulor : nec enim nescis quanti apud me si Italiae genius . Sin Carpentoracti: gaudeo equidem , sed non tam mehercule tibi qui in Provincia sis cum imperio, quam civitati ipsi atque provincialibus tuis omnibus , quos quidem te praeside sacrorumque antistite beatos semper quidem judicavi , sed anno poti ssmum superiore, cum non solum ex eorum oratione , Verum etiam ex vultu & oculis Scironte cognovi , cum quam tu ill Is charus esses , tum ut omnem felicitatis suae spem in te contulissent unum . Optima enim , mea quidem sententia felicitatis pars haec est, ut Quisse felicem esse putet, aut certe futurum spe ret. Equidem cum illac iter Lutetiam Parisiorum facerem , tanta erat in expectatione adventus tuus , ut pro eo ab Omnibus certatim ordinibus vota fierent; comitumque meorum nonnulli , qui te plane non nossent, interdum subvererentur , ut tu tantam expectationem sustinere ac tueri posses , quoad a me plenius edocti, qui ipse tandem esses , quod erat, selit ire coeperunt , te non modo insigni ad laudem virtute tua hominum opinioni re ponsurum , sed praedicationem etiam meam facillime superaturum . Atque ego me diu Sfidius non dubito , quin & Integritatis tuae famam , S doctrinae gloriam , ct sanctitatis opinionem adventu tuo confirmaris , eosque virtutum tuarum admiratione omnes ita in te converteris , ut se non ab urbe Roma missum aliquem , sed hominem plane divinum . at
que de caelo lapsum intueri existiment. Quod
125쪽
autem ad me attinet, illud tibi persit ad eas
velim, neminem esse mortalium, quem ego pluris faciam quam te, neminem quem magis amem , neminem cui vel plus , vel libentius ldebeam . De quo, etsi te , nihil etiam scribente me, non dubitare certo scio , scribendum tamen ad te putavi : atque omnino tu eam partem peccare malui, ut in eo inanes potius , quam nullas a me literas acciperes . Quod tibi ante quintum mensem scripsi, me simulatque necessarios meos de Florentino negocio consuluissem , ex illorum ad te sententia, at-
que authoritate stati m scripturum: seito illos postquam in Italiam redii , nihil ad me ne
que literarum , neque omnino pecuniarum misisse : ut equidem accusatores meos mihi Infestiores esse non putem , quod in civitatem tanto bonorum consensa sim receptus , quam illos quod contra voluntatem suam in Italiam reverti. Sed facile spero, ut cum istorum im
probitas tuis ceterorumque amicorum meorum consiliis infringatur, tum vero illorum cogitationes vel ossiciis nostris, vel ipsa die debilitentur . Si quid tamen aliquando tandem rescripserint, ad id meas accommodans literas , ex illorum sermone ad te scribam, neque tamen si iniquiores in me esse pergent,
consiliis eorum stabo, sed ipse mihi plane consulam , modo res nobis integra ad redi tum tuum reservari possit . Quod si nihil omnino scripserint, non multam quidem ipsis , Se Galliae universae salutem dicam: sed faciam
profecto ut intelligant, me , ct novarum amicitiarum conjunctione , adversus veterum iniquitatem munitum eme , & quam in partem meum in Italiam reditum accipiant non magno
126쪽
pere laborare . Interea curabo , ut mihi Ductus ocii mei constet, ejusque tibi ratio aliis quando a me reddi possit. Uale . Patavii prid. Idus Iulias.
IACOB Us SADOLETUS Christophoro Longotio S. Rescribit Longo Ilo se eum Iibris in gratiam rediisse , eum illis omaeis fusis ducere rationem cogitasse. BInas tuas accepi, quarum ad prIores meas reddidi nullas , non mehercule negligentia , nec quod amoris in te mei quod tu nescio quo pacto suspicari visus es J faeha fuerit imminutior quod nec fieri ullo modo potest , neque vero suspicari sane decet ; sed quia mihi in studiis literarum vehementer occupato animus alio versum distractus, hanc curam i cogitationem respondendi tibi, vel tanquam minus necessariam onii sit, vel in aliud tem pus commodius reservavit . At nunc quod tuae me recentiores admonuerunt literae, non patiar a te desiderari ossicium meum . Ac primum tibi illud praedico , me re tota prius bene consulta ac diligenter considerata, tandem posthabitis sermonibus hominum , ct eo in
rum cc Extat Sadoleti operum editi veronen. tom .ao
127쪽
runt opinionibus, qui me ad ambitionem S
vitam negociosam revocabant, contentum ea
fortuna quaecumque mea est , ex his fluctibus in quibus nimium diu sum versatus , in portum me contulisse , rediisseque cum libris nostris in gratiam .: a quibus liberalius acceptus etiam quam putarem, cogito posthac meam 'omnem cum illis ducere rationem, nec tantum , ut veterum legendis monumentis eam
delectationem capiam, quae maxime liberalis S digna homine ingenuo est ; sed etiam ut promam ex me aliquid , quod si minus eruditis ingeniis propter doctrinam , at propter
eonatum egregiae in me voluntatis, saltem probatum esse possit. Quamobrem quod ad me scribis, sore aliquando , ut constet apud me ratio studiorum tuorum, ejus mihi rei expectat Io ita jucunda est , ut vicissi m tibi denuntiem , accipiendam tibi quoque esse rationem meorum ζ contendamus modo acri animo , Scquam inter nos conciliavit studiorum simili ludo, eorumdem nunc exercitatio augeat benevolentiam: aut si nil addi ad bene constituta in amicit Iam potest, erit tamen inter nos. consuetudo jucundior , cum de eisdem & tractabimus & ogitabimus literis. Nam quin . a Soptimas uterqμe nostrum, studium omne dire,. xerit , alteri de altero, haud dubium est : Idque ita esse tu existimare de me , ego de te polliceri possumus . Sed quod ad me quidem, attinet , huius rei atuue ocii. majorem facultatem videbar habiturus, si mihi egredi e chac urbe, & in meam ecclesiasticam provinciam proficisci contigisset. Una enim atque eadem opera, ct Deo ipsi satisfecissem , cuius. jam. unius servus sum , ct mihi ac tran-
128쪽
i quillitati meae rectius consuluissem. Sed quan . do id mihi de principis voluntate non licitum j est,estque haec civitas in primis ad fallendum Sc
disturbandum animos idonea , robore animi Scvirtute adnitendum est, ut in mediis ipsis fluctibus portum , ct in tanta morum , ac judiciorum varietate , consilii nostri constantiam teneamus . Sed haec hactenus . Ego te toto pectore vacare incumbereque litteris , ct gaudeo amicitiae nostrae causa , ct tibi gratulor , authorque sum, ut nihil potius aeque praestabilius ducas . Illud censeo, habere te oportere valetudinis rationem , qua sine , omnia corruant necesse est , etiam quae praeclare videntur posita . Legi Budaei nostri literas scriptas sane quam benevole . Velim Leonicum hominem & literis S probitate insignem meis verbis salutes. Navagerio autem si erit commodum , etiam gratias ages , quod de me
honorifice fit in scriptis suis locutus cs J , etsi
me non minus benevolentia ejus, quam testimonium delectat. vale. Ex Urbe III. Cain
Iea d. Ian. ca3 In Epistola fortasse Tir. nuneupatoria tertii tom Orationum M .Tullii Cieeronis,quam vide superius P. a s
129쪽
C H RIs To P HOR Us LONGO LIUS Iae. Sadoleto Pontifici S. Gratias agit Sadolato , quod sua in sibi domuis obtulerit, promittitque 1 e statim oc suos rationes expedierit, ejus liberalitate Uum iri HIS literis quas mihi heri M. Antonius Michael Venetiis misit, magnum coepi cuim officii, tum vero etiam tui de me judicii fructum : officii , quod te mihi de literarum tuarum silentio tam accurate excusandum putaris : judicii, quod me tecum vivere , ct tuae omnia mihi volueris patere . Omnino , etsi e mea est fortuna hoc tempore , ut nihil abs te mihi potuerit deferri gratius , scito tam ea egregiam tuam istam erga me voluntatem , promissorum tuorum exitu mihi multo esse gratiorem : noa quo iis quae ostendis opinionem viceris meam, pollicitus enim mihi suun de te semper omnia quaecunque ab homine amicissimo & eodem liberalissimo expectanda essent)': sed quod literas legens tuas, prolixam istam 9 beneficam tuam naturam mihi cernere atque plane intueri viderer . Itaque cum gratias tibi , ut debeo, ago maximas , tum ut illo in me animo in perpetuum este velis, te ve D 6 hemen-O Extat epistolar via Lonsolii libi, 2v. ---
130쪽
hementer etiam atque etiam rogo. Ego enim ne quod unquam memoris a me, & grati hominis ossicium adversum te praetermissum esse
intelligas, observantia, studio , assiduitate iti spero , perficiam. Nam quod ais nullam tibi videri causam quare Patavium Urbis domicilio anteponam : ut neve quid hic de mea ia-vidia , neve de illo Urbis statu afferam ; ego vero si tam expeditas vivendi rationes habe-Tem , quam tu , mea non magnopere interesse, arbitrarer utrobi aetatem agerem . Nunc cum
P tu rem familiarem ita constitutam habeas , ut ubivis gentium copiosissime te , ct honorificentissime pro pristinae tuae fortunae splendore , ct amplissima illa tua dignitate tueri possis r mea vero ea sit conditio, ut vel in hac rerum omnium ubertate & copia, tamen ipse me cum unico assecla vix sustentem ; quid me tandem Romae facturum putas P Verum quando mihi domum tuam patere vis , hoc est me isto perducere , nota committam , ut convicta S optatissima mihi tua consuetudine diutius caream . Sed quia res meae hic ita contractae sunt, ut neque facile , neque statim explicari queant, non dum habeo quid ad te de adventa meo perscribam: simul atque me expediero, famciam te certiorem . Interim memineris , eo me esse animo , ut tiberalitate Sc familiaritate tua aliquando velim uti: tum etiam idem a te , quod superioribus literis, hic peto, ut cum primum facultas erit, aditum mihi ad
Pontificem Maximum tua commendatione patefieri velis , atque communiri. Hoc te tam