Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

' regioneque terrarum, quae pace S eoncordia inprimis sedata est, ct in eo obeundo munere

quod mihi maxime congruens α honestum est; non meam vicem doleo , sed aliorum. Nam mihi quod ipse gratuler habeo potius , quam quod lugeam. Eorum vero , quos amavi amoque incommodis quin movear , fieri nullo modo potest . Habeo tamen spem , Scrationem quandam, quae mihi, ut in malis , non parum solatii affert ; illam videlicet, quam ad Deum ipsum refero, quem scio, & novi , ita irasci solere peccatis hominum , ut sibi solvi eas poenas velit, quae illis ipsis , qui deliquerunt , utiles sint & salutares . Quam candem rationem te reputantem c petis enim R. e per literas , ut tibi aliquid consulam, quod sit levamentum doloris tui ) volo bene sper re de reliquis rebus . Cui enim castigatio fuit , eidem erit Deo salus nostra curae . Porro eae magis ex virtute S religione, S probatis moribus, quam ex Opibus multis, S lauta supellectili spectanda est . Quod si multo minore in bono laesi fuimus , ut in eo quod maximum bonum est, augeamur, quis lugeat iure λ n que hanc felicitatem quandam potius , quam calamitatem fuisse ducat λ Sed de his satis . Ego te tuos labores , ct studiorum vigilias perdidisse , valde moleste fero e quod mihi idem accidit, casu prope mirabili , eventu tristiore . Cum enim direptis rebus caeteris ,

libri soli superstites ab hostium injuria in tacti, in navim coniecti, ad Galliae littus jam pervecti essent: incidit in vectores , ct in ipsos

Lamiliares meos pestilentia . Quo metu ij permoti , quorum ad littora navis appulsa fue rat, onera in terram exponi non permisere .

242쪽

asis IACOBI SADOLETI

Ita asportati sunt in alienas ct ignotas terras rexceptisque voluminibus paucis, quae deportavi mecum huc proficiscens , mei reliqui illi

tot labores quos impenderamus, Graecis praesertim tot codicibus conquirendis undique , ct colligendis ; mei tanti sumptus , meae curae jomnes iterum iam ad nihilum reciderunt. Ex quo sat perspectum est, praeter communes cum genere Italo hoc tempore inimicitias, proprium adversum me bellum gerere fortunam .

Sed nihil illa proficiet: maximum habeo in

summo Deo , non parvum in aequitate animi perfugium . Non me tantum quotidianae illius

injuriae convellunt, quantum assuefaciunt serre haec humana sortiter atque constanter et a

que eo quidem sortius , quod Deum mihi patronum non deesse intelligo: nullo hoc meo meis rito, nullis virtutum ossiciis, fateor . Sed quid refert, si is adest tamen , meque ipse S protegit , ct tutatur λ cuius quo minus ego illis dignus sum , hoc sunt majora erga me S prae stantiora beneficia. Pro quibus utinam aliquando gratus in illum esse possim: adnitar quidem certh, maiusque etiam donum ejus agnoscam , si gratus fuero; quam caetera cuncta Pro quibus gratia debeatur . Quid ergo est phoc vulnere quo nullum gravius studiosis hominibus infligi potest , amissarum scilicet viis

giliarum & lucubrationum , tu levius multo percussus es , cui ingenium & aetas suppeditat, quam ego: cui quantulum quaeso est reliqui Sed tamen ne sic quidem deficio animo , tibique autor sum , eadem illa studiae acrius repetendi, ut non plus detractum fortunae iniuria, quam per diligentiam additum esse videatur. Illud fuit extremum in tuis literis a

243쪽

teris , velut adprobatio amoris erga me tui τquod scribis nihil tam optabile tibi esse, quam esse apud me, & hoc ocio frui mecum . In quo, ne vivam, mi Niger, si tibi concedo , ut tu me cupidius appetas , quam ego te. Amavi semper plurimum ingenium , probitatem, sedatum animum , spectatos mores : sed inprimis tuum bene mihi perspectum erga me amorem . Quo minus autem , quod summe cupiebam saliquod illustre ad te commodum atque Orna mentum ex nostra amicitia proficisceretur :meministi prosecto quae res fuerit impedimento . Quod nunc quidem vertit in bonum : si quidem minus malum est carere , quam a mi

sisse . Quae autem sunt in his locis, ejusmodi sunt: ut animus si sit aequus vacuusque cupiditate, nihil fieri possit amoenius, &, si his rebus contentus esse possit, hoc est , paulo minus quam mediocribus: ocii quidum & hone sissimarum ae iucundissimarum voluptatum affatim est : quodque imprimis tibi esse gratum scio, summa nostra in te eo stat benevo'Ientia . Sed de re tota tuum consilium est utrum videlicet, ct quando. Nos quidem tui sumus . Lazarum queror ita nostri oblitum , ut nihil adhue ad me dederit litterarum . Nec

pnto tamen ab eo me non amari, quem ego

mirifice diligo . Eum de hoc commonefacias velim , multamque S illi S ceteris amicis salutem a me dicas . Uale, mi Niger,& nos amare persevera. Iterum vale Carpent. III. Idus Septembris anno M. D. XLVI

244쪽

IACOBI SADOLETI EPISTOLA LXXII.

HIERONYΜUS NIGER ca Iacobo Sadoleto . Carpentor. . SodoIesi Distolae , qua de acceptis in Romana clade incommodis consolabatur , Ulaiose respoηdet, spondetque se ejus exe Io er horta-rti incitatum , cum libris in gratiam rem

ditarum a

Nonis Novembris , quo tempore dissicili

morbo laborabam , Binus noster tuas mihi literas reddidit tertio Idus Septembris datas , quae cvere dicam) ct corpus adfectum aegritudine , ct animum dolore, ac miseria tabescentem non mediocriter sublevarunt . Ια il enim non vulgare, & abreptum ex trivio consolationis genus continebatur , sed divinum quiddam, diuu ex arcano verae philo ' sophiaec 3 Ad ea de Hieronymo Nigro diximus tu notis

ad Epist. Lxx. pag. 8y. addendum, illum au.Μ. D. TIπ Romae Cardinalis CorneIii 2 Secretis extitisse , ut colligitur ex nonnullis ad eum criptis Bembi Epistolis Ita- Iicis, quae habentur tom. HI: In harum una data a 4. ἀῶ Gennato Isag. haea de Sadoleto Bembus scribit: Pe es, venire a Monsig. SADOLET , ehe desidera it Coa dis cilio in alcuna parte per potermi rivedere ; io di --s, ro non sb dire, quat eosa mi potesse donar la fortunas, pio cara , che it portar s. s. in questi d 'in torni , d

245쪽

soph Iar hoc est Christianae Religionis depromptum , quale nullus unquam veterum philosophorum , qui sibi vitam hominum virtutibus instituendam desumpserunt , agnovit . Nam illi magnum ac memorabile facinus edidisse videbantur , si aerumnas hominum dicen do aliquanto leviores reddidissent ; tu tui se fecisti literis, ut non modo aequiore animo feram publicam , ct privatam calamitatem , sed ut illa etiam velut singulari gaudeam bene stato , & id lucro apponam , quod magno detrimento esse censebam . Illud autem quoa in extremo literarum tuarum erat, multo mihi gratissimum fuit, quod ipse te mihi authorem praebueris repetendi ea studia, quae ego desperatione quadam rerum , amissarumque lucu brationum mearum dolore, omittere in animum induxeram o Cujus quidem consilii te non solum principem, & authorem exhibuisti, verum S adjutorem , facta mihi potestatu omnium fortunarum tuarum, S otii, quo istic soli prope en omni genere mortalium hisce

temporibus abundatis. Agnosco , Sadolete , humanitatem istam , ct benivolum tuum ergRme animum , qui hoc mihi est gratior , quom in Ora sunt merita, atque in te ossicia . Sed quominus utar in praesentia liberalitate tua,' multa in causa sunt. Primum mea ex recenti

morbo imbecillitas corporis , haud satis ido ne a longis itineribus conficiendis , deinde tu' multus hi bellici, qui aditus ad vos omne is ita occuparunt, ut ne Dedalus quidem tuto advolare istuc posset. Sed quam primum saricultas, ct commoditas. adeundi te dabitur. idque tempora expostulare intelligam , crede mihi, nec me patriae dulcedo, nec propinquo I rum s

246쪽

rum , amicorumve ulla necessitudo contIne --hit, quin ad te citissime convolem . Unam enim dieculam quam apud te pomm . . . . Gi-hertus tuus nudius tertius ex Ecclesiastica sua provinc a huc rediit, veritus fortasse Germanorum ex alpibus praecipitantium tempestatem. Caeteri communes amici omnes bene bis

hent , praeter M. Michaelium nostrum ca) , qui uxorem duxit, quamquam in hoc quoque philosophum egit et indotatam enim accepit , ne, ut est Plautinum illud, dote imperim venderet . Maronem poetam iterum obitu discito: obiit enim Andreas noster vir optimum, S doctissimus, qui si me audisset, fortasse viveret, Sc nos hac molestia careremus . Doleo, amici fortunam perpetuo tenore miserabilem ἀAlter enim Maro quod scis) Augustos Mae-eenates , dc aureum nactas est seculum , quoa

ornavit, & ab illo vicissim ornatus est; hic noster im Calligulas , Nerones , Heliogabat ovincidit, Se densque in eam aetatem , quae ea ratione dici potest aurea, quot de una aurῆvi omnis hominum dignitas, ct authoritas pendeat. Sed nos curabimus , ne quid propterea de nostra pristina voluntate ac studio detractum si, quin hoc erimus fortiores, quo major nobIs proposita est gloria . Ego certe tuo Imprimis exemplo tuisque literis sic confirmatus animo sum , ut privatus omnibus fere fortunae commodis , quar me vel tua ope

c 3 hune Antonium Miehaelem familiarissime Ni Agro usum fuisse , patet ex pluribus eiusdem Nigri Italicis litteria ad eum datis , quae extant i m. III. Epistolarum Principum ξεῖ. 46.& kqq. edit. Venet. au. I 8 I.

247쪽

consequutum fuisse existimabam , longe alia ratione mihi post hac vivendum statuam , adnitarque unius Dei opt. Max. beneficium tueri, hoe est scientiam praeteritorum erro rum: quam unam si profitebor, satis me locupletem esse , satisque sapere arbitrabor. Ταcura ut valeas , ct crebro ad nos destiteras ne incorti de tua valitudine agamur .

EPISTOLA LXXIII.

Io. Francisco Ripae Iur Iseons Ito S. P. D. co Hortatur eum ut quoddam suam Nur in luce edat, eique gratiaν uit . TUA praestans doctritia, ct summum ac su-gulare ingenium , quod non modo in haci ruris civilis laude ae scientia, seo omn4bus bonis in literis artihusque excellit, faeiunt, ut quicquid proficiscatur a te , id non solum utile S commodum, sed etiam optabile omnibus esse debeat. Cum vero nuper volumi-

ci Ioannes Franeiseus Ripat is sancto Namrio Fa-piensa inter celebres secuti xur. Iurisperitos locu obtinet . Quum Avenione ius ei vile magni praemiis , maiore nominis sui eelebritate publice doceret ,, Medio- Ianum optimis conditionibus , ae poenis eIiam ni pareret intentatis , est evocatas . Quod quum ipse constanter recusaret , dedit Sadoletus pro eo ad Pondi litteram die x I. Martii an . M. D, xxxta l. ut in urba Minionenia

248쪽

uibus quadraginta editis , viginti interpretationum , totidemque responsorum , Omnem ferme civilem prudentiam explicare S proferre in medium institueris : remque totam, qua, nulla fere subtilior , neque enucleatior excogitari possit, summo studio & cura , summis laboribus vigiliisque conieceris : diuque sub eadem expolitam lima adhuc compressam domi continueris : quid mirum mi doctissime Ripa , si ego , ut eam aliquando ederes , ct ad publicam utilitatem invulgares, non hortator solum, verum etiam rogator aecessi et cum de tuo praecellenti S admirabili ingenio sentiens id quod necesse est , non aequo ferrem animo , tam diu differri commune omnium doctorum

S bonorum virorum commodum , cum prae

sertim ex eo egregia quaedam laus & expetendus honor mihi ipsi quoque pareretur Quo quidem nomine duplices tibi ago gratia se unas cum caeteris hominibus communiter δquod ipse quoque tuis eruditissimis laboribus S monimentis ad fructum meorum studiorum' usurus sum : alteras proprias jam & singula-xes , quod sum hoc tanto abs te S tam praeclaro munere honestatus , quo meum nomem

per tua scripta commendari immortalitati voluisti. Cui muneri si referri ea gratia posset , quam ego libenter redderem , crede mihi, cognosceres S experirere , in hominem memorem & gratum tua te officia & studia contuli se . Sed in hoc etiam tua humanitas ct fortuna Illustrior fuerit, quod ea dare potuisti, qui-'hus par recipere nihil posses . Ego tamen acteam benevolentiam , qua te semper maximae

complexus sum , ct ad id judicium , quod de tuis inge ali ct doctrina ornamentia eximium

249쪽

semper feci, adjungam vinculum ossicii ct obligationis, qua tibi perpetuo de vineius futurus sum: quanquam haec quoque ipsa in vero amo re ct fideli amicitia , qua iam pridem copulati

sumus , satis per se omnia insunt. De caetero quicquid ab utroque nostrum. in alterum profectum fuerit , id non novam constituere , sed veterem & mutuam benevolentiam nostram declarare videbitur . In quo ut tecum omniabus ossiciis certem , ita adnitar , ut sive vi- ctor, seu victus, in eadem S pari laude utrum que sim positurus , quando non vinci beneficiis , quibus plerunque tempuS ct fortuna occasionem dant, sed in amore, & fide amicitiae inferiorem esse , id probo viro maxime fugiendum est. Tu valebis, & perges quae praeclaro instituta sunt, ea quam primum empitere : meque amabis , si tamen te a me unice amar. vere existimas . Vale , Carpentorini, AvIGM. Iend. Octob. Μ. D. XXVII.

EPISTOLA LXXIV.

IΛC. SADOLETUs EPIsC. CARPENTORAcNN. Senatus Τholosani Praesidi S. P. D. Eltis Iaudes eHebrae, deque rerum fu sis rosionibus illam certiorem facit.

CUM uenissem Carpentoracte ad V. Nona

Majas , meae Ecclesiae deserviendi , Se Deo in ea operae ossiciique impendendi causa ,llebus Romanis aliquando penItus relictis ,

250쪽

erga me benignitas, ct secuti exitus postea

comprobaverunt: quaesivi statim ex his quos scire putabam , quibus, in locis esses , cupiens scribere ad te , Sc fundamenta nostrae benevolentiae jam pridem auspicato iacta siquidem

optimum auspiciu in victus est y literis confirmare . Cum autem mihi de te nihil certi responderetur, propterea quod negociis publicisa Rege assidue adhibitus , itineribus crebris di-Braherere, neque diutius sere uno in loco consisteres: & ob eam causam , &quod deinde tristibus nunciis ex Italia multis allatis , & privata mea incommoda, S multo magis publieae calamitates animum meum non leviter perturbaverant , usque in hunc diem a scribendo. ut retardatus . Nunc vero, depulsis nubibus illis moeroris ac molestiae , qua, mihi in au μmo tantorum malorum cogitatio congregarat,

cum. c quod solet esse nou stissicillimum iis, qui in summo Deo spes suas posuerunt spretis humanis casibus ad serenitatem animi , ct ad constratiam me- retulissem , statui has actte dare literas: quas ubicumque esses, tamen speravi ad te aliquando perlatum rei, per qua S ossicio satisfacerem clam enim tibi pro tuis multis erge me meritis jam pridem valde oh- frictus & renovarem in te , quoad fieri posset , memoriam ac benevolentiam mei nomia vis ia Ego jam ab eo tempore , quo primur ad Senatum Tholosanum ccui tu maxima cum dignitate praees 3 causa Ecclesiae meae fuit de- Iata , cognovi meoptam procuratorum , homiciam proba tissi morum , testi monio , qui vir esses,,qua integritate, qua prudentia, quanta autoritate praeditus: intellexi quoque tum

illud, te ita esse studiis optimavum A arti m

SEARCH

MENU NAVIGATION