Effatorum philosophicorum centuria prima secunda in qua centum celebria philosophorum dicta ex ipsorum scriptis & mente partim explicantur, partim distinguuntur, adstruuntur, negantur. Opera Gisb. Guilelmi ab Isendoorn EdaVelavi. Cum indice effatorum

발행: 1643년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

CENTURIA II. ris dicitur a Philomphis.

Sunt autem in genere differentiae potentia non active, quasi specierum differentias genus exhibeat; sed pass- , quia recipere eas potest.' Quaeres, cum genus disserentias p restate contineat, an eas aliquando in se habitiirum sit achi Z Respondeo, Non: sufficit enim, si eas habeat in inferioribus. Dices: Omne totum actu continerstas partes. At genus est totum , cuius partes sunt species, quae non sunt sine differentiis . Ergo genus actu continersuas species & differentias. Resp. negando, vel, si lubet, distin mendo Maiorem: Vera enim tanturru, est de toto actuali, falsa de seversali Apotentiali. Hinc distinguo Minorem: Genus est totum uuisersale, potenti e & resiperitia praedicationis, Concedo: actuale, N M. Unde vides negandam esse cons quentiam ob quatuor terminOS. 'Verum est , genus continere di ferentias dividentes quatenus species habet dc qua multiplex est: multa autem: Contrarias habere differcntias non est absurdum. . Falsum est, genus continare' dii

renuas dividentes, qui genus c. it

Vt ,

152쪽

116 EFFATORUM PHILOS.

enim genus est unum. VniuS autenta, qua unum est, una tantum est diis

rentia i aes. Verum est , Genus continere suas species dc differentias se e ; homo enim v. g. & brutum, rationale item dc irrati nate collocantur sub animali. Continere autem subse est continere ea, quae in lianea praedicamentali inseriora constituuntur, sive hoc dirente fiat, sive indi- recte & collateraliter. 6. Falsum est, Genus continere sp cies de differentias dividentes in se: n que enim pertinent ad essentiam generis , cum singulis specIebus non conVC-niant Omnes generis disterentiae, ali quin homo esset simul rationalis & irr tionalis , ut constat ex dustis. Et ideo species& differentiae in genere essentialiter includi non possunt, quemadmodum

nec, qui sub Rege sunt, subditi in Rege

proprie esse dicuntur. . Dixi autem differentias dividentes: neque enim dubium est, quin constituentes differentiae achi &reipsa contineantur in genere . Patet hoc in animali animal enim, qua animal, habet unam tantum differentiam constituentem: an mal autem, prout in hominem dividitur& brutum, potentia duas easque oppositas continetdisterentiaS..

153쪽

CENTURIA II. I 27

Observabis hic obiter, omnem dissi rentiam divisivain esse quoque constit uvam: quod tamen. 1. Verum est respectu diversorum equς enim est divisiva generis, eaderru, est constitutiva speciei: rationale quippe di idit animal & constituit hominem. r. Falsum est respectu ejusirim: neque enim fieri potest, ut eadem differentia ejusdem speciei sit divisiva & constitutia Va, V. g. Ut rationale dividat & comstituat hominem, nisi dividere tibi sit ab aliis speciebus distinguere. Imo si int, quae habent differentias constitutivas, ut species infimae, non tamen divisivas , alioquin oporteret sub eciebus infimisissenores collocati sp

eies , quas tales differentiae compon rent. Et contra reperias, quae ditare tuas quidem habent divisivas, nullas i men admittunt constitutiVas ut genus Omne generalissimum quod si constit tivam differentiam agnosceret, generam lissimum & summum non effeticum om

nes disserentiae generis divisi sint sob

154쪽

118 EFFATORUM PHILOS

i 4. Genus in unaspecie conservari potdi. ΡRedicabile enim aptitudinem, non autem actum indicat praedicandi:

attamen: Estatum. I. Verum est de genere materialiteri. fundam entaliter, primo intentionaliter ,

secundum totam suam essentiam ct perfectionem considerato , tum quia posito toto ponitur pars , genus autem est pars speciei , tum quia posito relato ponitur - correlatum, saltem qua parte illi respondet; genus autem & species sunt relata, tum quia differentiae non pertinent ad naturam generis, tum quia superius to- tum est in quolibet inferiori, non quia' dem totaliter, extensive & entitati e ,ὶ sed sentialiter σ intensive . Et certe v. g. nihil est aliud, quam vivens sensitivum: jam autem si ex animalibus solus

esset homo , non-ne adhuc foret vivens sensitivum Et increatione universi caei tera animalia, quae Vitam utique habu i runt&sensum, ante hominem condita

memorantur.

a. Falsum est degenere formaliter Sc; μ ὲ secundo intentio ualiter spectato, prout

'i . scilicet universale est, & secundum t . tam suam entitatem ac poten iam & ratione

155쪽

done aptitudinis , per quam aptum n tum est, praedicari de multis specie differentibus : potentia enim generis duabus minimum differentiis explicatur, sub vel cum quibus genus esse potest et duae autem differentiae specificae in una comservari specie non possunt , quia si achir

duo simul opposita in eodem subjecto

ponerentur.3. Falsum est, si genus sumatur pro communi sua amplitudine, qua sese e tendit ad quodlibet sui significatum. . Si genus sumatur pro praedicabili, utendum est distinctione: nam. I. Falsum est, genus Ph=scum secum dum totam suam potestatem in unica &sola specie consistere, pra,sertim si cor ruptibilium genus fuerit. a. Falsum est de genere Logico in tota sua latitudine spectato. 3. Verum est de genere Logica, prout ad speciem aliquam est contraehun. Dices: Genus postulat plures disse. rentias & habet species . Ergo non p te st uti a ratione in una specie conserVari , Resp. distinguendo antecedens Actia semper, Nego: potestate saltem , O

cedo. Vnde Nego consequentiam

156쪽

iso EFFATORUM PHILOS.

: Clatius sorte sic habeto: it

I. rErum est, Genus siecundum essen-V suam, quam acceptum re fert inferioribus, in unica specie conservari: animal enim, ut est corpus anima- 'tum sensus compos, esse potest in solo, homine. 1. Falsum est, Genus secundumpotentiam , quam diffusam habet in inferioribus, posse in unica specie conservari: animal enim ,. prout dividitur per rationale & irrationale in solo homine esse non potest. 3. Falsum est , Genetis naturam in- ltentionalem, quae est piaedicabile de pluribus specie differentibus, in una specie, conserVari. . Verum est, Genetis naturam re

Iem tu subjectam inferioribus in una specie conservari. . S. Falsum est , Generis naturam realem potentia applicatam inferioritas in unica seecie conservari posse. Ex dictis inferes, Genus idem esse in omnibus suis speciebus, iisque integrum l: suum esse ex aequo largiri : neque l enim geniis in natura sua spectatum & si- lne praeviis ad ullam dist rentiam dispositionibus, speciem unam quasi in deliciis

157쪽

CENTVRIA II. I 3 rhabet, ut illi vim suam totam liberaliter communicet, aliis parce eam & maligne impertiat. Ob diversas tamen dispositiones & quasi praeparationes ad diversas

specierum disterentias non manet idem, sed fit aliud atque aliud, eo fere modo , quo materia. Vt enim haec ex se v ga est, interminata atque indifferens ad omnes formas, adVentu autem formae determinatur ad hoc & tale entis genus: ita & de genere respecial specierum se tiendum est. Quemadmodum enim alia est materia platani, alia hominis, alia cervi, quatenus tales sunt species, reapse tamen citra istam determinationem una& eadem est rerum Omnium materia: ita non est idem animal seu eadem animalitas subserma hominis, leonis δc cervi, licet hae omnes species eandem animalis naturam Sc essentiam participent. Dices : Homo praestat ranis . Ergo genus 'eciem unam quasi exosculatur&in delicus habet pne alsera. Resp. distinguendo antecedens: per genericum gradum generisque eskntiam, Nego: per disterentiarum copiam aut nobilitatem, Concedo.

Urgebis: Homo praestat bovi ratione tactus, qui prodit a gradu generico, scilicet animalitate. Ergo gradus genericuSja homine est praestantior, quam in b

158쪽

1 1 EFFATORUM PHILOS.

ve: nobilior enim proprietas substantiae nobilioris est index. Resp. distinguendo consequens: per se, Nego: per adiunctam disserentiam,

Concedo. Vt enim siccitas acuit cal rem: ita nobi l ior differentia facit, ut g nus melius se habeat.1. Genus est in speciebus suis.

r. Alsum est, si genus spectetur in t II tu potentiale & universale, species autem ut ejus partes subjectivae: ita enim species insunt vel potius subsunt generi. 2. Verum est, si genus spectetur ut pars essentialis, species ut totum actuale:

Ita enim Senus concurrit ad constituet dam speciei essentiam .

I. Est autem genus in speciebus suis, secundum actualem existentiam & quC- ad Veritatem Physicam subsistendi: si enim in homine acri non est natura an malis, quomodo homo aeta erit animal λSane, quicquid est essentiale alicui, id illi actu inest. At genus est essentiale speciebus. Ergo & speciebus acta inest suum genus Dices: Genus potentia dicitur inesse speciebus. Erso non inest aetii. Resp. distinguendo antecedens , quod . I. Ve

159쪽

CENTURIA II. I 33

I. Verum est de potentia indetermia natioris seu imper eritionis, quia genus, prout genuS est, semper manet indeteris minatum & per differentias determin bile, adeoque determinatio, quae inspeciebus sit, generi tantum inest potestate .

1. Falsum est de potentia essendi.' genus enim actu inest speciebus suis, licet ipsi, quae in speciebus fit, determinatio tantum potestate inesse dicatur: genus enim , quod modo dixi, ut genus est,

semper manet indeterminatum perquo differentias aDtum contrahi, aestuari, r stringi, coarctivi. Atque hinc patet negandam esse consequentiam.

3. Falsum est, si genus absolute contaderetur: ita enim adtu est in specie. . Verum est, si genuS resperitiνe co sideretur: ita enim potestate inest, quia a forma ultima restringitur &ad certam quasi speciem coarctatur. 2. Est etiam genus in speciebus suis ratione Verae attributionis: quicquid

enim dici in vere de alio, inest illi. At fenus vere dicitur de specie,ut animal de omine. Ergo genus est in specie.

160쪽

6. Corruptibile σ incorruptibile dif- ferunt genere. I. Alsum est ab olute: species enim, II quia universale , incorruptibilis est, nec ulli mutationi obnoxia: individua vero sub specie contenta interitus neutiquam sunt expertia. Species autem& individua , cum eidem generi subi Ceant,genere haudquaquam different. a. Falsum est de genere remoto ,summo, generatissimo , quia corruptibile &incorruptibile conveniunt in una CO muni ratione seu conceptu : coeli enim v. g. 3c sublunaria ad Substantiam, quae est summum genus Logicum; pertinent.. 3. Volunt tamen aliqui, corruptibile M incorruptibile in toto suo ambitu dis ferre etiam genere generalissimo, quia i re substantiae dantur incorruptibiles &Qualitates , quas sub uno summo genere non poni, vel Tironibus notum est. . . Sed hunc non esse Effati sensum, quisl non videt λη. Verum est degenereproximo,su Alterno inferjecto : bruti enim genus animal est : coelum autem animal asse- ῆl Terea Peripateticorum decretis est ali iussimum.

SEARCH

MENU NAVIGATION