Effatorum philosophicorum centuria prima secunda in qua centum celebria philosophorum dicta ex ipsorum scriptis & mente partim explicantur, partim distinguuntur, adstruuntur, negantur. Opera Gisb. Guilelmi ab Isendoorn EdaVelavi. Cum indice effatorum

발행: 1643년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

CENTURIA II. 13s

keriem. neque enim corruptibile G i corruptibile ejusdem sunt speciei, ut pa tet in nomine & Angelo.

quia non conveniunt in materia communi, qua transmutentur in seinvincem: corruptibile enim habet materiam corruptioni obnoxiam, incorruptibile a tem vel non habet materiam, vel, si h het , ea alterius est rationis, nec vici se situdinis aut mutationis aleae subjacet rHinc homo particeps, Angelus expers est materiae. Probabilior quoque opinio statuit, caesi & sublunarium diversam esese materiam: horum enim materia privationem habet coniunctam, illius non ite . . Verum est, si spectetur forma. 8. Falsum est si spectetur essentia mainteriae .

v. Verum est, si differre genere sit differre essentialiter: alia enim est essentia , hominis, alia caelorum , alia Intelligemtianun seu Angelorum. io. Verum est, si differre genere idem siliquod secundum potentiam distingui σimpotentiam: sublunatium enim pote tia privationi subjecta est, caelestium v m potentia ab omni privatione immunis

statuitur.

162쪽

ν116 EFFATORUM PHILOS.

enim genus est unum. VniuS autemia squa unum est, una tantum est disterentia r in

1. Verum est , Genus continere suas species & disterentias Dbse; homo enim v. g. & brutum, rationale item & irrati nate collocantur sub animali. Continere aut subse est continere ea, quae in lunea praedicamentali inseriora construtuuntur, sive hoc directe fiat, sive indi- recte & collateraliter. 6. Falsum est, Genus continere sp cies & disterentias dividentes in se: n que enim pertinent ad essentiam generis , cum singulis specIebUS non con niant omnes generis ditarentiae, ali quin homo esset simul rationalis Sc irr Uonalis , ut constat ex d his. Et ideo species & differentiae in genere essentialiter includi non possimi, quemadmodum nec, qui sub Rege sunt, subditi in Rege proprie esse dicuntur. - Dixi autem differentias dividentes neque enim dubium est, quin connumentes disserentiae alia & reipsa contineantur in genere . Patet hoc in animali animal enim, qua animal, habet unam tantum differentiam constituentem: an mal autem, prout in hominem dividitur& brutum , potentia duas easque oppositas continet disserentias

163쪽

CENTVRIA II. I 27

Observabis hic obiter, omnem diis rentiam divisivam esse quoque constit uvam: quod tamen. I. Verum est respectu diversorum equς enim est divisiva generiS, eadem est constitutiva speciei: rationale quippe dividit animal & constituit hominem. a. Falsum est respectu ejusdem: neque enim fieri potest, ut eadem differentia ejusdem speciei sit divisiva & constituti-Va , V. g. Ut rationale dividat δc constituat hominem, nisi dividere tibi sit ab aliis speciebus distinguere. Imo si int, quae habent differentias constitutivas, ut species infimae, non tamen divisivas , alioquin oporteret sub speciebus infimis inferiores collocari sp cies , quas tales differentiae compon rent . Et contra reperias, quae differe tias quidem habent divisivas, nullas i men admittunt constitutiVas ut genus omne generali stimum quod si constit triam differentiam agnosceret, gener lissimum & summum non esset,cum omnes differentiae generis divisi

164쪽

118 EFFATORVM PHILOS

. Genus in unasipecie conservari

ΡRedicabile enim aptitudinem, non autem actum indicat poedicandi: attamen Effatum. I. Verum est de genere materialitem. fundamentaliter, primo intentio uter, secundum totam suam essentiam ct perfectionem considerato , tum quia posito toto ponitur pars; genus autem est pars speciei, tum quia posito relato ponitura correlatum, saltem qua parte illi respondet; genus autem dc species sunt relata, tum quia dimetentiae non pertinent ad naturam generis, tum quia superius t tum est in quolibet inferiori , non quirudem totaliter, extensive & entitative sed sentialiter re intensive . Et certe v. g. nihil est aliud, quam vivens sensitivum: jam autem si ex animalibus solus esset homo, non-ne adhuc foret vivens sensitivum Z Et increatione universi caetera animalia, quae Vitam utique habu runt & sensum, ante hominem condita

memorantur.

- 2. Falsum est de genere formaliter de secundo intentioualiter spectato, prout scilicet universale est, & secundum totam suam entitatem ac poten iam & ra-

165쪽

tione aptitudinis, per quam aptum n tum est, praedicari de multis specie dis. serentibus: potentia enim generis duabus minimum differentiis eiplicatur, sub Vel cum quibus genus esse potest : duae autem differentiae specificae in una comservari specie non possunt, quia si achir

duo simul opposita in eodem subjecto

ponerentur.3. Falsum est, si genus sumatur pro

communi sua amplitudine, qua sese ex tendit ad quodlibet sui significatum. . Si genus sumatur pro praedicabili, utendum est distinctione: nam. I. Falsum est, genus Physicum secum dum totam suam potestatem in unica Msola specie consistere, praesertim si cor ruptilium genus fuerit. a. Falsum est de genere Logi in tota sua latitudine spectato. 3. Verum est de genere Logica, prout ad speciem aliquam est contractum. . Dices: Genus postulat plures disse. rentias & habet species . Ergo non potest ulla ratione in una specie conservati . Resp. distinguendo antecedens

semper, N ego: potestate saltem,

166쪽

1; o EFFATORUM PHILOS.

Clatius sorte sic habeto : I. Enim est, Genus siecundum essen-ν tiam suam, quam acceptum refert inferioribus, in unica specie conservari: animal enim, ut est corpus ani m tauri sensus compos, esse potest in solo homine. z. Falsum est, Gentissecundum pote

tiam , quam diffusam habet in inferioribus , posse in unica specie conservari: animal enim ,. prout dividitur per ratiOnale & irrationale in solo homine esse non potest. 3. Falsum est , Generis namram intentionalem, quae est praedicabile de pluribus specie differentibus, in una specie

conse ari. . Verum est,. Generis naturam re

Iem astu subjectam inferioribus in unu

specie conservari. . 1. Falsum est , Generis naturam

realem potentia applicatam inferioribus in unica specie conservari posse. Ex dictis inseres, Genus idem esse in omnibus suis speciebus, iisque integrum suum esse ex aequo largiri : neque enim genus in natura sua spectatum & sine praeviis ad ullam differentiam dispositionibus, speciem unam quasi in deliciis

167쪽

CENTURIA II. I 3 r

habet , ut illi vim 1uam totam liberaliter communicet , aliis parce eam & maligne impertiat. Ob diversas tamen dispositiones & quasi piaeparationes ad diversas specierum differentias non manet idem, sed fit aliud atque aliud, eo fere modo , quo materia. Vt enim haec ex se v ga e st, interminata atque indifferens ad

omnes formas, adVentu autem formae

determinatur ad hoc & tale entis genus: ita & de genere respecti specierum sentiendum est. Quemadmodum enim alia est materia platani, alia hominiS, alia

cervi, quatenus taleS sunt species, reapse tamen citra istam determinationem una& eadem est rerum omnium materia: ita aron est idem animal seu eadem animaliatas sub Brma hominis, leonis Sc cervi, licci hae omnes species eandem animalis naturam de essentiam participent.

Dices : Homo praestat ranis. Ergo genus 'eciem unam quasi exosculatur&in deliciis habet pnu alcera. Res p. distinguendo antecodens: per genericum gradum generisque essentiam, Nego: per disterentiarum copiam

aut nobilitatem, Con edo.

Vrgebis: Homo pnestat bovi ratione tactus, qui prodit a gradu generico, scilicet animalitate. Ergo gradus generimSin homine est praestantior, quam in bo-

168쪽

1 31 EFFATORUM PHILOS.

ve: nobilior enim proprietas substantiae nobilioris est index. Resp. distinguendo consequens: per se, Nego: per lancitam disserentiam,

Concedo. Vt enim siccitas acuit calo rem: ita nobilior differentia facit, ut g nus melius se habeat.1. Genus est in speciebus suis.

I. T Alsum est, si genus spectetur in t T lupotentiale uniνersale, species

autem ut ejus partessubjectiva: ita enim species insunt vel potius subsunt generi. a. Verum est, si genus spectetur ut pars essentialis, species ut totum actuale: Ita enim genus concurrit ad constitue dam speciei essentiam . I. Est autem genus in speciebus suis, secundum actualem existentiam & quC-

ad veritatem Physicam subsistendi: si

enim in homine actu non est natura an malis, quomodo homo acta erit animal

Sane, quicquid est essentiale alicui, id illi actu inest. At genus est essentiale speciebus. . Ergo & speciebus ades inest suum genus Dices: Genus potentia dicitur inesse speciebus. Ergo non inest aetii. Resp. distinguendo antecedens , quod .

169쪽

CENTURIA II. I 331. Verum est de potentia indeterm natioris seu imperferitionis, quia genus, prout genus est, semper manet indete minatum & per differentias determin bile, adeoque determinatis, quae inspeciebus sit , generi tantum inest potestates

1. Falsum est de potentia essendi: g nus enim actu inest speciebus suis, licet ipsi, quae in speciebus fit, determinatio tantum potestate inesse dicatur: genus enim , quod modo dixi, ut genus est,

semper manet indeterminatum perque differentias aptum contrahi, actuari, r stringi, coarctari. Atque hinc patet negandam esse consequentiam.

3. Falsum est , si genus absolute contaderetur : ita enim adtu est In specie.

. Verum est,si genus respective comsideretur: ita enim potestate inest, quia a Qrma ultima restringitur & ad certam quasi speciem maristatur. a. Est etiam genus in speciebus suis ratione Verae attributionis: quicquid enim dici ur Vere de alio, inest illi. At

fenus vere dicitur de specie,ut animal de omine. Ergo genus est in specie.

170쪽

i 3 1 EFFATORUM PHILOS.

ve: nobilior enim proprietas substantiae nobilioris est index. Resp. distinguendo consequens: per se, Nego: per adlκnctam disserentiam, Concedo. Vt enim siccitas acuit cal rem : ita nobilior differentia facit, ut g nus melius se habeat. 3. Genus est in speciebus suis. i. n Alsum est, si genus spectetur ut i r tu potentiale re universale, species autem ut ejus partes subiectiva: ita enim species insunt vel potius subsunt generi. 2. Verum est, si genus spectetur ut pars essentialis, species ut totum actuale: ita enim Senus concurrit ad constituet dam speciei essentiam . I. Est autem genus in speciebus suis, secundum actualem existentiam & quC- ad veritatem Physicam subsistendi: si enim in homine acta non est natura an malis, quomodo homo achi erit animal λSane, quicquid est essentiale alicui, id illi acti inest. At genus est essentiale speciebus. Ergo& speciebus actu inest suum genus. Dices: Genus potentia dicitur inesse speciebus. Ergo non inest actu. Resp. distinguendo antecedens , quod . I. V

SEARCH

MENU NAVIGATION