Effatorum philosophicorum centuria prima secunda in qua centum celebria philosophorum dicta ex ipsorum scriptis & mente partim explicantur, partim distinguuntur, adstruuntur, negantur. Opera Gisb. Guilelmi ab Isendoorn EdaVelavi. Cum indice effatorum

발행: 1643년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

CENTVRIA II. iri

cet substantia objective non admittat contraria, nihil tamen Vetat, quo minus subejεινὰ eadem in se recipiat. Nihilominus hoc etiam membrum 1. Falliun est in sensu conlunnio seu compositio: neque enim uno eodemque tempore, eodem respectit& eadem parte simul potest substantia contraria attria buta suscipere. Nam Petrus non est simul calidus & frigidus, albus & ater, quia contraria se eliminant ex eodem , subjecto adeoque simul consistere nonia possitnt.

r. Vorum est in sensu disso, id est, Substantia successi e & vicissitudine quadam suscipit contraria, ita ut unum post alterum substantiae inhaereat : possitiat enim eidem subjecto & substantiae divem sis temporibus attributa dari contrariata.

Sic Petrus hodie calidus , cras frigidus esse potest. 3. Falsum est de attributis essentialibus , necessariis, in eparabilibus σ propriis t haec enim a substantia salva separari non possunt, nec aliis cedere didicerunt . Sic in igne numquam potest inesese frigiditas, quia calor illi inest per naturam, esentialiter re necesario: id autem quod suscipi ab alio dicitur, ei est

extraneum nec a natura deputatum. Eo

222쪽

nix atrorem sitscipit. . Verum est de attributis contingentiabus & quae cum substantiae natura non pugnant nec ejus proprietates essentiales evertunt. Ideo Petrus modo albuS, m

do niger esse potest ; Angeli lana VoIunt, jam nolunt; caelum raritatem admittit &densitatem diversis sui partibus . . Ex diebi vides, nul lam esse iubstantiam , quae contrariorum non sit capax, licet quaevis substantia no admittat qua libet contraria. Sic quamvis aethiopS&carbo albedinem repudient, frigus tamen & calorem recipiunt. Quaeres, An etiam res aliarum categoriarum suscipiant contraria λ Resp. Non recipere , vel, si recipiunt , non manere easdem numero, Vel

non mutari accipiendis contrariiS: neque euim color unus & idem numero manens candor & nigror dicitur. Dices: Oratio quoque & opinio una& eadem numero manens mJc Vera est, nunc falsa pro rerum, de quibus sunt, mutatione, ut haec oratio vel opinio, P trusserit, eo sedente vera, eo non si dente salsa est . Ergo res aliarum cate goriarum suscipiunt contraria.. Resp. I. Ad antecedens: Iicet oratio-opinio susciperent contraria, non inmen eodem modo, quo substantiaci,

223쪽

susciperent. Oratio enim & opinio cadem vera & falsa quidem illa dicitur, sed tamen cum ita dicitur, nulla ejus sequitur immutatio, sed ipsius rei: ab eo enim, quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa : substantia autem recipit Contraria, sui ipsius mutatione facta. It que oratio ex eo, quod modo Vera, m do falsa sit, non mutatur in se realiter, sed ab extrinseco, mutatione scilicet objecti: at vero substantia Vere mutatur isse, aliterque se habet quam ante, cum ex frigida fit calida. Resp. a. Negando, Orationem &opinionem admittere contraria. Id enim vere &proprie dicitur contraria recipere, quod ipsum est subjectum & quasi hospitium contrariarum qualitatum & ab iis contrariaS mutationes patitur: hoc autem non fit in oratione & opinione, que ea dem manentes, sine ulla sui mutatione diverso modo se habent ad res, quae m rationem subjerunt & contraria susciapiunt. Dices : Superficies, quae est quantiatas, nunc alba est, nunc nigra, ma tamen numero manens sub utroque Col re . Ergo etiam res aliarum categoriarum suscipiunt contraria cum sui mutatione.

Resp. DistinguendoantecedenS,nam superficies v. g. parietis suscipit contraria. I x a

224쪽

1M EFFATORUM PHILOL

albedinem puta AE nigredinem, ut se jectum quo mediauum , oe proximum & non ultimum , Concedo, suscipit ut subjectum quod sive ultimum , . Nego: neque enim suscipit per se, quia non su sistit perse, sed ope substantiae, cui inhaeret ; superficies enim ipsa eget alio sa jecto, nempe pariete

2I. Subitantianon suscipit magis

i. T Alsum est per accidens. ratione. Γ qualitatum σ accidentium, quae substantiae contingenter & mutabiliter insunt, adeoque ut sic insunt, gradus secundum magis & minus admittunt: ideo aer modo ,est calidior, modo frigidior. Substantia ergo, quatenus accidentibus praedita & vestita est, magis & minus suscipit; in Qualitate quidem unus homo est doctior alio: In Actione, fio tris dimicat Spinota quam Cordua: In Passione plus vincitur Cordua, quam Henricus &c. - 2. Verum est per se &secundum essemtiam: omnes enim substantiae aequaliter .participant essentiam substantiae, qui , iubstantia, imo quaelibet essentia habet

225쪽

CENTURIA II. ID

respectu magis & minus dicitur. Vnde C ssentur rerum dicuntur esse instar n meri, quibus nihil addi aut detrahi potest sine mutatione speciei. Hinc Vir dultus non magis est substantia, quam infans. Substantia ergo in eo, quod est substantia, non est magis substantia, si-Ve conseratur cum aliis ejusdem predicamenti, sive cum seipsa , ut homo, si Conferatur cum equo in eo , quod est substantia , non potest dici magis substantia , quam equus , nec homo duorum dierum minus substantia est, quam cum ad centesimum annum perVenit.

Dices: At hic major est illo. Resp. Ratione forma & propter seu stantiam , Nego et ratione materia dc propter quantitatem, Concedo: in m toti enim homine plus quantitatis est , plus hominis non est. Inquies: Nemo dat, quod non habet. At Quantitas non suscipit magis dc minus: nam το -ficipere magis fit per depurationem contrarii a contrario, το munus suscipere fit per admixtionem contrarij cum contrario . QuantitaS auteIα,

contrarium non habet. Ergo substantia non suscipit magis & minus ob quantitatem .

Respondeo, Concedendo totum a gumentum neque enim dictum iusta

226쪽

188 EFFATORUM PHILOS.

magis ct minus inesse substantiae bene ficio quantitatis , sed minus σ minus, quae toto caelo differunt Malus σ mianus denotant malorem partium num

rum , & sic una quantitas & una iubstantia est major altera majusque & minus suscipit: magis autem & minus dicunt intensionem dc remissionem formae sp cificae , dc sic nec quantitas, nec substa ua suscipit magis & minus, cum magis suscipere denotet esse persectius specim Cum, minus autem suscipere significet

esse minus perfectum. Iam vero esse

Quantitatis de Substantiae, ut modo dixi, est indivisibile.

RER , Quid ergo rudi Minerva est

'scipere magis oe minus ZResp. Idem fere, quod apud Grammaticos comparari. Substanum autem

nomina, quae sola substantias designant comparari, inauditum est 3c horrendum in Grammatica monstrum. Di S. . Species Aristoteli magis est substantia,quam genus, dc individuum magis quam species. Ergo substantiae , comparatur magisque & minus suscipit. Resp.Distinguendo antecedeΠS: nam I. Falsum est, esentialiter, secunaum essentiam & gradus naturae substantiales, quasi individuum magis participet nat ram Sc essentiam substantiae, quam sp

227쪽

cies & haec quam genus: omnis enim essentia est indivisibilis.1. Verum est secundum modum exia teudi, seu malorem Vel minorem detem minationem & accidentaliter. Secundae

enim substantiae, id est, generi & speciei minus competit affectio substantiae, quae est substare, quam primae sive singulari. Species ergo magis est substantia,qu.im genus, non per se, sed si conserantur cum primis 1ubstantiis: proprius

enim ad eas accedit, tum quia earuI

naturam apertius δc magis proprie deci rat , tum quia illis est similior. Quemadmodum enim prima substantia est proxi- 'mum subiectum omnium accidentium atque enim omnibus substat secundis substantiis: ita species primum est Omnium proprietatum subjectum & generiabus omnibus in eadem linea directe su jicitur. Vnde Etatum.

Falsium est, si substantia dicatura substando: sic enim prima substantia magis est substantia, quam secunda. Sed ait lo modo est relativum, nec pertinet ad ipnedicamentum substantiae. . Verum est, si substantia dicatura subsistendo de absiolute sumatur . . . S. Verum est, si magis σ minus primo intentionaliter sumantur, id est, si susci-Pere magis & minus idem sit ac formam

228쪽

1yo EFFATORUM PHILOS.

aliquam habere latitudinem graduum. 6. Falsum est, si magis σ minus s eundo intentionaliter sumantur, ut scilicet 1dem sit suscipere magis & minus , quod subj ici & praedicari de aliquo cum hoc adverbio magis Vel minus: pluribus enim modis subitandi substat species , quam genuS. . verum est substantiam non suscipere magis & minus intensile. 8. Falsum est, substantiam non suscipere magis & minus subi sive: ita enim Plato magis quam homo substat. 9. Fallum est, substantiam non sustupere magis & minus perfective . sic enim una substantia magis substantia, id est, perfinior est, quam alia, ut homo quam hellua.. Io. Falsum est, substantiam non suscipere magis & minus rimen'e : sic emin una malor est , quam alia, ut Vir

rura puer Huic Estainassi ne est istud ; Subbum

ria nec intenditur, nec remittitur. Dico

affine, quia tutendi remitti non se per idem est, quod magis Sc minus suscipere, ut alibi ex professo declarabimus.

Hoc autem o

i. Verum est,si eadem species perm ' net: tunc enim intendi & remitti penitus,

idem est,quod suscipere magis & minus.

229쪽

CENTURIA II. Isret. Falsum est, si species mutetur, Va-- 'rietur, nec eadem maneat. Hinc elementa in mixtis remitti dicuntur &c

stigati, ita ut desinant esse elementa dc fiant aliae senstantiae, scilicet lignum, lapis, homo &c. '3. Verum estpersedc quatenus si ib- stantia jam est : ideo Petriis puer & Petrus senex eodem modo se habent quoad substantiam . . . Falsum est , si spectetur substantia in generatur, & per ancidens propter materiam, in qua est potentia contradictionis : ita enim substantia magis Vel minus abest persectione. . F. Falsum est , si conferantur substan tiar primae cum secundis: individua enim: sant substantiae primario rigeneravi species consequenter. 6. . Verum est, cum substantiae non ,, . comparantur inter se secundum supernis.

re inserius. Hinc quidam homo non est magis substantia , . quam quidam bos quia generis ratio non magis uni speciei

Gonvenit, quamalteri. Dices Homo praestat taeteris animalibus . Ergo generis ratio magis uni speciei convenit, quam alteri . .

Resp. Vna species specialissima est quidem persectior altera quoad gradu suae iraturae, non tamen quoad modum

230쪽

191 EFFATORUM PHILOs.

substandi suis accidentibus: ita enim, omnes species specialissimae pertinentes ad praedicamentum Substantiae sunt aequales. aa. Omnissubstantia corporea habet figuram σ quantitatem.

I. DRimum membrum distinctione si indiget: nam Verum est , omnem substantiam corpoream habere figuram determinatam aut indetermis tam , cam enim omne corpus terminis claudatur , quod figurae proprium est , nullum certe figura carere poterit. a. Falsum est, habere figuram certam& determinatam : aqua enim in Vase rotundo est rotunda, in quadrato qua .drata &c. Sic & omnia elementa figi ram habent, sed non determinatam omnino : hanc enim accipiunt a continente vel a motu Secundum quoque membrum simit, ter distinguendum est: nam x. Falsum est, substantias nomVivem tes habere quantitatem determinatam:

ignis enim in & sub quavis quantitate essi potest.

Verum est, substantias corporeas viventes certam Ela determinatam habere quantitatem: nemo enim hominem

vidit instar muscae aut montis Olympi a 3, Gia

SEARCH

MENU NAVIGATION