Effatorum philosophicorum centuria prima secunda in qua centum celebria philosophorum dicta ex ipsorum scriptis & mente partim explicantur, partim distinguuntur, adstruuntur, negantur. Opera Gisb. Guilelmi ab Isendoorn EdaVelavi. Cum indice effatorum

발행: 1643년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

EFFATORUM PHILOL

aquas intrare recusat. Itaque rs. Verum est, dummodoDcile ponsint scire, nec Voluptate, necessitate aut

pigritia impediantur . . Scire ea rem per causam cognoscere. Scire non est proprie cognoscere Ca sam, sed cognoscere rem, id est, essectum per causam, hoc est, per quod-eunque medium , per quod ostenditur aliquid alteri convenire. Sic scio, Deum esse aeternum, quia est immutabilis: est enim immutabilitas velati causa aeternia talis in Deo licet proprie in Deo nihil sit prius aut posterius, causa aut effectus: si tamen aeternitas Dei esset capax Causae, non haberet aliam , quam immutabilia

- i. Verum est de perfectareiscientia: haec enim non habetur nisi per causam. Vt enim se res habet in esse, ita & in perfecta sui cognitione. At esse rei pendet ex causa. Ergo &a causa pendebit perfectarei cognitio. 2. Verum est de cognitione distinctata σ a priori, quae demonstratione obtinenlr & definitione: nulla enim potest ullius rei persecta & distincta tradi cognitio , quae a causis non deducatur. Sic cognoscanus hominem esse risibilem ,

372쪽

CENTURIA II.

quia est animal rationale aut animam habet intellectavam 3. Falsum est de cognitione confusa σaposteriori r ita enim in hac rerum cal iagine effecto noscimus causam, lumine eorpus, accidente subjectum: multarum enim rerum causas ignoramus, vim dc

essectum videmus. Coelum si aspicis, ipsium corpus te subterfugiet, vim &Malitatem sensibus usurpas. Ex eorum itaque, quae a sensu remota sunt, effectionibus evehimur ab inscitia in ipsorum cognitionem a posteriori, propter interuietius nostri angustiam 3c infirmitatem. Falsum est, quod scire semper sit per omnes simul causas, nosse: Nam Mathematici solum per sormam'aut d

objecta nulli motus sunt obnoxia.. Sic, suare haec linea est recta Z quia aequaliter interjacet inter sua extrema, Ethici sere fine tantum utuntur, Politici' efficiente λ& aliquado fine,, Metaphissici usurpant Brinam etficientem & finem ; Physici

autem omnes quidem illi causas adhibent, maxime autemmateriam, ut ἱ cur non corrumpitur coelumi quia ex materia ab omni qualitate corrumpente vacua & immuni constat. s Falsum est, scientiam oriri exqu-xia causas, P 4 6.. V

373쪽

s Sot 34 EFFATORVM PHILOS.

6. Verum, scientiam oriri ex causa prima : non enim satis est, me scire, aquam contineri loco, quia sit corpus naturale , sed alia prior causa cognωscenda est , quod 1cilicet alio exteriori Corpore comprehendatur. Per causam primam intellige prox, mam immediatamque rei causam hac enim posita ponitur essectus) non autem Causam remotissimam, communissimam& supremam. Vt enim dependentia eLfectas ultimo completur in causa NOX ma: ita perfecta illius scientia, nisi causae proxima teneatur, haberi non potest . .

Nota: Duplex est scientia, Demitri

una, altera Demon diati a. Addefinitivam tantum requiritur internarum Causarum cognitio villis quippe solis ri rura rei continetur. Demonstraitiva verbscientia tam externarum, quisn internarum causarum cognitionem requirit: neque enim res tantum est ob caulas internas, sed etiam ob externas, dummodo

illae nonsint per accidens, sed persee 61. Scientia dictinguuntur obilectis.

OR Ctum est id omne, in quo occu

patur facultas vel habitus , sive . id, quod objicitur cognoscendum vel eruiendum facultati aut habitui. Sic color est obiectum visus, odor olfactus ,

374쪽

res naturales Physica, Deus Theologiae, jus justitiae, imago picturae, aedificium Architecturae iaSensus. Effati hic est , Illae scientiae seinvicem differunt, quae circa diversa objecta seruntur, hoc est de diversis r bus agunt & quasi negociantur. Sic ars pingendi differt ab arte aedificandi, quia illa circa imaginem, tanquam proprium objectum, versatur: haec circa aedificium-

Et Physica differta Metaphysicae, quia

illa circa res corporeas & sensibileSmafiteriaque constantes occiipatur: haec circa Deum resque divinas , spiritales &

Nota : In objecto duo distinguunt. Philosophi, Materiale scilicet δc Fose

male.

Materiale est res ipsa, quae tractatur& consideratur in aliqua scientia.. Formale est diversus considerandi modus sive ratio , sub quae rem subjectam scientia contemplatur. Vnde I. Falsum. est Eflatum de objectis. materialibus, id est, rebus ipsis , quas scientiae tractant: quamvis enim ab his etiam scientiarum differentiae peti po sint nonnumquam, saepe tamen accidit, .m in iisdem rebus explicandis multae: scientiae occupentur, ut Physica & Me

375쪽

distinctio scientiarum peteretur ex oblects materiali, tot essem Physicae, quot sunt steries corporis naturalis; tot Metaphysicae, quot sent Entium genera.' a. Verum est de ohectis formalibus et sic enim Musica & Arithmetica scienti diserta sunt, licet circa idem objectum

materiale , scilicet numerum occupe rur, nempe quia divina est numerum considerandi in utraque ratio. Atillim rica siquidem numerum absiorum, ut numerus est, contemplatur abstrahitque

ab omni qualitate sensibili: Musica a tem non sic, sed ut sononis est & ha monicus. Disserunt ergo Musica de Arithmetica non materiali, sed formali objecto. Pari iure Physica & Medicina de herbis tractant & plantis, sed sub diuveria ratione formali: Physica quidem ,

quatenus sunt species corporis naturalis , principiumque motus & quietis in se continent: Medicina Vero , quatentis sunt remedia morborum & ad hominum sanitatem referuntur, tanquam instri

menta medendi. Vel, Physica herbarum & plantamm originem indagat e rumque proprietatem , Medicina vero

eamm tantum ustim observat.

Atque hinc est illud; Quodcognoscitur in una scientia, non cognoscitur in alia, scilicet secundum euncem in

376쪽

siderandi modunt .. Verum est de objectisntalibus sive

adaequatis . .

. . Falsum est de objectis inadaquatis 6 ve partialibus. 3. Verum est de objectis perse. 6.. talium est de obiectis per accidens. '. Vera est de objectis cosiderationis. 8. Falsum est: de objectis operationis stinaniicationis. . Verum est de objectis legitimis.1οι Falsum est de obiectis illegitimis. . - Objectum, illegitimum est , quod de omnMus a scientia consideratis pra dicatur in recto, ut Ens naturale in Physica, quod praedicatur de prine iis , sp Ciebus & proprietatibus obiecti Physicae et

vere enim dixeris, materia est ens natu- rate demotus est ens naturale. Est autem legitimum objectum id, . . quod de quibusdam a scientia considera- ξει praedicatur in recto, . de reliquis Vero, in obliquo, ut Corpus naturale in Physica, quod praedicatur de omnibus suis speciebus, V. g. de eis & elementis , im Ccto, ut Cum. dico , coelum est corpus naturale, de principuis & proprietatibus in obliquo, .ut Cum dico, . materia; de mina sunt corporis naturalis. '

Tr. V erilest de scientii peculatiris: his narum a se in vice objectis distinguuntur ..

377쪽

MR EFFATORUM PHILOS.

Ia. Falsum esse videtur de clistinctione scientiarum speculatiνarum a prasiticis: 'ita enim potissimum distinguuntur finiabus, eum harum finis sit actio illarum, contemplatio & cognitio. I 3. Tamen etiam pratifice possum 1 sieculativis dici distingui objectis, quia sinibus distinguuntur: finium enim diadinctio pendet ex distinctione objecto- rum . Causa ergo, cur philo'phiae praeticae finis sit operatio, est, quia ejuS obiectum est aliquid operabile: speculativae uerb finis est cognitio, quia objectum jus est aliquid cognoscibile, cujuS cognitio per se non refertur ad praxin. Quemadmodum autem scientiae distinguuntur per objecta: ita & per eadem . definiuntur: per oblecta , inquam, per se, considerationis, formalia adaquatin

c6. Scientia non est singularium , nora se sensibilium , non corruptibilium . sed uniνersalium, neces sariorum: atem

norum . . . t

Uimum membrum I. Falsum est in Astronomia: ibi:

378쪽

CENTURIA IL

a. Falsum est, si intelligas minus universalia, quae per comparationem tam tum singularia dicuntur, ut species r spectu genetis .. Sic Aristoteles dixit, facilius definiti singulare quam universat 3. Falsum est in scientiis non agi de singularibus in aritusignato σ-iνers iter sumptis : definitur enim singulare in Metaph. Conser. Eisat.' I. & ' Cent. I. . Falsum est de singulari immutabili . π atemo: Deus enim nec genus est , nec species v Metaphysicae tamen & Theologiae objectum statuitur, adeoquz de Deo vera est scientia: neque enim Deus habet principia vere & proprie in trinseca, qualia sunt in rebus creatis. s. Verum est desingularibus mutationi

subjectis , si intelligas individua & βι--

pliciter singularia, quae Vocant in actu exercito & quae de nullo 2raedicantur et horum enim scientia non est , tum quia cum existentia conjuncta sunt, tum quia infinita sunt, tum quia corrumpuntur Msemper fluunt atque mutamur, tum quia omnis scientia est universalium-r omniS.

quippe scientia est alicujus passionis pro priae de subiecto proprio & adaequato , quae demonstratione de illo subjecto,

concluditur. At nullum singulare, cre rium saltem inter sublunaria , propriami bipassionem determinare potest:nequ

enim

379쪽

enim Plato absiolute sibi dete mal tisibilitate alioqui Democritus tisibilis non esset. Singularium ergo scientia non est. Vnde plerique imponunt Aristoteli,. quasi putaverit demonstratam a se mundi aeternitatem: Aristoteli enim nullaia, existentia est per se. QuaereS , cum praeter Deum nihil sit infinitum, quomodo singulatia dici que ant infinitae Z 1. Falsum est de individuis de singui xibus existentibus: haec enim omnia sunt numero definita ..1. Verum est de singularibus, quae. esse possunt : haec enim in infinitum pim pagari nihil vetat meque enim umquam dantur tammulta, quin alibi&alia illis. semper addi possint. νFalium est de individuis actu, si Mi

. Verum est de iisdem, si 'la ivinita

significent noniae iuret carent enim im

dividua desinitione. y. Verumest , nonin philosophica significatione, sed

pro incertis 6cindererminaris: cum enim perpetuis intereant &generentur, numquam sub eodem numero confiderantur aut conservantur, ut specim, quae semper eaedem Persevenant.

si Falsum est, esse infinita ἀτλως α

380쪽

reipse: novit enim Deus exacte omnium

' Verum est, esse infinita nobis, re spectui nostri, nostra cognitione , qui , scilicet nobis incognita sunt, numerum eorum ignoramusta a mente nostra ad certas classes ita non possunt referri, ut res univetiales. 8. Verum esset supposita Aristotelis sententia de aeternitate mundi: ita enim infiniti homines praecessissent, infiniti quoque secuturi adhuc essent. Verbo concludam cum Arboreo cap. de Specie. Non immerito individua discuntur infinita: nam in tantam quotidie adolescunt multitudinem & ad divere sparsim loca excrestunt, ut scientia in unum Comprehendi non possint. Ei plurimum confiisa & indeterminata ip rum multitudo intellectum variis occupatum rebus Sc tenui adiutum praesidio ab eorumscientia avocat & praepeditum

Secundum membrum. α

I. Verum estpersee: sensibilia enim sunt singularia semperque defluunt ,

deoque de iis scientia non est. - .. χ:2. Falsum esstper accidens: datur enim scientia de sensibilibus, quatenus per abhinionem fiunt universalia Dice et Aristoteles ait, deficienti s

SEARCH

MENU NAVIGATION