Effatorum philosophicorum centuria prima secunda in qua centum celebria philosophorum dicta ex ipsorum scriptis & mente partim explicantur, partim distinguuntur, adstruuntur, negantur. Opera Gisb. Guilelmi ab Isendoorn EdaVelavi. Cum indice effatorum

발행: 1643년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

sam & remota causa remotum respici 'effectura. Vnde fit, ut quae tempore iunt dissita,quodammodo simul existant. q. Verum est si in eodem genere causa persistatur, ita ut omnes V. g. mrmales sint cujusmodi censentur omnia praedi- cata superiora collatione partium sit jectarum in eadem categoria) vel omnes emcientes: ha se habet Sol ad lucem , lux ad calorem , itemque parenteS ad filios, nepotes,pronepotes & Uc deinccpS. q. Falsum est, cum diversa Causarum senera permiscentur, V. g. Q alis cum emciente .. Hinc non Valet, Generam est causa animae geniti. Anima est formae geniti. Ergo generans est forma geniti. Et ratio est, quia, ubi distinctae sunt ca ει, cessat actionis ordo, quoniam specierum concatenatio cessat.

3. V erum est , cum inter causas de causarum est vera perse ct necessaria

6. Falsiim est, si non sit vera ,pers o necessaria connexio. Itaque . . Verum est in causis essentialiter de natura necestate sub ordinatis. 8. Falsiim est , cumsubordinatio cau- sa uniνersalis σ particularis, superioriscv inferioris atque etiam causti est accidentalis : id est , cum causae ita cont-gentur & per accidens sunt sub dinatast,

432쪽

ut causa inferior esseeburi, non ex natu- 'ra sua, sed ex aliquo accedente defectu, Producat: tunc enim. inferior causa superiorem non includit. Hinc non sequitur ; Humana Voluntas est causa peccati. . At Deris est causa humanae VoluntatiS. Elgo Deus est causa peccati: non, inquam , sequitur, quia creata VoluntaS, cum peccat, exorbitat, Ureditur de deficit ab ordine pii e causae. Quemadmodum ergo claudicatio fit vitio tibiae, non autem potentiae motricis: ita pescatum non fit a Deo movente, sed a v luntate deficiente. Bonorum enim solus Deus causa dicendus est, malorum a tem quamlibet aliam, praeter Deum , causam quaerere decet. Et certe, sem tur regula Quod est causa cauta est stiam causa causari. At Deus non est ca se pravae voluntatis , sed ipsa se fecit i lem, dum prava appetivit. Ergo nec autor , nec fautor naudis est aut malitiae. quae a prava fit voluntate. Recte Tris. meg. in Pimand. c. I se 2. 7. Ab ipse Conditore nihil malum aut turpe esse existimandum ejit: hac en stunt ambiiones quadam generationis comites, sicut arum aris σ sordes corporis. Atqui nec arseginem faber fecit, nec sordes auctor produxit , nec malitiam Deus: a quo omnium quidem potestates, non autem V

433쪽

Iantates esse perscripsit Episcopus Hip

ponensis. Hinc optime Plato pugna dum esse Omnibus modis dixit, ne quis in civitate, quam Volumus recte gubernari , D cum authorem seu causam esse malorum , dicere vel audire ausit, seu juvenis, seu senex, sive in carmine , sive soluta ratione recitetur, quia nec pium Est ita dicere, nec utile nobis, neque , ipsum dictum sectura consentit ..9. Falsum est in causis liberis & voluntarie agentibus , id est, quae agunt cum cognitione, cogitatione & delibe- . Tatione, possuntque agere & Omittere atque etiam abrumpere aectionem. Sic faber agit volens & potest agere, potest: etiam ce dare , quamviS materia dc instru- amenta ad manus 1int. Ideo non Valet; et Faber est author cultri: culter est causata cardis. Ergo laber est causa caedIS. M Time cum culter non sit causa per se nec principalis, Sed tantum per accidens dc instrumentalis causa homicidii. IO.. Verissimum est , cum causa pro- Nima& ejus effeci tis seu causatum per emanationem & naturalem resultantiam a causa priore, saperiore & remotior Procedunt, hoc est, per modum sequelae & eadem actione producuntur. Vnde quia generans est causa ignis,erit quo- . Sue causa levitruis, quae est in igne , quiaessi

434쪽

1amulac ignis produritur , ab ejus principiis emanat ista levitas, quoniam Quo dat esse, dat quaque consequentia ad ei .: quod i. Vetum est de iis solis consequentiabus, quae eadem actione producuntur, suntque cum essentia necessario connexa

CX eo tempore, quo ipsa producitur, ita scilicet , ut unum perge primo, alterui , secundario & per modum sequelis naturalis consecutionis producatur : sic producit gravitatem, in lapide, qui lapi-iem producit.: Σ. Falsum est de iis consequentibus, quae eadem actione non producuntur, qua generatur, fit creatur ipsum esse seu

essentia. t

3. Verum est de iis consequentibus, quae habent esse permanens, ut casOr dc levitas in igne, frigus de gravitas in aqua. . Falsum est de iis consequentibus, quae habent esse fluens, ut est motus. s. Verum est de iis, quae simpliciter, necessario & per se irmam consequuntur sive proxime sive remote. Sic hinnibilitas sequitiir Qrmam & essentiam equi. 6. Falsum est de iis, quae contingenter fortuito Sc non nec pario consequuntur. Et sic, qui dat animam, non dat felicit

435쪽

79. Nihil dat quod non hab et .HHoc est sere illud, quod alij dicunt,

Nihil agit ultra speciem suam, nec quicquam est perseetionis in effetat, quod non actu ante fuerit in causis: imielligi enim non potest , quomodo , Quod causa non habet, alteri, puta essectui, tribuere possit. Vndeoc Vlpia anus: Nemo plus jumis ad alium transeferre potest, quam ipse habet. r. Vel tam est de causaprincipali. . . a. Falsum est de causa instrumentali et ita enim calamus pingit literas, quas ipse

non habet.

equus non fit ab homine, nec contra.

enim cos non acuta serrum acuit.

rio habet secundum naturale conoenis tiam: alioqui falsum est. Iudaei quippe recuriti generant filios cum praeputio , N grana, quae seruntur repurgnata a spicis, , ' paleis & aristis, non prodeunt tamet tine illis. Erratio manifesta est, quia grana non habent a natura, Cuod nudaiunt, sed ab arte&industria humana . Iudei quoque naturaliter non sunt ab uς Praeputio. Mirum ergo non est, si & hi liberos.

436쪽

CENTURIA IL 39s

liberos non recutitos, & illa proinicant grana cum spicis, paleis & aristis, cum omne generans generet sibi simile in na

tura .

6. Falsum est, causam semper formaliter se ubi editae habere id, quod alteri

confert: neque enim ita sana sunt medicamenta , ut sanitatem in se, tanquanta subjecta sanitatis, habere censenda sint. 7. Verum est causam habere vel formaliter, vel instrumentaliter, Vel eminenter,

vel idealiter, vel Nirtualiter, dc esserit ixe, quicquid in alio producit. Sic medica menta habent sanitatem, quia illam esse- ive producunt, & Sol calore: est enim Sol calidus, nonformaliter, id est, per modum inhaerentia, quasi calor in eo sit, tanquam forma seu adjunctum internum sed virtualiter, id est, per modum caserationis, ita ut calor existat in Sole si citive dc eminentia quadam, quia Sol habet aliquid calore longe dignius, lucem

puta purissimam, cujus Virtute in corporibus elementatibus producit calorem . . Ignis autem formaliter habet sormam ignis, calor illam habet instrumentaliter Deus vero eandem habet idealiter. I. Formaliter causia habet, quod ipsi inest a natura. Sic igniis dat aquae calorem , quem in se habet formaliter i&μι-j ediiγe , quia talis in igne sorma est

437쪽

qualitasque sensilis . - .

2. Instrument aliter aliquid habetur, cum ab alio producitur, ut ab instrume to: sic formam ignis producit calorsanquam instrumentum , ideo illam habet calor instrumentaliter . . 3. Eminenter causa habere dicitur , cum aliquid est in causa effindi sublimius ipsum tamen effectam producens. Sic Deus dat nobis animam quam ipse non habet in se , 1ed aliquid illa eminentiuS, malus, excellentius & sublimius. . Idealiter id haberi dicitur, quod cit in causa ad modum ideae seu exemplaris. Sic Architectus in mente habet id mo

. . .

aut formam domus.1 Virtualiter seu essective causa habet aliquam virtutem, qua potest aliud pr ducere. Sic Sol, cum inseriora cateiacit , calorem habet virtualem. Et Virium Virtute calidum est, id est, calefacit, etjam- si gustus frigidum esse sentit. Saturnus est stigidus, Mars siccus, humida Luna. Canis Orionis statim de morbos miseris mortalibus affert., QuaereS, quommodo cum Sol non actu, sed virtute calidus sit, calorem e Citare queat ZResp. Tum quia ejus radii Vel me terrant luminosi & propterea, si resti gantur, aerem attenuant atque illum attenuam

438쪽

aenuatum calidum ericiunt, ium propter empora, in quae monis Solis agir: niorii enim calorem excitari, in ligni , lapidibus & ferro , quae motucandescrint, ceraum est. Reliquorum autem astroruta radii tam luminosi non sunt, ex idco pio mensura & ratione sui luminis vel aerem condensant & humidiorem emci Ut, vel calorem, qui in illo est , exstinguunt & frigus clus loco producunt, idque maias a minus prout ipse aer Vel ratione anni, vel praeced entium tempestatum affectus fiterat: neque enim putandum est , c dem semper ab astras emci, cum infinita prope sit materiae Variet . '

Ex dictis colliges, Nihil esse in esse ,

qliod non ante fuerit in causis , Qti quid enim effectui a causa tribuitur, in ipsata praeexistit modo aequali, si sit univocata, aut inaequali S sublimi ri, si sit aeqiuvoca eterea: Nihil est in effecta prox mo & adaequato, quod non Velgenere , Vel uncis, Vel numero vel analogia quadam de proportionaliter idem ante suerit in causis suis vel intcrnis, vel externis. Sic humanitas Sophronisci Jc Socratis eadem specie est, Vires elementorum eaedem numero sunt in elementis de in iis;

quae fiunt ex elementis r sorma domuS in

mente Arxhitecti est eadem analogice

439쪽

D. Irim semper facit idem, mepotest

contrariorum esse causa.

VT enim se res habet ad esse : ita &ad operari. Vnde illa quibusdam

dicuntur eadem , quorum effectus est idem. Vbi enim naturae proportio, ibi dc habituum proportio & effectorun Iam Primum membrum

semper calefacit.

potest aliud agere. Sic frigus hreme calefacit per accidens, quatenus impedit,

quo minus e corpore calor effluat.

eodem prorsus modo se habeat: hoc est, si maneat eadem, nec ullam habeat diversitatem in se. Haec enim est ad unum, oppositorum determinata. Sic ignis semper calefacit . Sic hepar sanum semper facit bonum sanguinem, & cor sanum ac calor nativus fortis bonos semper gi gnit spiritus VitaleS. . Falsum est de causa naturali, si illa di merso modo affecta sit aliterque disposita: mutantur enim effecta, quotieS --tatur causae indoles aut inclinatio. Hinc

ubernator sua p sentia est causa sal tis

. Diuthroti Goo is

440쪽

tis , absentia vero naufragii. Et hepar male affectum non gignit bonum famguinem. 1. Falsum est de causa agente libera sive voluntaria: haec enim vim habet Mgendi diverse, imo & opposita sive comtraria : tam enim ambulare potest Petrus quam quiescere , & tam amare, quam non amare: atq; etiam odisse Antonium. 6. Verum est, si eadem sit materia sublecta numero nec aliter dispositata. Ideo ex bono chylo hepar sanum bonum seniper generat sanguineIn. e7. Falsum est, si mutetur aut aliter disponatur materia subjecta: hac enim mutata mutantur actiones, quia Quicquid recipitur, ad modum recipientis, id est, subsecti patientis recipitur, nacareo imprimitursecundum conditionem Uentis, sed secundum dispositionem patientis. Et ideo licet Solis splendore omnia compora tam coelestia , quam elementaria , illuminentur, non eodem tamen modo,

sed quaedam citius, quaedam tardius, quaedam plus , quaedam minus luminis recipiunt. Hinc hepar etiam , qua inis maxime sanum, ex crudo & vitioso chylo bonum non facit sanguinem. Et sic musidemque Sol simul liquesecit ceram& indurat lutum. Vbi nota, Solem isto respectu micuru

s hin

SEARCH

MENU NAVIGATION