Effatorum philosophicorum centuria prima secunda in qua centum celebria philosophorum dicta ex ipsorum scriptis & mente partim explicantur, partim distinguuntur, adstruuntur, negantur. Opera Gisb. Guilelmi ab Isendoorn EdaVelavi. Cum indice effatorum

발행: 1643년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

16 EFFATORUM PHILOs. '

. Dices: Omnis causa est principium. At finis non est principium, tum quia principium motus & finis opponuntur, tum quia principium est quid primum , finis autem non est quid primum, sed ultimum , Ergo finis non est causa. Resp. Negando Min. & distingue do primam probationem : principium motus opponitur fini, quatenus est id , ad quod terminatur motus seu actio, Concedo : quatenus est id , cujus gratia fit aliquid, Nego: ita enim est primcipium motus & actionis in suo genere. Deinde secundam etiam probatione distinguo : finis est ultimum in exec tione , & sic non est causa , sed efχ-ctum . Est autem primum in intenti ne , & sic est causa, & quidem omnium

prima. Dices : Causa debet esse simul cum suo causam. At finis non est simul cum eo cujus causa dicitur. Ergo finis non , est causa.

Resp. Diginguendo Majorem Causa formaliter & quoad causalitatem sumpta

Concedo: malo taliter & quoad entit tem , Nego. Eodem modo distinguo Minorem , Et si finis quoad entitatem non semper sit, quando eius effectus cst neque enim victoria est , quando

pugna est ) est tamen semper quoad

482쪽

CENTURIA II. 427

ca alitatem, quando ejus. effectus est: causalitas enim finis est fieri alterius gratia: quando autem est ipsum fieri ait rius gratia, necessario est effectus finis seu id, quod fit alterius gratia. Dices: Vera &realis causa actu est. At finis actu non est, ut patet in sanitate, quae est sin is aegroti. Ergo finis non est

Resp. I. Distinguendo Majorem Est enim vera de illa causa, quae in es.sectum influit vel sustentandis , ut m tetia, vel informando, ut forma, Vel operando, ut efficiens: sustentare enim , informare & operati sunt tantum rei . actu existentis: falsa autem est de causa, quae influit, ut res desiderata, qualis est

finis, quia scilicet desiderium est propi

rei absentis . .

Resp. 2. Negando Min. Est enim finis actu, si non secundum esse reale , saltem secundum esse intentionale dc co

gnitum . . .

Dices: Finis m et motu metap rico. Ergo non vera, sed metaphorica '

carisa est . .

' Resp. Negando cons. proprie enim effec is pendet a fine. Cur autem finis dicair mo ere metaphorace explica Sin Physica . secundum membrum 3

483쪽

18 EFFATORVM PHILOS.I . Verum est de prioritate dignitatis , uia in genere moventium id est pras

antius, quod ita m et, ut non m veatur & cujus gratia stuat caetera. At funis causas alias ita movet, ut ab iis non

moveatur ejusque gratia sint aliae causae. Ergo finis est cautarum prima & pra stantissima. Intelligo autem finem primcipalemω. a. Verum est de prioritate originis σcausationis, quia a fine res omneS n turales primo ac praecipue pendent &plus quam ab aliis causis: pendent enima materia , quia recipit formam, &a forma, quia recipitur in materia, & ab efficiente , quia producit formam in ,

materia o At nec materia reciperet mam , nec Oma informaret materiam, nec utraque constitueret compositum , nisi agens moveret materiam in eaque 1brinam produceret: agens autem formam non produceret, nisi boni seu finis gratia. . Falsum est respes, modi , quocausae ad constitutionem effectiis concurrunt aut non concurrunt: ordine enim , naturae generantis Brmam precedit materia : finis autem ,cum sit causa externae non concurrit componendo .

. Falsum est, si respicias esse actuale quod causae dant effectui: ita enim λω

484쪽

ina dat esse rei. F. Falsum est, finem esse primum in executione & Qendo, quia sic est ultimus ut sanitas, quae fit a Medico. Loquor autem de fine, quem agens sua actione producit. 6. Verum est, finem esse primum in intentione, licet ultimus sit in executione , quemadmodum materia est priama in generatione & ultima in resol

tione .

C, Mne enim, quod nascitur, id ab

aliqua causa exstitisse necessum est, inquit Plato. Vnde male nonnulli

ex Antiquis, res omnes naturaleS ortas esse ex fortuito & temerario atomorum concursu Voluerunt.

I. V erum est, positive nihil esse sibi causam, ita scilicet ut seipsum producat: esset enim prius seipso. 2. Falsum est, negat e nihil esse sui

ipsius causam: ita enim Deus dicitur ne- Πνe esse a seipso , quia scilicet nullam sui habet causam efficientem, non a tem quasi seipse produxerit. a. Falsum est de fine: is enim proret

485쪽

3o EFFATORUM PHILOS.

est in intentione, est causa sui ipsius in . executione, sicut statua in mente artificis obiective existens est causa sutipsius re liter existentis. Finis ergo habet duplex esse, & unum est causa alterius. . Falsum est de causa perficiente.

nihil enim, ut est 1. de an. c. 4. seipsum generat, sed conservat. 6. Falsum est de causa corrumpente: potest enim aliquid per accidenS esse causa corruptionis suae, ut ignis consisemens ligna tandem seipsum perimit. . Verum est de causa procreant nam causa & effectum e sentialiter dis ferunt , si spectentur secundo intention Mer: differussi vero saltem realiter &numero, si considerentur primo intenti naliter . 8. Verum est quoad individuum 9. Faltari est quoad pectem. Si ς actas producit habitum & habitus victam g nerat actum , non eundem numero , a quo genitus est, sed eundem sterie tam tum. Io. Verum est quoad esse.

II. Falsum est quoad tale esse. 86. Ex

486쪽

86 Ex nihilo nihil sit. Hoc esse videtur certissimum Physicorum axioma dc perpetua rerum experientia omniumque hominum judicio confirmatum: omnis enim opifex , quamlibet potens & egregius, non nisi materia sibi aliunde subministrata , quicquam efficit. Subtrahe ferrum ser- rario artifici, lignum lignario, quid aliaud quam in suis officinis hiabunt Z Ars enim omnis praeparatam a natura mat riam sumit & postulat, in quam postea operatur & mrmas inducit varias . Sed nec causae ipsae & vires , quae dicuntur naturales & sunt cujusque rei propriae, sine substrata sibi materia aliquid prod cunt: quis sine semine umquam far ain adoreum habuit Z quis sine surculo aut semine arbores, sine grano herbas &flores vidit ZI. Verum est parse, id est , in coneret rerum genere, scilicet natura jam creata, ordinata , a Deo constituta de ad certas leges restricta, qualisque nunc est, quae generat, alterat, corrumpit: in ea enim Deus hunc ordinem stabilivit, ne ex nihilo aliquid fiat. Hinc m , tetia Platoni dicitur, quia nul-

487쪽

la sine ipsa fit mutatio , nulla genera

sertur scilicet ad rerum primam productionem , quae creatio est sive ad nat ram creandam & illegem: quemadmodum falsiim est, primas arbores, statim atque eo temporis puncto , quo sunt a Deo satae, fructus suos non protulisso, licet nunc egeant ad fiuctificandum &maturescendum Iongis temporum spatiis & intervallis. Ideoque 3. V erum est fecundum quid, scilicet naturaliter & secundum usitatum jam naturae ordinem: inter nihil enim & al,

quid nulla est proportio, sed infinita dia, stantia.

. Falsum est simpliciter, super at raliter A e infinita & immensa Dei Cre

toriS Virtute & omnipotentia, quae longe est diversa a potentia nostra, omniquinaturae hujus conatu & virtute superior, nec ad naturae leges alligari potest,ade que eam materiam , in & ex qua agit, ex nihilo facit, aliunde praeparatam aut oblatam non habet: in quo enim ab hOmine illa divina vis differret, si, ut homo , sic etiam Deus, ope indiget alienat siquidem majus est propria facere, quam aliena disponere. Male ergo Cic. I denat.Deon ut faber, cum quid aedificat rus

488쪽

nis est, non ipse facit materiam, seci utitur ea, quae sit parata: sic isti providentiae divinae maretiam praesto esse oportuit , non quam ipse faceret, sed quanta haberet paratam - verum est, nihil fieri ex nihilo, tanquamex aliquos lecto . 6 Falsuin est , nihil fieri ex nihilo,.

tanquam eX termino a quo .

Nota: Ex nihilo aliquid fieri tribus

modis sumitur. I. enim ex nihilo idem est ,. quod non ex aliquo materialiter, nec sublestiνe quidem , nec etiam co verme Hic modus locum habet in Creatione. 2.. id dicitur der nihilo fieri, quod omnino non fit.. Sic tacentem nia

hil loqui dicimus .. Et hic modiis locum habet in actionis cessatione: 3. Ex nihilo scut ex materia vel ubjerito. Ita sumitur in hoc Emto .. Vnde nihil illud, ex quo creatus est mundus , non est DriNat Nnm, sed negativum notans simplicem& meramsubjecti antecedentis negati nem dc ordinem , non esse simpliciter ad esse, tanquam a termino a quo ad terminum ad quem, adeo ut mundus non tam ex nihilo sit productus, quam post. nihil coeperit esse aliquid ..

489쪽

EFFATORUM PHILOS.

87. Ex quovis nonsit quod

I. π rErum est in natura for naturiat V ter propter ineptitudinem subjecti, cuilibet enim formae subjicitur pria materia, quae sic sit disposita, ut λει- non pollit, nisi in tali, recipi ac subsistere. Hinc tot modi coctionum & alia

terationum, quibus utitur natura ad m, teriae praeparationem: nam eX pane non

immediare fit caro, sed chylus , tum sanguis, post humor rori similis, ex quo tamdem fit caro . Dices: Quodlibet est in quolibet, ex mente magni Anaxagorae. Ergo quodlibet fit ex qMolibet. Rusp. Longe aliter , quam λnant , Anaxogorae verba accipienda sunt: ipse namque, cum triplicem mundum st taliter, quodlibet eme in quolibet assemuit, utpote quia nihil in uno illorum invenitur, quod in alio simile reperiri non

possit. Quod enim in mundo sensibili est ignis, id in caelesti est Sol, in intellectuali Seraphim: quod hic est aqua, in caelo est Ι una& in Angelis Cheru-him. Sed noster ignis urit, caelestis viavificat , spiritualis animat. Aqua nostra

- - obruit,

490쪽

CENTURIA II. Us

obruit, celestis pascit, Spiritualis inteIligit. Voluit emo Anaxagoras, quicquid est in sub lunari hoc mundo, esse etiam in caelesti, &spirituali, Unde concludi non potest id, quod supra insereb

tur.

2. Falsum e vemnaturaliter, dc si spectes infinitam Dei virtutem. Vt enim Deus e nihilo creare mundum potuit: ita quidvis e materia remota producere solus novit: e pumice quippe, &silice P , quae sunt res natura siccissimae, & omni humore carentes, aquam in deserto elicuit : potest namq; rerum naturam immutare, potest vim nouam inijcere, potest contrariae contrariiS , lucem e t nebris, detracta eorum repugnantia iiDque ad similem consentientemque inter De naturam prius redactis extrahere, uti

ex saxis, & lapidibus ipsis duris homines

atque etiam carneos,& molles filios. A-- brahae facere, statuam salis ex uxori L thi, serpentes ex Mosis baculo, Adama ex gleba terrae, Euam ex costa Ada in

3. Falsum est, quodlibet elementum non fieri naturaliter ex quolibet: quo vis enim ex quovis gigni natum est 2Aegen. c. . licet facilior ut transmutatio in ,

symbolis, id est, iis , quae habent simialam qualitatem .... quam in aliis,quae

, nulla

SEARCH

MENU NAVIGATION