Procès de condamnation et de réhabilitation de Jeanne d'Arc dite la Pucelle publié pour la première fois d'après les manuscrits de la bibliothèque royale, suivis de tous les documents historiques qu'on a pu réunir et accompagnés de notes et d'éclairc

발행: 1844년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

236 PROCESu L. Item, et aliunde manifesta est dictorum processus et sententiarum iniquitas et nullitas, quoniam et jure cautum est omnia acta in processu fideli levscriptis redigi per notarium publicum, aut duos viros idoneos, Dec aliter judici creditur, sed ipse punitur, nec pro suo processu praesumitur, nisi quatenus legitimis constiterit documentis, ut in cap. u Quoniam contra salsam n De probationibus. Sed ita est, et in

facto proponunt dicti actores, quod dicti praetensi judices, in processu Iohannae, praesertim Bel vacensis episcopus, non solum suerunt negligentes hanc juris

servare constitutionem, sed ejusdem fuerunt adversantes et praevaricatores; quoniam et dictae Iohannae consessiones truncari juhebant, et suas excusationes

inhibebant inscribi. Et ita, quae per ipsos judices acta

sunt, viribus Dori subsistunt; quin imo et totus processus vitiosus, salsus et 'suspectus ac inutilis censendus est. Et ad hoc facit cap. u Cum dilecti n De accusationibus, cum ibi notatis. Et hoc suit, et est verum. LI. Item, et veraciter salsitate manifesta culpatur iste processus cum sequelis; nam, quoniam mendaciter, imperfecto et calumniose a processu praefato et Consessionibus dictae Iohannae eliciti sunt articuli, super quibus consultati sunt opinantes judicii et sententiarum praelatarum, Omittendo aliquotiens quod expresserat ipsa Johanna, ad suae excusationis limitationem,

seu determinationem suarum consessionum, et submissionem Ecclesiae et apostolicae Sedi; et ejusdem Iohannae consessata, quae sibi oneri esse poterant eX-plicando crudeliter, dolose et truncate; aliquando addendo salsa et aggravantia; et quoniam sic Super salso elicitis articulis processit ex opinantibus judicium :Diuitiaco by Corale

252쪽

DE RE HABILITATION. 237 clarum est sententias esse iniquas pariter et processum, imo penitus nullas et mendosas, citra injuriam,

prout ex comparatione dictorum articulorum et consessione dictae Iohannae lucido constat. Et ad hoc facit optime I. κ Si petitor B, is. De iudiciis; et ea quae leguntur et notantur in cap. u Cum Bertholdus h Desententia et rc judicata, cum Summa. Cum tamen infidei materia debeat integraliter et seriatim totus explicari processus, per cap. sinato De hcereticis, lib. VI.

Et sic suit, et eSt Verum. α LII. Item, neque tacenda est dictarum sententiarum et processus iniquitas et dolus, ex judicum, ut v risimiliter praesumitur, consensu fabricatus; Dam et subdoli consiliarii addictam Iohannam transmissi sunt, qui se fideles Gallicos esse lingebant, et eam velle salubriter consulere et dirigere spondebant, et eidem suaserunt et consultarunt quod non submitteret se E clesiae. Iam etiam tactum est vestes muliebres sibi fuisse sublatas, et loco earum viriles appositas, quas sic resumpsit; aut si forsan se plane Ecclesiae judicio non submisit, hujus causa esset dolosum illud et calumniosum consilium sibi sic subornatum et inductum. Et cum fraus et dolus nulli debeant patrocinari, ela rum censetur quod exinde sui datae sententiae memOratae viribus vacuae sunt; et bene facit, i. 3. Cod. De ad catis dioersorum judiciorum. Cum enim ipsa Johanna, proprio spiritu, se submisisset apostolicae Sedi, et ibi duci prius peteret instanter, ut constat per processum ; ex tali ficto et praevaricante consilio exorta videtur sententia praetensi relapsus ipsius Iohannae, quae ex hac occasione nulla est manifeste. Et quod talis sententia nulla sit, tenent Iacobus de Ra-Diuili od by Coo e

253쪽

238 . PROCES vana, et Thinus i , in dicta lege prima allegata, Dea ocatis dioersorum judiciorum. Et sic fuit, et est

verum.

u LIII. Item, et ex praemissis articulatis factis, rationibus et causis, satis manifestata videtur dicti processus et sententiarum contra dictam Iohannam editarum iniquitas aperta, dolus, Daus et praevaricatio atque Duilitas, per vestrum tandem judicium decla rauda; saltem cassatio et irritatio, quantum ad ea specialiter quae larmam hujusmodi processus nullius et invalidi, ac sententiarum consecutarum, respiciunt et attingunt. Idcirco, super his quae ipsos processum et sententias in forma exorbitare manifestant, satis sCri P

c LIV. Item , et restat consequenter per ea quae sequuntur manifestare, prout opus est, sub paucis amticulis, quod dolo, salsitate, praevaricatione ac manifestatae iniquitatis macula seu vitio, dicti processus et sententiae pariter insecti sunt ratione materiae eorumdem. Quae materia nihil aliud dicenda est, quam ipsa crimina, excessus, delicta et relapsus, quibus salso per partes adversas dicta Iohanna Dotata est; quae per ipsos processum et sententias agitata sutit et expressa; quae veraciter per ipsam Iohannam , quali sicatione praetensa per partes adversas aut alias, commissa non sunt aut perpetrata, neque a suis sectis, dictis et confessionibus, ut talia, elici possunt. Ιmo et luce clarius constabit ex dicendis, per ipsam Iohannam in dicto processu Confessata, a fide catholica et Ecclesiae dete

254쪽

DE R HABILITATION 239 minatione non deviare; imo, in sensu meliori interpretata et tutiori, stare possunt et de ridi, secundum sacrarum Scripturarum seriem et approbatorum magistrorum doctrinam; sub praemissis etiam protestationibus, et cum omni reverentia, ac citra injuriam semper loque Iado.

u LV. item, et in primis, quoniam dictam Johannam accusare et notare contendunt adversantes super visione, revelatione et adoratione Spirituum, quos dicunt esse malignos, et exinde eam causari Non ve

rebantur idolatram, errantem Vel haereticam, aut daemonum invocatricem et hujusmodi : dicunt et proponunt ipsi actores, in adversum, ipsas visiones et revelationes non fuisse malignorum spirituum, sed honorum, ut verisimiliter aestimandum est, nec aliter

potuisse aut debuisse humano judicio determinari per ipsos judices praneosos, neque ipsam aliquid confictum et mendosum, verisimiliter, in praedictis dixisse, aut in

aliquem errorem incidisse, seu haereticasse, vel idolatrasse quomodolibet. Et sic fuit, et est verum. u LVI. Item, et quoniam dicti adversantes, praelatas

si ex Deo essent, visiones et revelationes intelligere noluerunt nut Don valuerunt, propria suffocati sinistraque affectione : quoniam et saltem haec occulta esse et

latentia sibi non ignorabant, nullatenus judicare in alteram partem debuerunt. Occultae enim hujusmodi revelationes, an a Deo procedant vel non, soli Deo, qui est secretorum cognitor, patent, nec de his inserior quisquam Certam dare potest sententiam. Solus enim Deus penitus occulta et secreta dijudicat siticari. u Si omnia n , Caiis. VI, quaeSt. Prima; in cari. u Erubescantia cum sua glossa, dist. XXXII., et in can.

255쪽

2U PROCES; Christiana B, cauS. xxx II , quaest. 5); nam de occultis Ecclesia non judicat in cap. a Sicut tuis B in fine, et in cap. re Tua nos B De sivionia). Imo et Paulus, Spiritu Sancto plenus, non potuit secreta divini consilii agnoscere in can. u BeatuS n, Cau S. XXII. , quaest. 2). Et in his Ecclesiae judicium saepe sallere et falli potest cap. u A nobis n , De sententia excommunicationis . cum sua glossa). Et sic suit, et est

verum.

4 LVII. Item, dicunt et proponunt ipsi actores ipsas revelationes et apparitiones ah Angelis lucis et bonis spiritibus veraciter processisse, sicut ex omni pia et verisimili credulitate et conjectura dicendum est,

propter rationes quae Sequuntur. Τum primo, qu . Diam ipsa Iohanna Virgo erat integra carne, prout et ipsa constanter asseruit, et matronis se visitandam

exhibuit; quae inspecta et visitata, pluribus nobilibus mulieri hus etiam praesentibus, tandem integra virgo reperta est, ut supra dictum est. In tali autem virgine, Deo gratissima, innocente et pura, Sancti Spiritus in piratio conveniens est; quoniam ipsa svirginitasJ templum Dei est, teste Ambrosio in can. u Tolera hilius B,

Caus. XXXVII, quaest. 5). Tum secundo, quoniam humilis erat et simplex, ut patet in suis assertioni hus, nec quaesivit hODOrem mundanum, sed animae suae salutem, nec interrogantibus Superbe respondit unquam ; virginitas autem et humilitas simul junctae, cum admiratione laudantur in can. u Haec diximus n, dist. XXX. ; et Summe Deo placent, et Super

his requiescit Spiritus Sanctus Domini. Et hoc fuit, et

est verum.

u LVIII. Item, et quoniam ipsa Johanna suit lauda-Diuii tred by Corale

256쪽

DE R HABILI ΤΑΤION. 241 bilis et honestae vitae, pia in pauperes, jejunia exercenS,

ecclesiam visitans, missam et ecclesiam frequentaris et poenitentiae ac eucharistipe sacramentum; et talis,

digna bonis apparitionibus censenda est. Et hoc fuit,

et est Verum.

4 LIX. Item, et signum bonorum spirituum praecipuum est quod bona semper opera suadeant. Hi autem spiritus Johalinae apparentes, eam inducebant ut is quentaret ecclesiam et Consessionem, honeste se Teg ret, Custodiret animae ct corporis virginitatem, et quod ita beatitudinem consequeretur aeternam; quae sunt signa bonorum spirituum : u Λ fructibus enim illorum cognoscetis eos. n Rursum, dum apparebant spiritus ipsi, signo crucis Iohanna se signabat, et non recedebant spiritus, prout et spiritus terretur malignus et recedit; de quo in canone a Postea Signa turn, De consecriatione, dist. IV. Item, et dum Angelus dictae Iohannae apparuit, ab initio territa est, et in fine laetilia consolata; quod boni Angeli signum est, sicut de Angelo Maviae apparenti et aliis multis notum est. Etiam, ut dicta Iohanna usseruit, clara voce et aperto intellectu, spiritus vocem dabant; malignus autem spiritus involute loquitur et obscure, ut mala interpretatione obscuri verbi nuctoritatem suam apud suos retineat cultores in ca D. u Sciendum n CaUS. XXVI, quaest. 4 . Et hoc fuit, et est verum. ι LX. Item, et aliud signum honorum spirituum est finis ille catholicus dictae Iollannae, quae obiit religiose; nam et prius cucharistiae percepit sacramentum, cum maximis lacrymis et summa devotione, et in medio flammarum, in hora mortis, exclamabat Clara voce nometi gloriosum Domini Jhesu ; maligni

257쪽

2 2 p Rocis autem spiritus suos cultores magno i) sine ad inferna deducunt, ut dicit Augustinus, dant exemplum de Saule, qui diabolum in forma Samuelis a Pythonissa

excitatum, adoravit can. v NeC mirum n, Cau S. XXVI.

quaest. 5 . Et hoc fuit, et ost verum. α LXI. Item, et amplius signum honitatis spirituum, revelationum et apparitionum, et Dota dignissimum hoc est, quoniam ipsa Jobanna veritatem in pluribus annuntiata est sa , et quae praedixit quasi miraculosum sortita sunt essectum. Quid enim veritatem magis habere compertum est, quam illud ab ea praenuntiatum, tempore quo nulla apparentia imminebant, tempore quo Anglici plus florebant viribus et successibus secundis, tempore quo pars regni maxima Rogi adversa aut subtracta patebat, quod scilicet dominus noster recuperaret regnum Suum , Anglicos expelleret, coronaretur ita regem, obsidionem Aureliatiensem I varet, etc. quae Omnia in veritate evenerunt exinde; imo et dictae expulsio obsidionis quasi miraculosa censenda est, ubi in tanta sortitudine et multitudine hostes stipatos ipsa Iohanna cum paucis expulit, et obsidionem levavit aperte. Quare, etc. Et hoc suit,

et est Verum.

u LXII. Item, et talis praenuntiata Veritas, non aspiritu maligno et patre mendacii, sed a Deo, qui est veritas, procedere aestimanda est, dicente Domino: u Non est vestrum nosse tempora, etc. n, et Sequitur: u Sed cui pater voluerit revelare ii ; et illud: u Antiuntiate Do his quae ventura sunt, et dicemus quod Dii estis n. Et secundum beatum Bernardum, ad maximum

258쪽

DE MIIABILIΤΑTION. 243 Christi Domini miraculum adscribatur quod totum mundum legi suae christianae subiugaverit, in paucis pauperibus et simplicibus, ut reserunt ΙΙostiensis et Johannes Andreae in cap. u Venerabilis B De prcthendis. Ita etiam dicere possumus quod siJ una puella xviii annorum, armis indocta, ex plebe humili, eo tempore

quo regni conditi O desolata erat, animos Omnium erexerit, et sua animositate hostes exercuerit, prosu-gaverit et superaverit; quod siJ civitates et oppida per inimicos occupata, apertis ianuis sibi patuerint: id

sactum esse divitio miraculo, et vera praenuntiatione, et bono spiritu, et non maligno, aestimandum est. Quare, etc. Et hoc suit, et eSi verum. u LXIII. Item, et veraciter exinde ipsa Iohanna excusanda venit , si se bellis immiscuerit in adjutorium sui regis et domini nostri; tum primo, quoniam et ipsum bellum meritorium contra hostes, ac justissimum erat, et omnes justi belli conditiones habebat. De quibus in cari. t Si nulla n, caus. XXm , quaest. 8; incan. Quoniam culpatur n ; in can. u Apud veros n ;in can. v Noli ai, catas. XXm , quaest. I; in Cari. u Iustum n, causa eadem, quaest. I . Et quod bellum factum contra Anglicos justum sit, D Olat et exprimit Balduinus de Perusio in l. prima, s II De vi et vi armata, item nota. Tum secundo, excusanda est ipsa Iohanna, quoniam et, sicut saepius asseruit constanter jura

mento medio, id fecit ex jussu Dei, nec unquam aliterfecisset; et ex jussu Dei praecepit Anglicis quod redirent in regio item suum; et quae spiritu Dei aguntur, sub lege Doti sunt. Ipsa enim legem inspirationis, quae omnem legem superat, sic secuta cujus sunt signa manifesta conjecturae eventus qui jam dicti sunt) , in his reprehendi non debet, juxta lecta et notata Diuitiam by Corale

259쪽

in cap. u Ex parten De conoersione conjuriatorum; in cap. u Licet o De re laribus; in can. re Duae sutat leges n, Caus. XIX, quaest. 2 ; et in Can. u Dixit is, Caus. XIV, quaeSt. 5. Haec elaim lex excusavit SamsODem ab homicidio, Jacob a mendacio, Abraham ab adulterio, David a plurali tale uxorum, ut in Scripturis et juribus multum expressum est, et plures similes; de quibus in cap. u Gaudemus B De Hoonliis. Ipsa itaque Johanna mei ito excusanda est. Et ita suit, et est

verum.

u LXIV. Item , et posito suppositive et non CO CPSSO, cum satis de contrario constet, quod tales appariti Des suissent malorum spirituum, et quod illusa seu ex errore decepta foret dicta Ioha D Da : adhuc tamen eX-cusanda soret, quoniam et bonos spiritus esse credidit, apparentos in forma Angelorum lucis, et sanctum Michaelem et sanctias Kntharinam et Margarctam putavit ad Orare et revereri; unde iste error non est sibi periculosuS, Deque damnosus, nec exinde idolatra ceu Senda est us. XX lx, quaest. i, versiculo u Aliter n); et praesertim, quia in sua opinione non voluit tandem

persistere pertinaci animo, imo judicio Ecclesiae se submisit, ut in a dicetur. Textus autem nota hilisin dicto versiculo Aliter habet : u Diabolus se nonnunquam in Angelum lucis transformat; nec est periculosus error, si tunc creditur esse honus, cum honum se simulat, cic. n Et videatur totus textus consequenter, usque ibi : re quam ille haereticus se mentiebatur habere ini, quia multum sacit ad propositum. Et hoc

fuit, et est Verum.

LXV. Item, dictam Johannam onerare nituntur adversantes, exinde quod habitum virilem deserebat, prohibitum in can. u Si qua mulier n, dist. XXX. Duiliaco by Corale

260쪽

245 DE IIs HABILI ΤΑΤΙON. et Deuteron. c. xXII. Quibus respondetur quod talem habitum portaro valuit licite ipsa Iohanna, pensatis circumstantiis per eam agendorum, propter Cau fas et rationes quae sequuntur. Et hoc fuit, et est

verum

re LXVI. Item, et prima ratio assignari potest, quo-Niam Ox causa rationabili ha hi tum sumpsit. Cum omni divina inspiratione nuntia esset, culpabilis non est;

quia ubi spiritus, ibi libertas in cap. allegato u Li in

De regularibus, et caeteris juribus allegalis . Secundo, quoniam iura per adversantes allegata loquuntur Dorili cro mulieri uti veste virili causa luxus aut libidinis, ut ibi doctores loquuntur; Iohanna autem hunc habitum cepit pro contraria causa, scilicet ad vitandum libidinom et virorum ad luxum prOVOCationem , cum quibus conversari in exercitu opus erat. Plerumque enim mutatio habitus clevicis permissus est, ut in Cn P. 9 Clerici ulterius, ultimo De et ita et honestate clericorum. Imo et ipsa Iohanna usa est veste virili ad virginitatem Coia servandam, et suae pudicitiae defensionem, quam Anglici aliquando violare attentarunt, sicut et per ejus consessiones, et legitimas probationes, constat et constare poterit latius. Itaque excusata est legitime; absit enim ut ea quae propter bonum facimus, nobis ad culpam imputentur caus. XXIII, quaest. 5,can. u De occidendis n). Et hoc fuit, et est verum. u LXVII. Item, et praesertim, quoniam ipsa Iohanna

Saepe obtulit vestos sumere muliebres, si in comitiva mulierum, honesto in carcere Ecclesiae, aut alibi quam inter hostes, deponeretur. Imo et tandem solitas vestes muliebres resumpsit, obediens preetensoxum judicum Suasionibus, et eas ex necessitate dimisit, sibi sublatas

SEARCH

MENU NAVIGATION