Matthaei Giorgii ... Elementa scientiae naturalis, seu Theoremata, et problemata physica, quibus generalia philosophiae, atque mechanices, deletis veterum, ac recentiorum erroribus, communi superextructa hypothesi restituuntur ..

발행: 1707년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

niri possunt infinita individua, ut ostendimus, dum

igitur mobile velocius a termino A recedit,attingens C proximum tempore D potest eodem tempore mobile tardius moveri ad alium terminum ex infinitis,

qui possunt citra C inveniri, & sic deinceps;

Quamobrhm patet non esse necessarias quietis moru

las, sed posse motum tardum esse , & continuum ab ud morulis quietis,ut propositum erat. Qui vero ab A ristotelis doctrina praefata recedentes , motus inaequalitatem eXplicant per morulas quietis interpositas partibus motus, dissicultatibus

duris mirh torquentur, nam in motu circuli, seu rotae coguntur asserere partes prope centrum quiescere , dum remotiores Velocius moventur;Id authmnullatenus unquam explicare hac ratione possunt, sed falsitatis convincuntur; nam dum Semidiameter quaelibet data movetur in circulum, eodem tem pore describuntur circuli innumeri inaequales, &partes a centro remotiores Velocius moventur ea ra-' tione , qua majorem circulum describunt, siquidem velocitatum mensurae sunt spatia eodem tempore transacta; quod si erg6 accipiatur circulus maximus ab extremo nimirum semidiametri descriptus, &comparetur cum circulo aliquo prope centrum, ita ut centuplo major ille sit, centuplo velocius moveri necesse est partem semidiametri prope extremum, quo describitur centuplo major circulus ;Ideoque pars proph centrum,ubi describitur circulus subcentuplus, pro ratione tantae inqqualitatis N deri

132쪽

98 debet habere morulas quietis, 'niin iram ex singuliseentum momentis, quibus illa pars proph extremum

movetur, pars prope centrum uno tantum momen

to moveri debet. Quid eri continget, si semidiameter supponatur tubulus perexilis vitreus flexionis incapax P Manifestum est profecto,hunc fractum iri, una ejus parte quiescente, dum alia per nonaginta

novem momenta movetur.

Praetere, si cessare aiunt per morsas quietis motum in aliquo corpore projecto , quomodo, & qua de causa denuo reviviscit ΘNonne etiam insomnio si is mile est,cogitare gravia,dum seruntur deorsum, permultas quietis morulas suspensa quiescere , cum dentur motus multb velociores motu graviam Sed & ex doctrina Philosophi superius tradita manifestum jam est,aliis difficultatibus insolubilibus imis plicari omnes, qui abs re a doctrina quantitatis continuae recedunt, quam perspicacissimus ille in spatio,

motu,ae tempore ostendit - PROPOSITIO XLII.

THEO REM A XXXI

Motus omnis in medio cedente fit.

non est autem necessarium prinpterea inane.

Prima pars manifestissima est re ipsa,& ex communi motus notione , non enim potest corpus mutare

133쪽

locum, quin medium, per quod transit, cedat 3 nam si non cedat, nequd illud vincat, acquiratque locum, siquidem in eodem loco duo Corpora naturalithr esse non possunt. Secunda vero pars jam ostenditur facith solutionibus argumentorum , quae afferunt Epicurei.Cum enim superius eorum sentenistia expensa sit, qui spatia vacua rebus assingunt,Epicureς scholet dubium resolvere operi pretium est,an-nh scilicet fine inani motus explicari possit, quippe jam superius locum non in spatio inani consistere

ostendimus. Lucretius a Gassendo relatus dissicultatem urget praeoccupando Aristotelis responsionem hisce carminibus: Illud in bis rebus ne te dedueere vero Possis, quod quidam fingunt, praeurrere cogor ς Cedere squamigeris latices nitentibus a uns , Et liquidas aperire etias, quia post loca pisces Zinquant, quo possint cedentes coefuere unda I Sie alias quoque res Aser se posse moveri , Et mutare iocum, quammis flat omnia plena . Tum instat; Settieet id totum falsa ratione remptum ess Imin quo squamigeri poterunt concedere laudem, Ni spatium dederint latices ' concedere porro Quo pocrant unda , cum pisces ire nequibuvi A t igitur motu prietandum es corpora quaeqπς , Aut esse admixtum dicendum es rebas inane, . Unia initium primum eapiat rer quaque movendi. quin imm5 dissicultatem fush commentatur clarissi-N a muS

134쪽

mus Gagendus,dicens non posse incipere motum, quin pellatur fluidum, in cujus locum tendit mobile , neque istud pelli posse, si nondum ullus locus' est relictus, quo pellatur I praeterha comprobare nititur eadem ratione densari non posse corpora si-nh spatiolis inanibus. , Verum , non obstantibus hisce argumentis, m nifesta res fit exemplo rotae, vel circuli, dum circa proprium aXem,vel centrum vertitur. In hoc enim motu perspicuum est uno, eodemque tempore istas locorum mutationes fieri, una scilicet dum partes inferiores per Orientem ascendunt, superiores per occidentem descendere , ac vicissim uno , eodemque tempore parte locum cedere; quo quidem exemplo Aristoteles rem perspicuam facit sine vacuo, eandemque conversionem eodem tempore fieri posse docet in fluidis . QuamobrEm negandum est Epicureis id, quod gratis asserunt, videlicet priori aliquo tempore opus esse, ut corpus pellatur, ante-q uam mobile in illius locum tendat, Cum uno, eodemque tempore & illud cedere ,&istud occupa- relocum possit. Porrb ex raro, & denso nil penitus desumi potest, quod vacui necessitatem inferat,quia ut subdit Philosophus: possunt corpora non in vacuum, sed, quod ea, qua infunt, exclud tur, ut cumcq β premitur is, quis in es, aer. Nulla igitur est necessitas interspersi inanis, ut explicemus motum, sed tandhm corpus fluidum subtile admittendum est, quod extrudi etiam possit, cum aeris particula: don

135쪽

santur , quodque uno verbo permeare possu omnia,motus enim non nisi per medium, cedens fieri potest. Hoc fluidum subtile novit etiam Aristoteles nomine ignis celestis , qVr meti verso ines , Inferius autem in ejus naturam inquiremus absque ineffabili, Stim perceptibili divisione particularum materiae inde is finita, quam falsam esse superius ostendimus; Intere vero fluidi istius.omnia permeantis conversionem ad replendum locum a mobili relictum uno , e demque tempore fieri posse patet, etiamsi poros angustos transire cogatur, dummodo velocitas fluidi ubique angustiam compenset. His igitur ii a se ha-tibus manifesta est propositio,

CAPUT QUINTUM.

DE MOTUS COMMUNICATIONE PERC ONTACTUM, ET DE CAUSA PHYSICA MACHINARUM. HActenus de motu, & iis ,quae ad ipsus cogntistionem spectant, disseruimus modo contemplari subest vim motus a motore transsatam & per corpora manantem,quq quidem proprih non est ipse motus,ut nonnulli putant,nam purus modus est hie a corpore, quod afficit, inseparabilis, nec proindE ab uno ad aliud corpusmigrare potest. Arduam profecto disquisitionem hane in hypothesi nostra faciliorem, ni fallor,&veritati congruentem reddemus,siquidem

136쪽

corpus mobile prqcisum,quod non magis ad motum, quam ad quietem aptum natum esse diximu s , indigeat determinatione ab idea Motoris profluente, ut ex superioribus insertur ,& identidhm fiet mani. festum. Igitur Contemplari nunc operae pretium est non motum ipsum praecisum, de quo hactenus egimus, sed eam, quae pendet ab idea, determina. tionem, ejusque leges. Et quoniam recta methodus exposcit a facilioribus,magisque notis ad minus nota pi gredi , antequam de naturalibus agamus determinationibus, eqsunt percipiendae actiones, &re actiones, quae vicissim de mobili in mobile, & de hoc in illud per contactum propagantur,astanes trML seuntes id eb appellatae ad differentiam earum , quae non communicantur , sed in corpore,quod agit , i sunt, & immanentes dicuntur.

PROPOSITIO XLIII.

THEO REM A XXXII.

Omnis actio immanens corporum Vel motus est, Vel quies, vel innata admotum propensio, sive nisus.

Primum autem explicandum est,quid veniat nomine actionis immanentis Corporum, per quam videlicet agere istud dicitur, tametsi quicquam alteri corpori

137쪽

non communicat . Hanc prosecto consistere in ipso motu, vel quiete, vel nisu, seu naturali determi natione ad motum palam est ex superioribus dictis cap. 2 , seu ex definitione corporis Mobilis; siquid)m

nomine actionis intelligimus modum, quo potentia activa in actum venit. Cum itaque potentia activa corporum & movere,& quiescere .apta nata sit,prout ab idea determinatur, patet luculenter, non miniis permotum, quam per quietem, prout ad hunc, vel illum determinata est , in suum actum venire, ac licet ad motum determinata non moveatur quandoque ob impedimentum , quia nihilominus moveri tunc nititur, per nisum illum agere quoque dicitur.

Quamobrem omnes hae actiones immanentes corporum sunt, nec alius modus est,quo agere corpora possint, ut ex communi corporum notione Constat;&siverci non desint, qui non recenseant quiete Minter actiones immanentes, imm5 tamquam aliquod negativum ipsam considerent , revera tamen quies

modus est, quo non minus,quam motu corpora ve-rE sunt in actu, cumque ipsum quiescere sit modus consequens esse corporis , quo videlicet corpora in actu esse dicuntur, actio quoque immanens dicitur quies. SCHO

138쪽

Quoniam quies bifariam intelligi potest : uno

modo ut amovi bilis, seu absque ullo nisu in motum aliquem, alio modo cum nisu in motum, utraque ratione aliquid re ipsa est ex dictis, modus videlicet, quo corpus sic assicitur, & actio immanens. ItaquEsicut motus corporis , prout in ipso eodem corpore praecish consideratur, est actio immanens, qua videlicet movetur ,&similiter nisus praecise in corpore, quod moveri nititur, consideratus est actio immanens,qua id ipsum corpus moveri nititur, it, etiam quies absque ullo nisu praecish considerata in corpore , quod sic quiescit,est actio immanens, qua corpus absque ullo nisu quiescit. Ad haec,naturalis quaelibet ad motum determinatio,quq nisus dicitur,generatim venit nomine momenti; nam & hoc nil aliud est,quam

actio immanens , qua Corpora nisum eXercere,motum inchoare, aut resistere contrariis determinationibus proximh parata sunt,& haec sand plus, vel

minus valida esse potest, ideoque sub mensuram cadit. Sic majore momento pondera seruntur per lineam Horizonti perpendicularem, quam per plan inclinata, dura magis quam mollia resistunt, &C. Immb eadem duplici mensara constat,quam in motueX posuimus; nam si major est moles corporis dato aliquo momento instructi, majus hoc est pro ratione molis, cum d stribuatur omnibus partibus, ut de motu dictum est. Distinguitur autem ab ipso motu

139쪽

momentum, siquidem corpus momento suo instru Etum intelligitur,antequam moveatur. Quamobrem ab aliquibus comparatur momentum puncto, motus veth lineae , quam mobile dato tempore percurrit ;itaut in quolibet puncto hujus lineae intelligatu eidem semper vigere momentum in toto corpore, suisque partibus, quo motus inceptus est.

PROPOSITIO XLIV.

. . .

THEO REM A XXXIII.

Resistentia non potest in pura , & prcisa quiete consistere.

Si enim oppositum dicas, ergo para, & praecisa quiem nequit esse sine resistentia, ex I. pronun., cum hanc per illam constitui ponas ; sed veth datur quies abs que ulla resistentia, ut notissimum est in corporibus aequilibratis, & in pendulis, quae tametsi verE quiescant, minimae cuilibet vi cedunt ex Mecha -rsicis 3 ergbputa , & praecisa quies non lassicit ad resistentiam constituemdam.

Quod si ergb quiescentia corpora per quietem puram non resistunt, quae autem cum nisu quiescunt, resistunt, & quae in motu sunt item per motum re

o sistunt

140쪽

sistunt,palam est, vel ex nisu resistentiam.quiescienistium emergere, vel eX motu eorum, quae moventur,& utrique proportione respondere momentum reia sistentiae juxi, mensuram quidem compositam ex quantitate extensiva , & intensiva superius recognitam . PROPOSITIO XLV-ΤHEO REM A XXXIV.

Omnis actio transiens, seu omnis actio,& reactio corporum in suo vem,. &praeciso conceptu non est ipse mintus,sed determinatio ad motum, Vel quietem, vario, & multiso

mi contactu corporum conce- .

pta,quae dicitur vis impressa

intoniam actio, & reactio corporum , quae tran seuntes actiones dicuntur, per contactum fiunt eX pronunciato UI, ubi ergb non est contactus, non est actio transiens, aut quod idem est actio, & rea ctio . Motus autem , contactu conceptus, cessante contactu, perseverat, ut videre est in projectis, Me Oquod idem est datur iste motus absque eoquod sit amplius contactus, ergo iste motus actio quidem im-

SEARCH

MENU NAVIGATION