장음표시 사용
211쪽
Corpus confinuum potest esse fluidum.
Quoniam resistentia necessaria non est ad integram continui corporis mobilis ideam, sed nihil repugnat, quominus detur corpus mobile continuum , cujus partes indivisae quidem, sed diuiduae, nullatenus cuilibet motui, &divulsioni re si stant; eri resistentia hujusmodi non est de essen. tia continui corporis mobilis, ex pronunciato a. Metaphysico, & per consequens non est de essentia corporis continui esse durum, ut etiam eX praecedenti problemate deduci potest, sei quod idem est o corpus continuum potest esse absquh ulla duritie 3 sed ex antecedente quod nullatenus durum est, necessario fluidum est, erg5 corpus continuum potest esse fluidum, quod erat demonstrandum.
212쪽
Aggregatum particularum Contigu rum figura curva, atque Isvigata undique praeditarum, Vel sint eae sphaericae,vel sphaeroides, Vel longae, ac te
retes, vel alia simili figura instructae, potest esse fluidum, si tanto
motu perpetim agitentur ipsie particulae, ut superetur Viis , qua in mutuum contactum
Hoc enim posito habemus naturam Midi ex pro . POL 8, ex qua manifestissime infertur tota propo
ribus, solam gravitatem aequalem in singulis particulis discretis, cum apta figura sphaerica , vel sphaeroide lassicere vult Io: Alphonsus Boreuli ad naturam fluiditatis servandam, & quia aeque
213쪽
graves in specie supponuntur particulae hujusmodi sui dorum , hoc de nomine putat ad libellam expla mari ; sed si vim cohaesionis naturalis consideremus in istis particulis perexiguis, & si haec insuper vis
major sit momento gravitatis, ut reipsa ostendemus in serius, patet, non lassicere positionem Cl. Authoris ad naturam fluidi constituendam. .
Ruida, quae in duras particulas resol-Vuntur, aliud fluidum subtilius in sinulis suis continent, siquidem spatium vacuum in
natura non sit. Manifesta est ex hypothes propositio. Nam, si
vacuum in sinulis hujusmodi non sit, corpore aliquo haec spatiola plena sunt, non quidem duro, nam Particulas esteroquin fluendo aptas, & sphaeroides complecteretur, & complicaret concava sua superficie, cum spatiola, quae ambiunt sphaericas, aut sphaeroidas particulas necessario concava sint, ac proindE particulae istae sic interceptae, & impeditae a cavis corporibus duris, & resistentibus, in unum aggregatum coalescerent, non fluidum, sed durum Z a ex
214쪽
xso ex r6; quod eontis hypothesim est . Superest igitur,
ut necessario fluidum si corpus in sinulis contem tum , quod demonstrandum erat.
Fluidorum summa discrimina recem
Fluidorum corporum in primis duo summa genera considerantur: alia enim subtilia , & insensibilia sunt, alia sensibilia 3 quoniam evim vacuum in hac natura non datur, omnia Ioca, ubi nulla est resistentia, debent corporibus plena esse, fluidis quidem, ut ex superiore constat, etiamsi a sensibus nostris non discernantur, ideo praeter fluida sensibus nostris obvia, veniunt etiam alia consideranda , quae sensus nostros fugiunt, non inept. spirabilia nuncupata. Ad hoc genus reducitur aether ubiquὸ expansus , Malia subtilia liquida, quae ipsi permixta iunt, sicut etiam vapores invisibiles. Ad alterum vero genus reis ducuntur aqua, hydrargiros, & alia hujusmodi, quae non omnin6 tactus nostros effugiunt, sed ipsi tactui, csterisque sensibus sui speciem per motum incutiunr. Utriusque naturam participat aer, & ignis , nam , raethr subtilem aethera, multas continent particulas ensibus una simul conspicuas, subtilioribus fluidis innatantes, unde ignis acriter sensum serit, atque aer,
215쪽
asas vento perstetur, aut manu vehementhe percuti tur, tactu ipso percipitur. Praeterea sensibilia flui da vel homogenea, & squalithr fluida sunt, vel hete rogenea inaequaliter fluida, & mixta: illa sunt, quorum partes sunt ejusdem rationis, salthm examine sensuum , ut aqua , argentum vivum , si vh hydrargi- ros , &hujusmodi; haec vero, quae substantias diversae rationis continent, ut sanguis, lac, oleum , uno verbo,animalium omnium, & plantarum latices, et si quae alia sunt hujusmodi, quae sponth in partes diverset rationis resolvuntur . Porrbista suida heterogenea magis, vel minus liquida sunt, prota mole-culas duras in majore, vel minore proportione com Prehendunt, qua ratione per gradus a statu fluxilitatis mixtorum ad consistentiam eorundem proceditur .
Subtile fluidum omnia permeans non potuit oriri ex divisione indefinita
partium substantiae corporeae:
Vulgata celeberrimi Renati Des Cartes philosophia inauditam, atque incomprehensibilem affert propositionem. Suppomo enim, quod substantia,
216쪽
eorporea in pura extensione spatiorum , eaque i definita conii stat, quodque proinde non nisi in circulum moveri ulla pars ab initio potuerit, asserit
Auctor divinitus motum hac ratione inditum materiae fuisse , ut ne dum magni vortices multarum paritum materiae circa centrum commune orirentur, sed exiguae quoque partes aliquotae cujuscunque vorticis, circa centrum proprium, eadem ratione cicum olveremure, tum, ne vacuum quod suae hypothesi repugnat) cogeretur admittere, angulos contactus uniuscujusque particulae in circulum motς, omniaque spatiola inter istos globulos repleta esse commentus est materia eodem tem 'ore
divisa in minutias indefinitae parvitatis, & pernicis-smo instructa motu ; illa nimirum portione materiae, quae a tornandis particulis abradebatur, fluidissiliniin proindis corpus componente ex particulis indefinitis,& actu indefinith divisis. Assero autem ex isto motu particularum materi in orbem non potuisse hoc sub. tile fluidum omnia permeans ,& divisum in minutias indefinitas oriri. Diviso enim partium materiae inminutias indefinita. non potui L desinito tempore fieri,ex proportione 3 ν, definitum autem est tempus, quo partes illae circa proprium Exem moue sunt, unica enim circumvolutione id fieri debuit. Praetere, si celeberrimus Auctor ingenu h fatetur,hanc divisionem intelligi a nobis non posse, ac tantummodb sequi praeminam sitam doctrinam, quam ipse claram opinatur, cum corruat fundamentum ipsius, quos in
217쪽
in pretiatione ,& alibi salsum ostendimus ,non opus est amplius imperceptibilem thesim refellere.
Si daretur corpus continuum indesinutum, cujus partes nullam vim haberent,qua motui, &divulsioni resisterent,quave in totius unitatem nil rentur , necessario fluidum esset, nec per quemlibet datum m tum posset unquam ulla ejus pars indurescere absque prs fata Vi .
Prima pars manifestissima est ex s ,& go , immbex definitione , & communi notione ; nam per hoc necessario cederent partes euilibet minimet vi, & quod idem est facild terminum mutarent, caeteraque phaenomena fluidi superius exposita exhiberent . Secunda vero pars ne dum manifesta est eX II,& 8 , sed & elariorem totam propositionem reddit , nam si vim demas, qua in totius unitatem nitantur ς0juslibet datae partis particulae, neutiquam Potςrit
218쪽
184 ipsa consistere , sed constantem servare figuram , sed quod idem est indurescere,etiamsi quemlibet motum fingas , ut ex iisdem propositionibus manife
Hinc patet, suppositam Renati Des Cartes indefinitam substantiam corpoream in pura, &praecisa exintensione consistentem,&per consequens anth m tum divinitus inditum nulla vi praeditam , necessario fluidam futuram fuisse, nec per fictum ab eodem auctore motum ullam ipsius partem unquam duram,& consistentem eVasuram.
In corpore continuo parteS mutare possunt situm,absque eo quod vera duvisio fiat.
Hypothesis Aristotelea de continuo superius allata valdb conducit ad hanc, & sequentes aliquot propositiones ostendendas. Verumtamen in quavis alia hypothesi ostendi possunt , dummodo ideam corporis continui respiciamus,& clare intelligamus,
219쪽
I8s partes omnes vel sint actu, vel potestate distinctae )undecumque invicem infinitis modis communicaris videlicet, quemadmodum a dato quolibet puncto infinitae duci possunt lineae ad infinita alia puncta ,
ita in continuo corpore nullum possumus excogitare punctum , quod per infinitas lineas, quae ab ipso duci possunt, cum aliis infinitis ejusdem
punctis non copuletur , in unum, continuumque Corpus omnibus comparatis .Quo posito manifesta est
reipsa propositio; nequit enim pars ulla dividi in continuo corpore ab alia parte , vel a toto, quin pars dividenda propriam nanciscatur figuram , a reliquis partibus , & a toto discretam , omni Communicatione penitus ablata, naut nullum supersit punctum, per quod copulentur , ideoque sint
jam non unum , sed duo corpora, ut communi notione manifestisti naum est : ita enim intell*itur vera, & perfecta divisio. Omnis autem Communicatio istius dividendet partis cum aliis tolli penitus non potest per hoc tantum, quod partes mutent situm; nam ad stum mutandum sussicit , si aliquo tantum ex latere pars a parte recedat, superstite aliorum, vel alicujus lateris cum aliarum partium lateribus communicatione , ut in sequenti figura ergo in corpore continuo partes mutare possunt situm,abque eo quod vera divisio fiat, quod erat demonstrandum .
220쪽
Sola inaeqalitas motus in partibus continui corporis non est signum divisionis earundem.
Evidens omnin5 est propositio in corpore contiis nuo , quod circa proprium aXem volvitur, puta , in rota . Nam partes omnes hujus inaequalitir moventur , veloci quidem, quo magis ab axe distant, nec ulla proindε solutio continui sequitur 3 ergo sola , praecisa inaequalitas motus partium continui corp ris non est signum divisionis earundem .
Clarissimus Alphonsus Borelli ratus est,motus inq- qualitatem in partibus rotae non essicere partium di-Visonem, eo quia constanti ritu ipsarum velocitas proportionalis est distantiae ab axe , in reliquis tamhri corporibus, quorum partes inaequali velocitate mo- Ventur , non servata ista proportione, veram admittit divisionem. At, pace tanti viri dixerim , actis ostendi potest oppositum. In primis enim si moveatur in gyrum virga flexilis,&,dum se m ovetur,inflectatur ad partem oppostam,
