Matthaei Giorgii ... Elementa scientiae naturalis, seu Theoremata, et problemata physica, quibus generalia philosophiae, atque mechanices, deletis veterum, ac recentiorum erroribus, communi superextructa hypothesi restituuntur ..

발행: 1707년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ficies curvas, vel uncinatas I quod sane momentum variatur pro ratione alienarum particularum intermediarum , quibus contactus illarum proximus ,&perfectus impeditur. Hinc maxime tandEm in liquidis minuitur per fluxilitatis motum , simili plane ratione , ac momentum gravitatis minuitur p1o ra. tione recessus a linea perpendiculari ,& vice versa crescit pro ratione accessus ad eandem. Sic videmus, parvam cohaesionem particularum , quae filamenta pendi fluida nascentis plantulae, aut animalis effor

mant, augeri usque ad perfectionis debitae finem, digesto sensim,& imminuto humido.

PROPOSITIO CXIX.

THEO REM A XCIV .

Particulae insensibiles ad corpus durum formandum aptae, apteque commi-Xue naturali quidem vi nituntur incohaesionem, sed haec etiam vim aeris compressivam auxiliarem habet.

A naturali vi cohaesonis fluidorum , valdh imminuta ob perennem fluiditatis motum , ad validam durorum corporum vim progrediendo, hujus

272쪽

quoquh mirabile augmentum in ipsa natura potius, quam in commentis quaerimus. Et in primis necessariam aptitudinem commiXtarum particularum supponimus juxta pronunciatum XI, tum primam partem jam demonstratam superius prop. CXΙ,& scholio, confirmamus Cl. Borelli ratiocinio superius allato . Nam si sphaericae aquae guttae supra libellam consistentes non eohaerent, aut Ita Consormantur per aeris vim compressivam, ut eS

scholio propositionis D 3. , sed indita , naturalisque Vis requiritur, eadem profecto militat ratio de aliis cohaesionibus, quae ad eamdem naturae legem re-Vocari debent. Secunda vero pars praeterquam- quod praefatis experimentis, aliisque omnibus com-Probari videtur , quibus jam notissima est aeris vis compressiva, deducitur luculenter eX I I4., unde generatim quoquh vim elateris paulo post inseremus 3 eadem enim lege , ac necessitate , quam ibidem eg-Posuimus , atmosphqra suum situm vindicat. Sed iaconstabit haec veritas ex Mundi consensu inferius explicando .

M PRO

273쪽

PROPOSITIO CXX.

THEO REM A XCV.

Quaecunque ex lege naturae vel imdu rescunt, vel indurata una simul cohaerent a minimiS usque ad sui ma, eadem naturae lege in constructiones organicas disponuntur.

Productorum omnium naturalium admirabilis,& planh divina est organica constructio, eo usquEtemporibus nostris deiecta in animalibus, & plantis, ut naturales vires ars, in ipso explorante sensu per microscopia, multum adauxerit. Iam ferὶ ultima Maturae stamina , quibus firma plantarum,& animalium organa componuntur, Seculi proximh praeteriti solertia demonstravit. Quid vero admirabilius est , quam quod & infimum naturae corporeae genus inanime organicis quoque cominponentium partium dispositionibus juxta species varias diversimodh coalescat Amianthi ,& aluminis plumosi fila , ramificationes , achatei, angulata cristalli , ferri, aeris, & argenti eo spora, cubi marchasuarum aliaque hujusmodi a Doctissimo Nicolao Stenone observata in Prodromo differt. de

274쪽

24 Isolid. intra solid. nonne per dispositiones organica τcohaerentis materiae fiunt ρ Nonnh apta ostendunt organa in duris diaphanis trajectio luminis , & in opacis varius , qui fit per ipsornm meatus , quasi

per syphunculos, fluidorum penetrantium motusPIn liquidis ipsis hoc naturae ingenium refulgeti organica est aeris, organica est aquae structiara , quam eX- ponemus inferius , organica est quoque structura succorum omnium, quemadmodum in lacte ,& sanguine rith conjecit Borellus, quod observavit postea Lovenoeh , in aliis autem liquoribus heterogeniis, caeterisque hujusmodi, simplici aquae affusione observare quisque potest varia filamenta , quae non sind organicis eohaesionibus componuntur . Sales ipsi arte chymica praeparati organicas priselarunt& figuras, & dispositiones flocci nivis, aliaque etiamsi totam naturam perlustres , veritatem hanc ostendunt. Quid amplius p Terrae globus, vel In minimis moleculis organa exhibet . Glebae: ipsae nonne apta constitu ut instrumenta λ Si quidem veluti glandulae, aut placentulae, per vascula , & λ- raminuta digerunt alimentum pro seminum staminibus , & plantulis. Omnia vero , quae recensuimus, δἰ alia quaecunque, neutiquam sic apte cohaerere posse manifestum est , quin & apte induruerint, aptasve figuras sortita fuerint minima ipsa ex primo elemento proximh orta . Sed veritas inductione caeteroquin perspicua ex necessitatibus jam perceptis luculentet demonstratur , Quae cupque enim natura-

275쪽

24 Iliter vel indurescunt, vel indurata simul cohaerent, a minimis usquh ad summa, eodem naturae ductualicuius gratia & indurescunt, & indurata cohatiarent ex et , 69 , & 3 3 quaecunque autem alicujus gratia vel indurescunt, vel cohaerent , apth in eundem finem ductu naturae, vel indurescunt, vel cohaerent, seu quod idem est necessario in conia structiones organicas eadem naturae lege disponuntur ex hypothesi ; manifestissima igitur est propo-stio . COROLLARIU M.

Eademque de causa perspicuum est, eXiguas moialeculas, quae in constructiones organicas natura. lithr coaluerunt, in occursu aliarum molecularixum, cum quibus apth compositionem aliam conis Bituere possunt, naturae ductu apth coalescere.

276쪽

PROPOSITIO CXXI.

THEO REM A XCVI.

Motus omnes naturales, & cohaesiones particularum ad naturale quodlibet opus producendum apte comparatarum, nedum indita vi, ac spon

te si unt, sed adiuvantur etiam concursu fluidorum ambien

tium.

od propositione ir; dictum est de auxilio

uis compressivae aeris, hic generatim asserimus in omni motu , & nisu ad naturale quodlibet opus producendam comparato , videlicet, nedum particulas indita vi tendere in cohaesiones aptas, ut ex superioribus, sed & fluida circum ambientia motus, nisusque hujusmodi naturales adiuvare . Idem autem manifestissime insertur nedum ex 69 , &73, sed & ex it , nam si h c vis in natura est , qua particulae insensibiles debitum situm sponth petant, in quo aptε tum suis mole culis, tum toti formando congruant, manifestum fit eadem necessitate , quod proposuimus ; siquidem hoc idem est,ac circumsita quoque fluida moveri, niti vh in stum, in quo apibtum naturae illi particulari, tum etiam tota Syste

277쪽

243 moti congruant 3 huius autem veritatis exempla identidhm suis locis afferemus.

PROPOSITIO CXXII.

ΤΗ EO REM A XCVII

Uis elateris non eXtrinsecus advenit, sed naturaliter indita est, atque ad vim cohaesionis reducitur.

Manifestissimh infertur propositio ex II 4 , cujus purum corolIarium est λ nam vis, qua guttulae aquae pendulae sese restituunt, cum festuca leviser tractae, seu distentae fuerint, ut ex II 3., eadem planis ac vis elastica est ex definitione, atque communi notione: quarh, si naturali vi cohaesionis restitutioi,svh retractio illa fit, ut ostendimus ibidem, & II 4, manifestum est, ad vim cohaesionis naturaliter inditam referri vim elasticam, eademque necessitate corpora dura , ubi valida viget haec vis, in similes,motus restire, magis quidem , vel minus valide pro ratione auctae cohaesionis, ut ex generali doctrina operius tradita evidentissimh infertur.

278쪽

PROPOSITIO CXXIII.

PROBLEMA XIX.

Magnetis vim eXplicare.

Ut ex tota doctrina cohssionis hactenus tradita , mutua vis, qua ferrum ad magnetem, & haec ad ferrum accedit, luculenthr deduci potest , iraeX propositione II 4 ratio caeterorum Ommum Phaenomenon ad operationes magneticas Pertinentium , satis clard percipitur. In primis enim effluviae magnetis ,& ferri intra sphaerani activitatis posito. Tum, hinc indhmutuo transmissa, vim cohaesionis horum corporum excitare , seu in actum reducere Valent , quam necessarib his duobus corporibns inditam esse , vel ex eo constat, quod in iisdem gignantur fodinis, partesque ideci utrumque com Pus contineat ejusdem naturae, ac Pet consequenllin unum naturale aggregatum comparatas. Cogita insuper quod observarunt propemodum omnes θααsse in magnete foramina secundum directionem axis ejusdem naturaliter disposita, & eodem ordine diffundi habitus, ceu eontentas particulas tenuissi mas, & vivaciores verssis magnetis polos, easdemque in penetralia ferri transmissas excitare in motum consimiles ibidem latitantes particulas ue iacithpercipies, vi expofita propositione II 4 contentas ferri particulas excitatas, & in actum reductas

velut i totidem acus pigidum magnete tinctas di

279쪽

rigere suos polos eodem ordine versus polum magnetis, & continuata vi propellere parietes continentes usque ad contactum , cohaesionemque mutuam 3 eademque de causa ibidem exposita percipimus,dum sic de debito situ, & ordine per inditam vim disponuntur particulae, necessario sequi & op. positi poli contrariam actionem , & omnia demum phaenomena magnetica . Nam & illud admirabile, quod in acu nautica cernimus, ex eadem lege pendere palam est, supposita praesertim similitudine naturae magnetis Cum materia, eX qua componitur noster Palus terrae, quem magneticis montihus conflatum esse inter alios refert Doctissimus Fra castorius, sed & hujus prosectb admirabilis phaenomeni ratio clast inferri poterit ex iis, quae dicemus in problemate de Synthesi terrae, aquae, & aeris. Interim visum est,haec incidenter innuere,ut admirabilis hujus corporis proprietates faciis deduci posseeonstet ex naturae legibus, ab ud operosis, & artifi

ciosis eommentis. PROPOSITIO CXXIV. .

PROBLEMA XX.

Mundi, partiumque ejus Synthesim

generatim explicare.

His positis totius mundi Corporei, partiumque ejus synthesis generatim percipitur, & luculenste

280쪽

insertur eX 98, 99, Ioo, IOI, Io 4, τ Α, & Ian. Nam per primam naturae vim tanta ex primo fluido particularum multitudo, & varietas necessaribe x hypothesi orta est, quanta omnibus, tum solidis, tum fluidis secutasti generis, quae in Mundo sun par futura erat, ex 98, 99M Ioo, tum per secundam naturae vim, nedum globi omnes exorti sunt,

Ut tellus, planetae omnes ,& sydera, sed & Caesum ipsum, & alia secundi generis fluida, quae inter illum,

ac terram sunt ., constituuntque atomosphaeras , Mcomplementa omnium orbium ex 'Io i , & Io .

Sic Sol, si orbis quidam est ex partibus firmis,&fluidis compositus , sitque in ipso ut observarunt alii J quoddam veluti Mare lucidae, fervennsque substantiae , una cum ejusdem aggregatis firmis constituens globum non perfecta sphaericum, sed superficie instructum crispa , & mobili veluti exq-stuans Mare nostrum , ita debuit ex primo eleme IO formari,ut praefata ratione induruerint, ac sma apth compostae fuerint juxta propositionem II 4,& rao particulae materiae, quae continentia, Contastentiave aggregata orbis illius constituturae erant , nec non coacervarentur una globuli mobiles , & si quae aliae partes discretae, ex quibus liquida, fervensque substantia , ceu syderis totius complementum, erat componenda,intlina usque globi allius penetralia solida means, atquh remeans, ut aqua Maris, quae penetralia terrae permeans , deniquh in rivos montium exurgit, ae, veluti circulo facto, redit iii

SEARCH

MENU NAVIGATION