Matthaei Giorgii ... Elementa scientiae naturalis, seu Theoremata, et problemata physica, quibus generalia philosophiae, atque mechanices, deletis veterum, ac recentiorum erroribus, communi superextructa hypothesi restituuntur ..

발행: 1707년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Mare. Sic de lucidis omnibus globis discurras , qar per altissimam, & vastissimam Caeli periferiem disseminati stellatum firmamentum constituunt , majoris, vel minoris magnitudinis specie in facientes,

prout magis, vel minus alte in liquida illa regione locati sunt. Porro inferiorum Orbium, qui luce propria carent, sivh planetarum Synthesis , praeterquamquod ex praefatis propositionibus luculenter deducitur, exemplo etiam globi terraquei, quem iubsequenti problemate exponemus, clara fiet

Supposta Mundi consistentia in eodem spatio. motus globorum in Orbem ex praefatis naturae legibus deducitur, dato quolibet Mundi Systernate . Nam, ex hypothesi, quae in Mundo moventur, ita moveri debent, ut ipsum totum de loco in locum non moveatur, perindE ac in motu circuli circa centrum immotum , praeterea ex superioribus quoque infertur Firmamentum, quod Mundi hujus infra Empireum penseriem constituit, tantam vim cohaesionis partium solidarum, si vh astrorum ad invicem necessario habere, quanta requiritur, tum ad constituendam firmitatem . atque constantiam illius peri- feriei quae proindd firmamentum dicitur ) tum adservandum ordinem, congruumque situm eaerundem

282쪽

dem firmarum partium, si vh syderum iuxa doctrinam in ii Α, & alibi traditam, nequh huic validae vi quicquam obstare intermedium fluidum caeleste, illudque omne, quod atomosphaeras Sydein rum constituit,ut ex Ii 8. Quibus positis,jam perspieuum est, si motum in Firmamento intelligamus , omnia uni simul astra moveri circ, Mundi centrum, perindh ac si totum Firmamentum solidum esset, alioquin ordo, situsque congruus astrorum non servaretur, contra superius demonstrata, ut ex II

Perspicuum est etiam,eos,qui centro Mundi propio res sunt, globos, ut planetas, ceu contenta libera, continente Firmamento longh diis ta,& discreta,m veri quidem hoc de nomine seorsim posse , absque eo quod eandem ad hoc,vel illud Firmamenti astrum

servent distantiam, verumtamen eandem semper alcentrum , circa quod moventur, distantiam servare debere, ut congruum situm, sphaerasque proprias servent eX eadem tr4. Tandem perspicuum est,omnes hosce motus neutiquam fieri posse alia ratione, quam per circulum,ut in scholio propositionis Io , cum enim omnes, qui moventur globi , eandem servare debeant a centro distantiam, patet, nequh per altiorem, nequh per minus altam lineam moveri posse, quam per tangentem omnium semidiametrorum 1 centro ductorum, & per consequens

nonnis per circulum , ut ibidem expositum est. II.

283쪽

Tametsi neeessitas motus in orbem ex by possies, aut communi potius notione consistentiae Mundi in eodem spatio , ita generatim deducta sit ab expo. sitis naturae legibus, ut nullo indigeat determinato Systemate; nihilominus ratio magis probabilis promotu Firmamenti circa Mundi centrum ex eadem propostione satis elarh inferri potest. Nam ut in motu circuli circa centrum immotum, magis ad motum dispositae sunt partes, quae magis , centro distant, ita si firmamentum est Mundi hujus periferies, disipositum maximh ad motum est. Quod si praefatum virium aequilibrium, & leges naturae superius explicatae rith intelliguntur, inanes erunt omnes ratiunc lae, quae contrὶ motum Rirmamenti adduei possunt. PROPOSITIO CXXV.

Synthesim terreni globi, & fluidorum

ad hujus conformationem pertinemrium , explicare.

Mundi Synthesim generatim attigimus antecedente propositione ; nunc verb descendimus ad te

ni globi, ejusque fluidorum synthesim ex iisdem

284쪽

2s nec ellitatibus deduceniam, repetendo altids, que ibidem innuimus, quaeque non minus totius Mundi , quam globi hujus naturalem compositionem ostendunt, imirao ad naturalis cujuslibet producti structuram percipiendam conducunt. Duo sunt in primis,

qu ibus tota natura corporea inicio rerum constituta

est , Corpus, & Idea ex superioribus. Pro corpore autem non metaphysice , sed physice considerato primum ipsum elementum hic assumere juvat, sivθfluidum continuum a Deo creatum, & comparatum

ad omnes leges motus, & quietis ab idea condendi Mundi . partiumque ejus dependentes ἱ tametsi Mistud quoquei deam perfectissimae fluiditatis comprε-hendat, ut ex analysi physica constat. Iam ver5 cogita in vastissimo Elemento designata loca omnia ,& singula , ubi partes Mundi erant constituendae, atquis hoc elementum a Divino Archetypo Mundi, unico jussu concepisse praefatas leges , quibus Mundus, ejusque partes omnes tum solidae, tum fluidae

constituerentur, ac in unum unitate Compositionis,& ordinis coalescerent,juxta doctrinam in principi otraditam, tum videamus annE paucae, simplicesque leges, quas hactenus adnotavimus in ipsa natura Conspicuas, ad Synthesim hane rever, sufficiant Primum fluidum ex prima vi naturae propositi ne 98 explicata , omnigenas protulit particulas, quibus Mandi hujus paries omnes erant componen dae, itaut liceat, Mundum ipsum totum conciperae tunc temporis quasi embryonem, fluitantes Omnes

285쪽

nes, nec dum consolidatas particulas, prima natu rae vi productas, continentem, quibus tum fluida secundi generis, tum solida ubique locorum dein Oh coalescerent in Mundi totius , partiumque ejus ynthes m. Imm6 concipere licet magnos Orbes ,

.lum caelestes, tum terrenum hunc, ubi nondum

discreti fuerant, extitisse partes divinitus designatas .lotius praefati Embryonis, ceu Embryones partiaculares, fluitantibus particulis , nondum per loca propria distributis, ccii flatos . Itaquh globus hie erat, quasi dixerim, fluidum turbidum terrenis, aqueis, atquh aethereis partieulis fluitantibus eo gestum, ac tota interea Mundi moles magna ex pariste particulis aethereis constans, smili ratione fluitantes alias particulas complectebatur, donec divisa fuerint aqua ab seu fluida fluidis. Divisione

autem facta caelestis materia,quae in tanta copia comparata fuit, ut omnia Mundi penetralia subiret, ac presto esset ubique, per ro 3, in majore proportione congregata est per secundam naturae vim expositam propositione ς8 in vastissimo ambitu Mu .di, quod Firmamentum dicitur, ad quod recta feruntur liberae particulae fluidi ejusdem caelestis hcentro hujus globi, ut ex ro4 , dum per eandem

secundam naturae vim particulae omnes ad globum terrestre constandum comparatae in hunc nitebantur, ut ex Io I. Eadem ratione de aliorum

globorum formatione loquaris, ex quorum motu ineorbem caelestis materia semper usque ad ima peneli a tra

286쪽

2s ztralia Lerrae truditur, adeo ut ipsa quoquh perenni motu & protrusionis versus centrum , & proprii nisus versus periferiam, pellustret universam Mund Lmachinam. His praemissis, ut progrediamur ad hujus globi constructionem contemplandam , duas vires assumo cohaesionis, & gravitatis, eX quibus coalitus ,& firmitudo terrae necessario dependet ex ror. Itaquh cum vis cohaesionis in particulis insensibilibus major sit momento gravitatis ex I II., cohaesioneSautem naturales , minimis usquhad summa in constructiones organicas disponantur ex 22o, Pesam ex omnibus particulis diversae indolis, quas ante

globi hujus perfectionem , quasi in Embryone fluitasse concipimus, organicas constructiones factas fuisse molecularum suis interstinctarum spiraculis profluxu, & refluxu primi fluidi, materiae CaeIestis, aliorumque mixtorum spirabilium,ab ideam nedum terreni globi , sed Mundi totius propter necessarium consensum comparatorum. Enim Verd pro globi hujus constructione presto erant Omnia, nimi xum & solidae particulae per primam naturae vim productae ex fluido elemento ,. infenfibiles quidem j uxta propositionem ioo,& ex his compositae mole eulae aptae per secundam naturae vim, & per ean- dem, fluxus, ac refluxus fluidorum subtilium, caelestis praesertim maletiae , praefato motu instructae, quo etiam digererentur omnia,ineptaque ab aptis se

cernerentur,in quibus etiam motibus, variisque mutatio cibus prεsto est semper, & ubique primum ele-

287쪽

mentum, undε promantur indurescentes partic

lae in locum earum, quae corrumpuntur, sed quae inperfectam fluxilitatem coactae) abeunt in primi fiuidi materiam. Praesto erat insuper & progressus cohaesionum organicarum, & suborta in majusculis moleculis gravitatis vis, & si quae alia in admirabilis fabricae hujus finem perventura erant, ita ut

Deila si jam percipere iunctas naturales hasce vires in perfectionem operis perveni se, juxta suppositam

ideam, cuius generalia tantum hic attingere contenisti sumus. Et quont m prεsto erat motus praefatus globulorum caelastis materiae usquhad ultima terrae Penetralia, nec non prqstti erant ubiquh subtilissimae particulae terrestrium corporum , cum quibus globuli caelestis materiae mille modis cohaerere poterant, juxta propositionem Ii6, ex horum subtilissimorum corporum mixtione, spirabilium omnium varietas juxta locorum , & materiarum varietatem coorta est . Hinc ignes subterranei, confluxusque eorundem invitates efformans, &sinus, qui subprimis terrae crustis , quique partibus intimis i sunt: hinc & aliorum corporum spirabilium genesis. Cum vero moleculae ad firmitudinem terrae eonstituendam comparatet fluxum gestuXumque permittere deberem spirabilium fluidorum , necesse fuit cohaesiones aptas ita conjungi, ut & firmitudo terrae servaretur , & fluxus , refluxusque subtilium fluidorum permitteretur, necessitate quid F -demonstrata propositione II 4. amobrem debue-

288쪽

runt hujusmodi cohaesiones fieri non per corpora quidem Platonis claudentia spatium, sed per aptas particulas foram mulis interstinctas , iti videli. cet , ut insensibiles particulae , stamina omnia mole cularum, per directionem axis distributarum compositurae, niterentur per eandem directionem, aliae vero per directiones transversas , undε ex sexiebus primarum , aliisque transversim positarum insensibilium particularum, innumera Par tello gramata , vel etiam trapetia emergerent,

per quae terra pervia esset aetheri larium pleno , ut loquebantur veteres, aliisque spirabilibus . En ideo cur quaevis gleba foraminulis intertexta est , per quae colantur plantarum succi aqua, aere, aethere, aliisque interspirantibus particulis subtilibus compo-sti, eodem planhritu , ac per glandularum snulos succi animalium secernuntur. Porro cum terra non unum quid simplex, & homogeneum fit, sed aggregatum ex omnigenis mineris, conflatumque pamtibus , qua durioribus, qua pulverulentis, qua de sa, qua raris, qu, minus commixtis, debuerunt apthcohaerere particulae singulas naturas compositurae pro ratione naturarum istarum , hic densius, illic rarius, & alia pro ratione discurras eodem mOdo , ut ex eadem ri , aliisque superioribus infertur .

In commune centrum totius globi hujus nititur aqua, duris particulis fluendo aptis homogeneis, &aeqvh gravibus necessario constans,ut ex propositio

289쪽

nibus capitis superioris, eadem lege discretis a primo fluido per solam duritiem, quae quia sunt

cie, & homogeneae, ad libellam explanantur, te vantque ubique leges aequilibrii. Quod verci ad

ejus naturam attinet, qua incumque particularum structuram fluendo aptam excogites, eadem semper necessitate ex hypothesi , absceden tes a primo elemento particulae in hanc ipsam in tu ruerunt formam, sivb sint sphaericae , sive sphaeroides, sivE teretes , aut quavis etiam simili figura sta endo apta prae .ditae ponantur. Possunt autem phaenomena glaciei, fush in Academia Medicea exposita, explicari per admixtionem particularum at emosphaerae, quibus gelu constituitur, dum hae insinuantur in granulorum aquae interstitia, per quae subtilia, & aether ipse interspirare solent. Terrae atomosphaera, &circumfusum omne quidum ad ipsam spectans, generatim aer dIcitur, fluido aethereo ubiquε pervius, multiformes halitus, & vapores comprehendens. Propria vero aeris

substantia constare debuit particulis ea figura , &constructione praeditis, qua posset aer compressus Propria vi expandi. Notum est enim reipsa consti-Pari aerem vi externa, & redigi ad bismillesimam partem spatii, per quod vi propria sese expandi Fliber. Hoc phaenomenon exponit Io. Alponsus Bo-

relli de mot. 1 gravit. penden. propo. 124. & I as, Mimaginatur aeris parti culas vel conformatas ad instar

290쪽

sar tubulorum durorum, sed flexibilium, compo storum ex fascia obliqub revoluta,& in se ipsam admodum spirae circumducta, qua ratione Omnia e plicat 3 vel concipit aeris particulas esse conos excavatos, graci Ibimae laminae magnetica virtute affectos, quorum omnium vertices poli boreales snt, polos

vero australes habeant in puncto baseos opposito, sed in centro circuli ad basim ; quo posito, ita conjungi praefatos conos arbitratur, ut, juxta magneticas leges, quilibet polus borealis instinctu naturaliuniatur polo australi , ideoquhita naturaliter dispo-

nantur praefati Coni, ut vertex unius cum centro baseos alterius conjungatur.Quod si per vim externam Coni intrλ conos urgeantur, constringi ad praefatam angustiam aerem contingit, sed, Cessante vi externa, spontE in debitumstum revertuntur, tum respectu sui, tum respectu polorum Orbis terrae, ut eX magneticis legibus constat, cum reveta & eerram , & corpora omnia terrena magneticam vim babere manifestum esse asserat. Quamvis tamEn egregi Ephaenomenon dilucidet, utraque haec positio nimis artificiosa in smplicibus particulis esse videtur , sed nequh rationi consentaneum puto, admittere simplicissimas particulas duras, & flexiles, cujusmodi optat laudatus Author suas particulas spirales,flexilitas enim sne compositione non percipitur. Quamobrem altera positio conorum durorum , & inflexibilium magis probabilis est , ac saltem possibilis; sed, absque ullo artificio, explicari phaen

me Diuitigeo by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION