Matthaei Giorgii ... Elementa scientiae naturalis, seu Theoremata, et problemata physica, quibus generalia philosophiae, atque mechanices, deletis veterum, ac recentiorum erroribus, communi superextructa hypothesi restituuntur ..

발행: 1707년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

menon potest, admittendo tantum halitus, qui, Eterra oriundi, atomosphaeram componunt ejusdem naturae, eadem vi praeditos , ae terrenae particulae; cogita simpliciis mas particulas oblongas, ac teretes per directiones omnes polum respicientes ita disponi, ut apeX uniuscujusque particulae polum respiciat, voceturque polus borealis , oppositus autem vocetur polus australis,& cogita per leges magneti Cas,ut eX II 4, uniuscujusque polum borealem uniri per vim cohaesionis polo australi uecogita insuper alias particulas h terra oriundas per series transversales disponi, oblongas item,& subtiliores, quemadmodum in constructione terrae exposuimus,essiciuntque quatuor quaelibet particula: duae nimirum Unius, ac duae alterius generis veluti duas lineas perpendiculariter sese intersecantes, atqubita deinceps aliis eadem lege per series, qua recta ad polum, 'qua transversim distributis, & raris quidem,

ut exigit natura aeris) constituentur parallelogrammata. Quod si vis externa superet naturalem vim cohaesionis, poterunt cogi hae omnes particulae,

adeo ut sese jam tangant, non per apices, sed per latera, undh patet, in spatium angustissimum redigi

posse, tum cessiante vi externa, per naturalem Vim

cohaesionis expositam pro p.r i g, sese in aptum contactum pristinum reducere, atquh ita dilucide phae nomenon ratione quidem simplicitati naturae congruente percipitur, ut &magnetica vis, quae huic inest globo . Caeterum spatia, compressibilibus aeris Particulis clausa , comprehendunt, praeter fluidum Κ h Conis

292쪽

continuum, corpulcula Omnis generis, nedum ad globum hunc pertinentia , sed etiam ad caelestium corporum atomosphaeras, cum hac ut innuimus propositione io2. communicatas, suntque maxima ex parte ita subtilia, ut una cum aetherea materia , cum qua miscentur , permeent meatus etiam vitii hermetich clausi , aliorumque Uasorum, ut eviperimur in iis, quae penetrabile frigus, quπquσcalorem, caeteraque hujusmodi subtilia constituunt. Superest quoque brevithr ignem animadvertere Nam quatuor haec, ignis, aer, aqua, & terra hunc globum, ejusque atomosphaeram , & mixta quaelibet constituunt, ideoque ab Hippocrate, Empedocle , & Aristotele dicuntur quatuor elementa . NOS verci tametsi, sola dempta duritie particularum , quibus construuntur, in unicum totius Mundi elementum resol vi arbitremur, nihilominus, quia istuclomnino insensibile est , haec autem corpora sub sensum cadunt, morem tantorum Philosophorum gerentes, eo sensu eorum doctrinam accipimus , ut fateamur quoquE ad composilionem, mixtorum terrestrium haec corpora esse comparata Substantia tamen, quam ignis nomine vetere& interulexerunt si pura , & praecisa consideretur aetheeest, sivh materia caelestis , nam, ut illorum mon menta praeteream, quibus id ratum esse videtur, Hippocrates lib. de flat. quatuor adstruens praefatae elementa, spatium, quod caelum , terramque i terest, plenum puematos dicit, hoc est spiritus, ac tenuis substantiae. Aristoteles primo metheor. CaP. .

293쪽

elath docuit, supra aquam esse aerem, & id, quod

quamvis ignem consuevimus appellare, ignis tamen hie visibilis haud quaquam est, quo nomine propith tantum significari videtur inferior ignis impurus, ut explicat D. Thomas inquiens : ignem propriE non quemvis ignem vocari, sed nostrum hunc , qui densae materiae in hiret , cuisius ratione ponderabilis flamma detecta est 1 Roberto Boyle. Praeteredi idem Aristoteles a Kirhe. rio relatus lib. I. artis magnae lucis, & umbrae, d cet, non unam esse speciem ignis; aliud enim est an. thrax, seu carbo,& flamma, &lux,unumquodque horum ignis existens, Lucis authm nomine ε theream

innuit substantiam puram, & levem, & maxima spirabilem , cujus ope ignem in crassa, quae COmburi est apta, materia generari, vel eXcitari pa- Iam est ex speculis ustoriis. De hac substantia veteribus, &Aristoteli nota superius actum est, constatque ex dictis naturalis ejus levitas , ideoquis hie tantum cibi thr adnotare subest ex protensione globulorum, quibus constat, ut jam innuimus, quaecumque ad dioptricem spectant, explicari posse in hypothes nostra, non minus ac in hypothesi Renati

Descartes , ac praeterea non repugnare hypothesim nostram aliis explicationibus, nec etiam novet Per rauit sententiae. terum ignis noster visibilis,nedum clementum appellari nullatenus meretur, sed mi-κtum est pollens idea compositorum motuum, ut se

294쪽

PROBLEMA XXII.

Ideam primi omnium mixtorum activorum ignis explicare.

Ex his,quae de quatuor vulgatis elementis innui mus, facile percipitur variorum mixtorum productio, pro varia ratione mixtionis particularum ad quatuor praefata corpora spectantium , quorum Om nium copiam ubique esse in toto hoc ambitu terrae, atque atomospherae luculenter ex dictis' constat 3 Quamobrem cum alii fush de mixtione scripserint , doctrina vero haec tota ex dictis inferatur. pervacaneum est in iis immorari, dum praecipua theore mata, & problemata physiologiae breviter velimus

exponere. Hoc interea omittendum non est, utrumque ignem, nostrum videlicet antracem, seu solidum ignem , & flammam revera mixtum esse, cujus hic explicationem aggredimur . Et manifestissimEquidem constat in primis esse mixtum ex varietate materiae , quam nudis Ocalis in utroque cernimus, fumo, fuligine, caustica , & acri materia , crassamento lucido, & luce ipsa, ita ut ne ulla quidem probatione indigeat haec veritas. Ut igitur ad resolutionem problematis perveniamus, primam ignis generationem deducimus ab ipso fonte paulo altius,

quam Renatus des Cartes, qui percussionem scilicis

295쪽

a chalybe assumpsit, ut suam opinionem de ignis genesi explicaret 3 enim vero tantum abest, ut ignis . generatio ab exclusione globulorum aetheris habeatur, quemadmodum ingeniosissimus auctor putat,

quin potius aether ipse fons ignis sit, simplexque

ignis productio a motu aetheris confertim aceria vati habeatur, ut experimento speculorum ignem accendentium notissima res fit. Celebre est Platonicorum dictum δει , rux , tumes , splendor , calor , gemeratio ς & optimh Aristoteles ait, igne mnon aliud esse, quam caloris excessum, & quasi

fervorem ; ergo a calore ordiamur , quo gradatim fervente fit ignis . In passione caloris deprehendimus, & sentimus creberrimos ictus , percussionesve tenujum corpusculorum valde m bilium poros cutis penetrantium , quae & hulnidum abripiunt,&, si nimis urgeant, dolores, divulsiones , ustionesque tandem faciunt. Qiaoniam Uero ex radiis solaribus, & violenta globulorum aethe reorum percussione hanc passionem caloris habemus, magis quidem, vel minus, pro ratione majoris , vel minoris copiae, & impetus coacervatorum globulorum qilieris, ut etiam experimur per specula ustoria, palam est jam fontem caloris hanc materiam aetheris esse. Porto cum videamus, calor em pari ratione caeterorum corporum penetrare meatus , & humidum abripere , tandemque partes a Partibus exolve re , seti disgregare , quae diversi generis sunt, unde sequitur congregatio eorum , qHa:

296쪽

ejusdem sunt generis, concludimus quidem eum Aristotele calidum illud esse, Quod cum separet qua dites generis θης, ea, q a 6Urim sunt geoeris, co gregat , sed revera vim caloris consistere in eo mo . tu corpusculorum valde penetrantium, di una simul valdh mobilium, itaui non solum in corpus, quod calefieri dicitur, sese insinuent, & moveri semPer,& refluere pergant, donec & humidum, quod inest, abripiant, & caetera perficiant, quae raposuimus, ut sunt inter omnia corpora maximh apti ad hoc munus globuli aetherei , horum ideb eonfertim sese invicem protrudentium vertiginosus fluxus, & re- suxus hanc vim obtinere jam Iuculenter ex superioribus deduci potest, si theoretica ratione opus est, ubi eaperientia, ut innuimus, manifestam rem

facit. Hinc per gradus deprehendimus nedum calorem , sed utrumque etiam ignem in vertiginoso motu globulorum aetheris consistere, adhibito enim speculo ustorio utrumque ignem praefata ratione geonerari videmus , quatenus videlicet consertim veluti in unum fasciculum coactis radiis consistentibus in protrusione globulorum aetheris neces est, globulos istos toto impetu irruere in meatus rei combustibilis, indeque vertignoso motu refluere per innatam vim , qua sursum seruntur, & quoniam in occursu particularum spirabilium , quae insunt ipsi rei combustibili, per vim cohaesionis explicatam superius ipsis adhaerent, necesse est, eas valido , quo pollent, impetu, secum trahere , atqu abriis

Diuiti

297쪽

26 3

abripere omnia diversi generis spirabilia, quae tandem in flamma ipsa separari cernimus. Hinc videre est jam accensam flammam componi ex filamentis sursum tendentibus, quae constituuntur ex refluxu globulorum aetheris spirabilibus aptis commixto

rum, & series filamentorum un, simul efformantium , quae, veluti filamenta plantulae , assurgunt , componuntque flammae ipsius fasciculum, quasi dixerim plantam fluidam , imperfectam , & inanirimem, pro ratione tamen particularum, quibus componitur, nobilissimam, & valde activam. Iam vero, hisce it, existentibus, habemus ideam compositorum motuum , quos in flamma observamus , quosque insuper sensui datum non est discernere, scilicet protrusus aether nisi aliam concipiat motus ideam, aut vi divertatur perseverat semper in eo, quem apth concepit, motu, penetransque alth foramina rei combustibilis , miscetur semper spirabilibus pabulis, quae vertiginoso motu sursum abripit, ut exposuimus, donec apta materies ista suppeditatur, quae sanhuna cum refluo aethere, cui permiata est, assirigit vertiginosis motibus, tot series longas filorum efformans,quot sunt ellychiniis,vide. licet meatus, per quos exit. Quia verb heterogeneae sunt spirabilas istae particulae, sensim digeruntur , & secernuntur, hinc umbram cernimus prope et ly-ehinium , ubi nondum benε digestae sunt, deindδlucidam magis materiam videmus fumosis particu

sis sensim depulsis , quo fit , ut magis gracilesca L

298쪽

264 flamma , dum magis assurgit, conicamque tan-clem figuram repraesentet , Concurrente ad hoc vi cohaesionis , qua si lamenta ista , ut fibrae plantarum , in unam formam junguntur , Et qui hujusmodi vertiginoso motu fluentium, rei fluentiumque globulorum aetheris juxta conceptam ideam, necessario undequaque urgentur, qui prssto sunt ad latera, liberi caelestis materiae globuli necessario lumen propagatur ἱ quemadmodum superius

innuimus.

CAPUT NONUM.

DE QUALITATIBUS, ALTERATIONIBUS , ALIISQUE MUTATIONIBUS.

Substantia corporea, quantitate, motu , Omnibusque ad illam pertinentibus,natura item, ausisque naturalibus generatim conside ratis tum, instituta &analysi , & Synthesi Mundi corporei, sequitur, ut de qualitatibus physicis quantum ad nostrum institutum pertinet generales Propimones ad notemus . Aristoteles logico, ac metaphysice magis , quam physich de hoc praedicamento scripsit, appellans Qualitatem praedicamentum illud , quo quale aliquid dicitur, divisuque quatuor genera qualitatum , quorum primum est babitas, ct dispositio; secundum naturalis potentiara impotentia, tertium pase

299쪽

rri, habitum, A dispositionem eatenus inter sese differre docent Peripatetici , quatenus ille magis Permanet, estque diuturnior, ut habitus scientiae,&virtutis, vel quaelibet consuetudo iuveterata I nam hoc praedicamentum apud Peripateticos, ut innui, Metaphysich consideratur, & quatenus non solis corporibus , sed rebus aetiam incorporeis competit. Dispositio autem ea est, quae facith removeri potest, seu quae nondum versa est. in consuetudianem, ut calor extrinsecus adveniens, mon tamen in

re cohaerens, & perseverans, caeteraque hujusmodi. Secundum qualitatis genus naturalis poterata, ct -- potentia dicitur, qua videlicet antum quid est , aut ineptum ad agendum, ves resinendum, & melius Veteres apudAlbertum magnum appellabant aptitudinem, diciturque a Coimbricensibus qualitas non. asquisita, ut hahitus, vel dispositio,sed a natura inrisita, qua facilhquaeque res agit., aut resistit, ut vis luctandi, aut currendi animalis, durities ferri, &hujusmodi. Contribuero naturalis impotentia, seu . pritudo dicitur qualitas insita, qua dissicile res agit, aut resistit, ut habetudo ingenii, mollities butyri , caeteraque hujusmodi. Tertium genus est passibilis qualitas, & passio; Illius nomine intellia gitur qualitas omnis, quae, ut inquit Aristoteles, pas- Donisin sensibus est incax, dicit que a Coimbricensibus diu perseverans qualitas, quae aut in sensum movet, aut ex motu oritur, ut calor nativus,

300쪽

sensum movet, aut ex motu oritur, ut rubor ex verecundia. In hoc genere qualitates sensibiles comprehenduntur . Quartum deniquh genus est forma, & figura nomine sormae intelligitur qualitas resultans ex terminatione quantitatis spectatae in re aliqua naturali, ut externa species hominis, aut leonis; figurae nomine intelligitur qualitas resultans ex terminatione quantitatis secundum se consideratae , videlicet non habita ratione subiecti quo est, ut quadratum, triangulum, circulus Sc. lam vero, nedum ex superioribus propoli Ombus, sed ex adductis exemplis luculenter infertur, quatuor ista genera qualitatum, & omnino qualitates quaslibet corporeas, vel ex motu corporum, ta par ticularum, quibus componuntur, vel ex cohaelione, vel ex ordine, vel ex figura , vel ex horum aliquibus . vel omnibus emergere. Quamobrem his praemiys qualitates, quae sensus movere Possunt, quae inque sensu deprehenduntur in primis, deinde alias tum operationes, quae mediis hisce fiunt, satis est consueta brevitate explicare.

SEARCH

MENU NAVIGATION