Matthaei Giorgii ... Elementa scientiae naturalis, seu Theoremata, et problemata physica, quibus generalia philosophiae, atque mechanices, deletis veterum, ac recentiorum erroribus, communi superextructa hypothesi restituuntur ..

발행: 1707년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

moveatur;'nam grave ex communi sensu illud dici-mus,quod ab intrinsecus indito , seu nativo impetu imoveturi deorsum, vel quod est iaptum natum ferri deorsum , , In hypothesi autEm Epicurea de infinito inani& nullo i centro seu 3 medio , nulla esset motusdirectio, cui potius, quam oppositae , aut cui- Iibet competeret.motus deorsum.

Natura propter finem agit.

Quoniam , quae 'mente non constant, agere proasper finem non dicuntur 3, antiquiores autem eX sola n ecessitate absolutaemateriae mente carentis con

structiorem hujus mundν expIicare aggleta sunt ut sententiam praeproperh conceptam tuerentur nullam finis necessitatem considerantes; casum hisce rebus , praeesse rati sunt . neque enim finis gratia dentes or-rum esse asserebant ut inquit Aristololes s. Pris AEM; .anteriores ad dividendum , molares autem ad terendum cibum, sed necessitate materiae per mo- tum factos esse, & contigisse, ut sic utiles essent; simili ratione loquebantur de omnibus naturae effectibus, . quos ubi ita contigisset , ut ad aliquem finem utiles essent, ea su apth constuutos fuisse, & servari aje-bant, ubi vero non sic apth constituti essent, perire , sic ut

42쪽

iscue aecidit Bovigenis , Ant proris monstras Empedoclis, & ut contingit cunnibus monstris, quae, quia apte d natura constituta nota sunt, non servantur, ut alii naturales essectus , sed pereUnt. 4taque Epicurus apud Lactantium inquit. Nihil ses procreandis auimatibuspro videntia ratio molιta es ; nam neque oculifacti sunt ad videndum,neque aures ad audiendum, neque lingua ad sequendum, neque pedes ad ambulandum , quoniam prius bac nata sunt, quam esset loq*i, mi ere audire , ct ambalare , ipsumque sequitur .Lu- .cretius inquiens. omnia deuique membra Aute fuere, ut opinor, eorum, quam foret usus, Haud igitur pomere utendi crescere causa;

Haec, & s quae alia similis veterum insipientium ra. itio erat, quae tamen quam sit puerilis, vel ipsa silente philosophia, manifestum facit quibuslibet etiam rudibus naturae ordo , constantia , decor, & legeScercae motuum, quae casui eX Communi notione OP - ponuntur. '

Sed & puerilem hunc balbutientis philosophiae

pessimum errorem praecla impugnat Aristoteles loco citato , ct d .anim. Cicero de natura Deorum, ct aI . bi; Galenus de usu partium ; Lactantius 3 ις .lib. 3. ω de Hominis viseeio; Gassendus in lib. io. Diogenis Lae rit pag. 3s 2., Carrinalis Pallavieinns de allibus humavis Uput . I. russe. I. ara. a. aliique multi qui Aristote-

43쪽

9 Iis doctrinam illustrant, atque existentiam Dei osten.

dunt sub nomine auctoris naturae, cum mam festumst, opus naturae esse opus intelligentiae. Antequam igitur propositionem hane ex praecedente luculenthr demonstremus, non abs re est, sumiamam Aristoteleae doctrinae circa veritatem hanc ex ponere . Primo docet ille, naturam propter finem agere, quia eVentus fortunae non sunt, quae sempei, & plerumque accidunt 3 idque sanis videtur communi notione perspicuum . Secundo,quia naturae opera

alicui rei deserviunt 3 He enim inquit ille : ut quidque regitar, sic natura ut m es , O, ut natura aptum es, nisi quid impedierit, Visur z alicujus autem agatur gratia ; quare o groxia illius natura es eompar tum ς & exemplo rem confirmat. Nam si domus ex iis esset , qWa fiunt tura, Ac profecto , ut nunc ab amte, fret; ct γαμην natara, si non tantum natura, sed etiam ante fierent, non secus conficerentur , ac natura sint aptas Si ergb res naturales certa lege fiunt, eo demque consilio, & ordine, ut artis opera , si ars nulla melius construere potest naturae opera, quam Natura ipsa , palam est, naturam, non minusquam

artem, operari propter finem, &, quod de arte diciatur, de ipsa natura dici debere Tertib, paucis interiectis, propositionem suam de monstrat Philosophus , quia in animalibus illis, quae

neqvh arte, neque deliberatione agunt, perspicua est naturae operatio propter finem. Quamobrem, inquit,quidam dubitaeterunt,an aranei,ct formicae, aliaque

44쪽

modi mente vera sua es claus. Sed & progreditur a Irem quoqub ostendendam in plantis , subditque: Si natura , 9 gratia alicujus Hirundo nidam faeit, O

araneus araneam , planta item folia fructuum gratia ;ω radices,alimentι causa, οπ sursum , sed deorsum mittunt, patet, talem causam in bisce esse , qua natura fiunt, ct constant. Notum est,quam apte ad captandas Musiacas aranea conteXta sit naturaliter, & quantum ipsa ejus materia, omnesque ejus qualitates conducant, tam at illam contexturam mirabilem, tum vel maximh ad usum captandi muscas , aliave hujusmodi, qua profectd in re nihil non mirabile aspicimus , notam praeterea,formicaS aestate annonam congregare, qua vivant hyeme ; & notissimum est, non major esagacitate unquam id ab iis factum iri , si mente prae ditae finem ipsum agnoscerent. Hirundinis nidus, . Apum alvearia , cui non perspectum exhibent finem,

in quem natura ipsa diriguntur P Nequh proptere, dubitare licet ut quidem teste Aristotele dubitaverunt animaliae hujusmodi mente opera sua effcere ;nam & in plantis manifesta quoquh est eadem

prouidentia λ, iste o, concludit, eos omnes , qui contradicunt: ea tollere, qua congant natura, ct naturam Natura enim eonstant, qua ob interno principio continenter mota, ad finem aliquem per veniunt. Ad secundum Aristotelis argumentum clare explicandum faciunt, quae: eX. anatome , tham animalium , tum plantarum multo melius, quam Aristotelis temporibus exculta, non sine admiratione obser-

- Van

45쪽

vantur, tametsi in aliis omnibus naturae effectibus eadem solertia contemplari possit, ut videbimus infra . Ita clarissimus Gagendus, perspecta Hominis anato me, adversiis rudem insipientium errorem peeorat. I nune , ω die casu id Iactum , quod non poneris fieri sapientius,quodquesi factum aliterfuisset, in bane, quo jam se habet ,modum , ut recte baberet , restituendam fuisset ς silicis ut tibi essu factum detπη , fetesol. tem Orι debuisse ex industra, edi cognosces, non potusse fers praclarius, agnoscendumque is circo esse industriam

potius artificem , quam temerariam Fortuna mauum

Pudendum proseliis,si intuens palatium , quod sit fandamento securum, tectu coucianum,parietum symmetria congruum , exteriori forma decorum , interiore commodum ,

fenestrarum constitatione salubre aI, 9 illustre, eun-ctesque denique partibas ab solatam, ct elegans; dicere non

audes fortuna extructamsed arte, ct consilio: intuem mero Hominis corpus ,in quo pedes,oculi, manus,in quo cor ulmo, cerebrum, mentriculus Jecur=n quo os, musculi vena, in quo renes,messa, a us, in quo catera omnia neque exqui Dii r formari, neque congruentius collocari, neque utiliust desinari, neque speciosius exornari , quacumque tandem arte potuissent, causam illius reputas cacam , experteminque consilii f An nos, eum oporteat de causa ratiotrnari ex esse , ejusque conditionibus, cθlligamus , necesse est ex

scitissimo Opi io scitissimum infrem , θ' ex bur tam an iis eausam ad illos dei mautem intelligeutisma in inferamus Hec ille a doctissimo P. Pallorini relatus, dum egregie phisicam dictabat in scholis Societati s B a Je-

46쪽

Iesu. Doctissimus insuper Laurentiu& Bellini nostri. aevi Medicus, atque anatomicuS celeberrimus, postquam inter taeteras lucubrationes suas de seminibus & liquid ,s ovum implentibus de ovi fabrica , de ovi dire multa sapietatissimE protulerit, jure merito ita concludit: qua eridem omuta , si a ruti intelligentia bominis, tantum cos ιi, ta itis N ratiocinii, tantum peritia mille rerum, tantis is scisutiarum exigunt, ad boc si iumentantur, seis ad boc uc percipiautue , postquams

Dua Dut; illum cujus vera fabrefacta sunt bae δε-

gula , tam maαν erimus, atque inerres, ut existimemus esse consilii impoςem, ratiouir expertem. peruum, at inque Quarum rerum omulum 1 Tam robusta & elega ti oratione similia prosequens, tandem exclamat. AADeum Immortalem mideo praesens numen tuum iv bisee tam prodigiosis generationis initiis, O in altissima e rum coutemplatione defixur, nescio quo aextro admirationis concitor , ct quasimei impor, ' quasi divine furens,

cobιbere me misime possum, quia exclamem: Magnas Dominus I Maguus Fabricator Hominum Deus 1 Magnus, atque admirabiliss conditor rerum Deus,quam munus effRationes autem veceram superius relatae pueriles hoc ipso,& fallaces omnino sunt,quod non aliam causam inquirunt praeter materiam . Si enim abdita quaedam causa sit, quae om mn, hale nisteriae praesit, sed primum motus princip:um , manet festum est usum , S finem, quem posteriorem esse ipsis naturae essectibus inquit Epicurus, in Idea ipsius primi authoris, primum extitisse. Porr5 quoniam Semiboves Empe-

47쪽

docIis non servabantur . eo quod, iit aiebant,) caua non fuerant effecti, ut servarentur, & quoniam caetera quoquh monstra non servantur , ergo peccata sunt,ti vh errores naturi,quatenus apta nata non sunt, eo prorsus modo ac artis errores sunt, quae ex arte non fiunt, ex hoc autem insertur naturam, certis legibus propter finem operari, nam si quandoquh a perfectionis fine, ac statis legibus alia de causa declinet opus, monstrum, & peccatum est, ut in arte factis contingit , quae a legibus artrs decli

nant.

Tametsi verb in re maximi momenti haec ex Aristotele, & aliis argumenta rem manifestam facientia huc afferre aequum fuerit , luculentdr eonsueta nostra brevitate deducimus ex antecedenti hanc propositionem 3 Si enim quae casu fiunt, eventas eorum motuum sunt, quos illi veteres tand)m ad materiae necessitatem absolutam reducunt cam praeter materiam , & inanὶ nil aliud re ipse praeexistens agnoscant sola vero neeessitate materiae, ne ullus quidem simplex motus dari unquam potuit ex praecedenti, mani etiam est multo minus compositos motus, quibus opera naturae ad usum apta fiunt, hinc dedu- ei posse ; quae igitur seeundum naturam fiunt, non easu fiunt, si vero non casu fiunt, & apth quidem fiunt ad usum, ut notissimum est, reliquum est , ut Propter finem fiant, quod erat demonstrandum. CO

48쪽

Dari ergb necesse est mentem, i quae hujusmodi

motus omnes ad finem dirigat. PROPOSITIO III.

THEO REMA III.

Motus omnis Corporis mobilis primam tandenCausam ostendit ab ipsa met natura corporea longe distinctam,quae est Mens,continetque omne esse, sive est infinite perfecta, immobili S, necessario, & a se existens, 'Non enim materia potest haberi motus,eX prima. ergo aliundd; Tametsi autem ponamus corpora, quae secundum naturam moventur , non abeX trinis secus adveniente impulsu motoris externi cieri , sed impetum innatum habere , ut Aristoteles loquitur, illa tamen innata vis, seu causa motus activa ipsi materiae intrinseclis unita , & cum eadem unum constituens, quam proprib naturam corpoream dicimus, Prima causa motus non est e X corollario praecedentis, Mens Onim esse deberet, unde operatio primbdirige

49쪽

reetur. Impetus autem innatus corporis mens non es ot ex communi notione constat in corporibus in animibus, quae impetu innato cieri dicuntur, cum vel in nobis ipsis, qui mente conitamus, notissimum sq,etiam motum cordis, naturales secretiones,operationesque hujusmodi naturales omnes , ut admirabiles , absque ullo mentis interventu fieri, vel nobis invitis. Quoniam igitur palam est, inoatam materiae corporeae motus Vim mentem non esse , patet etiam ex praefato corollarici,neque esse primam causam motus, sed aliam dari primam ab ipsa natura . corporea distinctam , undh tandem ipsa eadem innata corporibus vis ortum habeat, quae prima eausa, quia propter finem , & sapientissme quidem agit e X secunda , necessario mens est ex communi nollone , ita enim mobile instruere, atque dirigere, ut in finem pertendat, solius mentis est, quae finem agnoscat. Sed& perspicuum quoque est, continere hanc causam omne esse , si vh esse infinitd perfectam , & immobilem, nain omnes edere perfectiones valet, quas permotum acquirere finite in infinitum ipsam at iapotest, quae quidem hac ratione infinitae sunt,ut e X notione motus,& materiae perspicuum est. Si autem edere omnes, & infinitas perfectiones primum mOVens Valet, necessarid consequitur, continere omnes ideas&omne esse, si vh esse infinith perfectum; cum sit lumine naturae notissimum , quidquam persectionem ullam dare non posse , quam in se , vel formali στ ut inquiunt vel em nenter non habeat, unde etiam

50쪽

16 patet immobile esse , nam quod mobile, & mutabile est, per motum aliquid acquirit, quod non hahebat; perspicuum est autem,primum movens omnes perfemones in se habere . Iam vero si immutabile est, si omne eta , omnesque perfectiones in se continet, optimum est ; si autem optimum, unum est, individuum scilicet, aliaε non esset optimum, ut in praefatione ostendimus; estque eadem ratione a se, &mecessario et stens, ceu omnium supereminens principium, supremusque finis. a ct manifesta est tota Psoposui ..

Hinc facilli intelligimus veritatem ideae , quam Renatus des Cartes cum Di vo Anselmo, & aliis aia sumpsit ad ostendendam brevi thr existentiam DEI, S ulterius primum moVens, DEUM videlichi, nedum esse omniscium, Omnipotentem, omnis bonitatis, veritatisque Fontem, rerumque omnium Creatorem, ubique eTistentem , &c. Sed, nequct materiam ipsam , neque aliud quidquam existere Posse , quin abeo habeat,ut existat,&conservetur ι mmhoc persectissimum dominium,ut omnia ab ejus nutu pendeant in suo esse, atquh conservari , est maxima perfectio, repugnat autem conceptui nostro ens hie, ac infinitἐ perfectum, perfectiones Omnes, ac proinde hanc non habere. CA-

SEARCH

MENU NAVIGATION