Matthaei Giorgii ... Elementa scientiae naturalis, seu Theoremata, et problemata physica, quibus generalia philosophiae, atque mechanices, deletis veterum, ac recentiorum erroribus, communi superextructa hypothesi restituuntur ..

발행: 1707년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

CAPUT SECUNDUM

c Omperta rerum omnium prima causa, facilius is est in naturae corporeae principia penetrare , Siquidem ratum est, jam ex illa pendere omnia, ut ne existentiam quidEm necessariam habeant , quod cum priscis notum non fuerit, mirum non est, maximos errores vel in primis naturet contemplationibus ortos fuisse. Enimverci si veterum doctrinam animadvertamus, ideo illos errare caepisse deprehendemus, quod, primum ens non agnoscentes, & necessariam rerum omnium ab eo dependentiam ,ea non quaesierint, quae ad essentiam cujuslibet corporis phisici pertinent, quaeque corpus unumquodque constituunt, principia metaphisica; sed, aut omnia corporum genera aeterna , & necessario existentia finxerint, aut pro principiis ea posuerint corpora , quorum , non minus ac aliorum omnium, essentia , & principia constituentia supererant adhuc investiganda.

Hesiodus inter primos, & post ipsum Anaxagoras

Omnium corporum genera aeterna Posuere , sed confusa , ille in infinita regione , quae chaos. dicebatur 3 hic in homeomeria, statuens omnia in omnibus esse , quasi in perexiguo quolibet corpore infinitae corporum species delitescant, quas mens dil-

52쪽

τonat, itaui illud unum dieatur, reserente Lucretio,. colus stat piarima mixta , 9 magis in promptu, primaMe in fronte locata. Novit enim praeterea mentem impassibilem, &immobilem a materia omnino sejunctam, ut memorat Aristoteles β. pbis cap. 3. Alii verb nomine principiorum persecta Corpora, .& motu jam an stracta supposuerunt, quorum Profectb naturam investigare altius, non jejunὶ supponere debebant . Thales Milesius, & post ipsum Anaximander unum fecerunt principaum Aquam I Anaximenes, ejusque discipulus Diogenes Apolloniates aerem ; Hyppasus, & Heraclitus Ignem ς Pherecides terram. Istorum vero corporum essentia.& principia constituentia, non minus, ae aliorum omnium, inquirenda supererant. Sed eadem raritione defecerunt qui finita quidem, sed uno plura statuerunt principia , ut Hippocratus, & Empedocles , qui terram, aquam, aerem, ct ignem, OnO- macritus, qui Quem, aerem, ct aquam ; OEnopides

Chius, qui QMm , Saereis; Hyppus Reginus, qui aquam, & Quem p Zareta Chaldeus, qui Iucem,

ac tenebras; Aliique, quorum ane placita recensere studium brevitatis non patitur. Defecerunt autem,

quia non quaeserunt quid essent, an ne mutabilia,N quibus propterea constitueretur principiis metaphiscis illorum essentia.

53쪽

Ea igitur hic instituenda est corporis phy sici analysis, qua ipsum in principia essentiam constituentia resolvatur ,sivd quid sit Corpus physicum genera tim. Dibusque constituatur principiis,alituSest inquiren

dum as

THEO REMA IV.

Corpus physicum non est pura

Corpus physicum, esse quid, ne tessario exigens vinam dimensionem palam est , a telarh,distinctdque notissimum priscis erat, estque etiamnum Omnibus, qui veritati magis,quam novitati student: non in hoc PraecisECorporis physici gςneratim aeeepti essentiam sitam esse ; nam. mathematici, absque mendacio , ut notat Aristoteles ideam extensionis a corpore physico abstractam , claram, quidem , & distinctam habent. Seculo, tamen. praeterlita Ranatus, De Cartes. corpus physicum in pura ,&praecisa extensione contra omnium communem notionem ausus est constituere,idque conatus est comprobare per salsam ejusdem com Poris analysim adnotatam in praefatione . Nam labulem aded Corporis. physici analysim instituit, ut non memorans esse mobdis , aut non videns , hac ratione labstantiam ejusdem evanescere, quae necessario mo'

54쪽

bilis est, ab idea eorporis phy sici in ideam inanem spatii saltu inaudito translatus est , &,quod magis

mirum videtur, non alia fretus ratione, quam, quod

idea spatii praecisa , idem, ac idea Corporis physici

generatim lumpti clare,ct distincte ipsi re prstentet ;cum tamen spatii cujuslibet longitudinem, latitudinem, atque altitudinem perspicue concipiamus,abs- sue eo quod in hac praecisa dea quidquam reluceat

rei quq apta nata si ut moVeatur, cujusmodi necessario debet esse naturale corpus eX communi quidem, ac vel ipsius Renati de,Cartes notione.Novum hoc,&satis vulgatum celeberrimi caeteroquin auctoris jocosum placitum ab incautis receptum, ut Verum , jam

ab aliis jure meritὼ rejectum , elapsis annis,brevi Epistola ,& hic in praefatione falsum ego quoqa faciliore methodo ostendi ex ejusdem Aiathoris praemissi doctrina. Nunc assero iterum corpus physicum , si vh quod idem est corpus mobile generatὶm sumptum nou esse puram dimensionem in longum, latum , &pmsondum . Sit enim hoc pura ,& praecisa dimensio triplex, si dici potest, nil aliud. ergo ad illius essentiae ideam constituendam necessarium erit ex secundo Pron.Metaph. ac proindE neque ipsa ni uso mobile ;s quidem in idea purae, & praecisae extensionis, sivm spatii mobilitas non consistit,ut ex definitione , Rex ipsis terminis constat ; Asserere autem esse Mobile ad ideam corporis physici non pertinere maXimum absurdum est,uel ipsi conceptui repugnans,manifesti Lsma est igitur propositio.

55쪽

Igitur ad ideamCorporis physici apprime pertinet,

ut inobile sit, aptum natum videlicra, ut moveatur. Hae verb , vel illa potius ratione in ver ,ΠΠllatcnus ad ementiam Corporis pnystei generatim in ptine. Mium est , cum de facto multis riam moveri, ut quiescere corpu5 conting. - .

THEO REM A V.

Corpus mobile finitum est, quaeviS a tem figura ipsum terminet, sussicit, ut moveri possit.

Manifesta est propositio ex communi motus notio ne, qua vel ipsum in mutatione loci consistere palam est' vel sine mutatione loci nullum dari motum, Hoc enim posito,repugnat datum corpus moveri,quin ad terminum, sive a loco ad locum migret: nerumquErepugnat de toto ad locum transferri corp', si finitum non sit ; nam fi omni ex parte sit deest unde recedat , quove aecedat , si ex una parttaentum in infinitum extendatur, deerit eX 1dR PAr e , unde recedat, terminus , necesse est ergo pinobile finitum esse, quod er i mi es mam . Quia vero Corpus mille modis circumscribi

56쪽

potest, s vh innumerae sunt figatae possibilas, satis est, si aliqua figura finitum sit, ut moveri possit 3 Iam enimboc de nomine nil prohibet, quina loco ad locum.

transferatur , Patet igitur tota propositio. COROLLARIUM Hinc aut m insertur, mundum Corporeum necessario esse finitum,siquidem supponamus, ipsam totam sues tantiam corpoream esse quid mobile, ut communis est physicorum sensus, Prq terquam quod repugnat aliud ens actu existens infinitum, & immobile praeter DEUM,ut ex tertia. infertur; GPOSITIO VI.

THEO REM A VI.

Nullum Corpus figuram habeti immutabilem.

Quia omneCorpus,quantumvis exiguum,trifariam; tensum est ex communi notione, qua etiam Epicurus suas atomos extensas ponit,ae tametsi,insectiles eia se arbitretur,id, non quiacareant extensione, asserit, sed quia intermixtum non habent inane,ideoque solida natura omnino pollent;igitur non deest,uel in ataomo quantitas sectionis capax, ideoque , vi saltem

primi moventis infinita cui nil resistit ex superiori-

57쪽

bus secari poterit , & hoc de nomine sgaram muta. xe; idemque semphr de quolibet corpore intelligenis

dum est , siquidem extensum est, Praeterquamquod particularum transpositione variare semper posse fi .guram luculenter percipimus, patet igitur,quod erat

- ostendendum . . COROLLARIUM

Et perspicuum est indE, hane, vel illam figuram non esse corpori generatim sumpto esseotialem, sed substantiae corporeae purum accidens esse I Immo etiam certam substantiae corporeae quantitatem comprehendi posse sub diversis figuris,transpositioise partium variatis quod ex geometricis quoque consta t, sic enim ex g. Conus aequalis est Cylindro subtriplo alterius Cylindri eandem basim, atque altitudinem

cum cono habentis. P ROPos OMNO VII.

THEO REMA. VII.

Corpus mobile est substantia extensa. . & sinita, necessarro constans potentia, &actu.

. Quamqv m de motu inferilis agendum sit ἔ communis tamen ejusdem notio hic eti1m est praemittenra da

58쪽

da.dua videlicEt unusquisque percipit motum. esse

mutationem loci, omnesque mutationes hinc tandem pendere, Ideoque eatenus corpus mobile dicimus.quatenus,aut manifestE mutare locum potest aut per transpositionem inconspicuam partiam insensibiluam alterari, aut per motum accedentium corpuisculorum augeri, aut imminui per motum decedentium particularum , ad quae genera Omnes naturae corporeae motus reducuntur; & si quis aliquid aliud excogitare motus nomine conetur, Cum a commuiani sensu Hominum recedit, tum ne suam quidemcogitationem exprimere potest, nisi inania Verba proferens , quae vel arcana incomprehensibilia, vel nil omninb reprςsentent animo . Iam Verci assero, Cor pus mobile substantiam esse eX tensam , ce lanitam ,

necessarid constantem potentia , & actu , qua ration integram ideam Corporis pbysici habemus. omam enim repugnat aliquid moveri, quin per se subsistat nisi forth ex accidenti,ac tum quidem in aliquo Perse subsistente, ut pulchritudo in Homine, qui move tur ) ex quinto axiomate, ergo corpus mobile est uuid per se subsistens,videlichi substantia,exigitque haec necessarib extensionem finitam eque enim loco circumscribi, neque circuiescriptum locum mutar seu moveri sine extensione . sinita p'test ex V .: patet igitur prima pars. Porro hujus substantiae extensae , ac finitae metaphysicam analyfim meo sitam esse dico,quod constet potentia, & actuodquae patet

59쪽

mon enim corpus moveri potest, quin subsistat; igit ut necessario inest in corpore mobili actus, s vh quo lactu existit; sed & necessario insuper iste actias jun

gitur cum potentia passio mutandi alios terminos ex antecedent neque enim terminOS Omnes possibiles in . nitos , quos successive mutare, ae acquirere potest , actu habet, quia sic immobile esset contra hypobhe sim , ut ex superioribus constat. Quamobrem eum actu non habeat corpus mobile, atque finitum omnes

terminos, sed successivisistos habere possit,ac mutare suapth natura per motum, necesse est in mobili poten tiam istam quoquhinesse,cujus ratione sit mobile, seu quod idem est capax aequirendi hujus, vel illius termini , constat igitur potentia , & actu, quod erat postremo demonstrandum.

Haec analysis metaphysea potissimum elemento primo simplicissimo eompetit,cujus non alia est ult xisis analysis physica;de hoc autem agemus cap. I. Conducit praeterea ad explicandum ea, quae gravissimi philosophi Plato,& Aristoteles de suis princiis piis tradiderunt , quod scholiis proximis , & cap. 3. Prgstabimus,ac interim praemitti debuit,ut ea, quae de motu, caeterisque ad ipsum pertinentibus cap. . tra

dabuntur , facilius intelligantur . D PRO.

60쪽

PROPOSITIO UTIL

THEO REM A VIII.

Corpus naturale nedum in suo esse 1 Deo dependet,sed & ipsum operati ejusdem proxime proprie a Deo dependet.

Prima est corollarium tertiet propositionis manifestita fimum, altera vero patet etiam ex prima, & secunda ,& corollario tertiae; operationes enim corporum alitaquid sunt, ceu modi, & per consequens necessario. M proximh quidem perfectissimi ,sed exactis pendent ab ipso primo Ente ex eodem corollarioi nec tantummodo sapientium omnium doctrina haec est,qui norunt perfectissimum dominium Dei sine hac perfectissima. dependentia dari non posse,sed vel Ethnicorum philosophorum 'magni nominis authoritate comer bata.

SEARCH

MENU NAVIGATION