Matthaei Giorgii ... Elementa scientiae naturalis, seu Theoremata, et problemata physica, quibus generalia philosophiae, atque mechanices, deletis veterum, ac recentiorum erroribus, communi superextructa hypothesi restituuntur ..

발행: 1707년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Principium passivum corporum est ipsa

eadem substantia cor rea,Pr ut potentia constat

Tametsi enim nequh agere,nequὶ pati corpus possit , quin actu existat ex antecedentibus, non tamen patitur, sivh mutatur hoe,nisi penes potentiam, quam propterea necessarid habet adjunctam , ut ex tertia constat luculenter, & in hac proindis rationem mutrubilitatis posuerunt Plato, & Aristoteles .

Principium activum Corporum generatim est ipsa eadem substantia cor Porea,prout actu eXistens, quae &moveri,& quiescere apta nata est, . prout ad motum, vel quietem

determinatur.

Omnis enim actio ita rei actu existenti tribuitur, ut ne intelligatur quidem corpus agere, seu quod D, idem

62쪽

idem est a moveri,aut quiescere, nisi prout actu existit ex communi notione , ipsa verbacta existens sub stantia corporea non mi S moveri, quam quiescerae apix natae est ex superioribus, prout videlicet ad motum, vel quietem determinatur: porro hujus determinationis necessiratem suo loco exponemus, intereae P aret,quod propositum erat ,

PROPOSITIO XI.

antitas praecise consideratae re ipsa dbstinguitur a substantiae corporis, physiici,tametsi naturaliter hoc sine istae dari nequeatia

Manifesta est ex IV, IX, & X. Si enim' substantiae Corporis physici constituitu C pec principium

activum,atquh passivum motus, hoc autem quam ita extensionem elligat, in extensione tamen non con

sistit ex IV, ergb in hae nodi consistit substantiae corporea, & quoa idem est ab hac re ipsa disti

De principiis Platonis , & Aristotelis

Plato,& Aristoteles ea tradidere principia , quae attentias quidem considerari debere, quam nim3S

63쪽

29 facilδ reiici posse videntur, tametsi multi ex Recentio. ribus Physiologis hanc doctrinam negligentes , aut veterum jam pridhm explosa commenta revocare malint, aut fabulis magis, quam severo studio veritatis incumbere. Plato in Philebo , & alibi,ubi phy-scε magis locutus est , duo principia innuir, alterum appellans infinitum , alterum finitum , ut So. crates apud eumdem explicat inquiens: Deum ex iis, qua sunt,alterum iusinitum, asterum sinitum ostendisse. Ad genus autem ι siti reducit dividua , nam duplex infinitum Platonica SchoIa ponit magnum, O parvum3

adfiniti genus refert proportiones quascumque ad numerum numerus ς ad mensuram mensara babet. Istud verbinfinitum alibi vocat non eur , conceptaculum Ominnium capax, quod modo quodam ambiguo, & vix explicabiIi divinae, & intelligibilis naturae sit particeps, ex quibus, ut ex aliis contextibus, constat, hoc infinitum Platonis esse puram potentiam passivam est materiam Aristotelis; finitum vero esse actum,&perfectionem Aristotes . Entelecbiam, quae & ratio quoque dieitur , sicut apud mathematicos habitudo certa,quam ad numerum, magnitudo ad magnituditanem habet,ratio appelIatu roItaque Aristoteles, quamvis non minus obseurhde suis principiis physicis locutus sit,re ipsa parum, aut nihi in Platone dissentire videtur, addit tamen duobus illis principiis privationem, non ut princi Pium permanens, sed ut necessariti praecedens gene

rationem .

64쪽

ARISTOTELIS MATERIA. Quot superius principium passivum dictum est ,

Aristoteles materiae nomine intelligere videtur , &sciat Geometrae praeciso conceptu indivisibilia cognoscunt, punctumque ponunt, cuius mulla pars est. it, magnus ille Philosophus naturalium motuum principia investigaturus, an in omnia Puram potentiam passivam, quae mobili corpori necessaria est,cest purum posse moveri ita praecise considerat, ut omne aliud esse , omnemque actum prorsus abiiciat. Non enim pro materia totam substantiam corpoream accipit , sed expressh dicit ipsam: Neque quidineque quan-Mam , neque aliudq idquam eorum, quibus ens determia Natur, neque etiam negationes, & alibi ait,se habere materiam ad substantiam, & ad id , quod est, ut pu- Tam potentiam , inquit autem: Subiecta naetura e gnoscitur secundam Aualogiam, ur enim ad statuam gr. ast adlectum tignum,asu aliquid aliud habentium formam msteria, ut ruforme,se babet,antequam recipiat formam,

sis bae ad substantiam , or boc aliquid, or quod est se b

het . Hanc id circo Pythagorei apud Plutarchum appellaverunt malum snde itum , visatum, tenebric sem, &c. si ut alterum principium bovum, terminatum.' nexs Psam, splendidam &c. Antiquiores . er6AEgyptii materiam comparaverunt Lunae , qua-Ienus non nisi adventitio formae ornatu splendet.

65쪽

Veteres Aristotelis interpretes omni tib consentire videntur praefatet acceptioni ipsius materiae; dote ne enim hanc mutuari a krma ipsum existere,alas,inquit Averroes, quod non est actus, seia quod est pura potentia , esset actu , Themistius ins per esse , & unitatem rebus accidere inquit, krma , Boetius res creatas omne esse habere ex serma , sed & expresse Aristoteles docuit in metaphysicis krmam esse causam existentiae, propter quam res sunt, appellatque identidem tarmam quod quid erat esse; ac rursus in lib.de anima .in quih: materiam esse potentiam, eum non semel diviserit ens in actum , & polenεiam . Abs re autem tametsi subtiliter) multi recentiores Aristotelei cumScoto,&Henrico Gandastensi,.

tribuunt materiae primae actum,ut inquiunt, enlita zi vum, verentesne,absquh hoc actu, mnino nihil materia sit;abs re, inquam, ita phylosophi mentem interpretari videntur, quia hujusmodi actus aliquid aliud esset praeter puram potentiam passivam; Sicut enim Ph ilosophus non aliam agnovit potentiam , pratae Lactivam,& passivam,&hanc sanhab objectiva , quam

nos anth Mundum conditum imaginamur, non

distinxit , qui mundum ut ut fals5 posuit ab aetern otia nequh alium actum,praeter primum ,&secundum, admisit, quos optime Divus Thomas, & Cardinalis Zaba rei la reserri docent ad duas lius potentias , vi delicet ad passivam, actum primum , sed tarmam , ad activam verb actum feeundum , sed operationem;

od si urgeant istam puram potentiam sine ullo

66쪽

actu nihil esse, aut esse non eur, Aristoteles docet primo physicorum , & alibi : non esse quidem ensactu, ted potestate. Plato etiam , referente Simplicio , & Porphyrio, docet materiam primam specie, ac

forma carentem,potestate quidem esse omnia, actu uerti nihil , & corpus mobile, quatenus formae particeps est, dici ens , quatenus vero materiam continet , ac propter ipsam est in continuo fluxu , S mutatione ,recte dici non ens,& non esse , Sed ne propteri rea cum privatione materia confunderetur,dixit idem Aristoteles,materiam non esse ens per accidens, quatenus ista pura potentia, absque forma,privationem habet adjunctam, & veteres nonnulloS arguit, qui tametsi materiae cognitionem habuerint, eantas cum privatione confusam acceperunt, appellantes

absolute non ens 3 ipse autem, qui divisit ens in actum , S potentiam, ait t. pbis rex.8. O' 82. , esse potentiam, & formam expetere, & permanere in

corpore, cum privatio nec formam eXPetat, nec

permaneat. II.

Privatio a pura materia distinguitur, quatenus haec salthm potestate ens dicitur, appetitque actum, ut Marem Femina , vel turpe pulchrum, & cum so ma permanet in corpore, ut pura potentia semper

67쪽

appetens alias formas , cedactus, ad quos refertur ;illa verb, neque est potentia , neque permanet in re facta , nec unquam cum forma stare potest, utpoth ipsi contraria,diciturque a philosopho per se non ens, id est neque ens actu, neque potestate . Bifariam ver5 accipitur, prin3b pro absentia ejus sormae, quae jam fuit, vel esse debuit, ut caecitas, diciturque hoc sensu principium corruptionis, quatenus fit mutatio de forma ad corruptionem , secundo pro absentia ejus formae, quae proximhfutura est , diciturque ita principium generationis, quatenus fit mutatio de privatione ad formam, estque illa terminus a quo ipsius motus ἔ docet enim phi Iosephus: quae fiunt ex oppositis fieri, ut album ex non albo &c. Sed eum sit principium per accidens, & quasi accidens potentiae passivae, mirum non est, si veteres assii eam, omiserint. Rursus in primo sensu accepta privatio dupleX est, una , quae tollit operationes, at in subinjecto aptitudinem , dispositionesque relinquit, ut a poplexia non supremi gradus, quae sensum, & motum, vel Suffusio , quae visionem adimit, remanen. te adhuc aptitudine , altera est, quae ita formam tollit E subjecto , ut nulIasin eo relinquat dispositiones, ut apoplexia fortis, dissolutio, & omnin5 interitus

sermae corporeae, qua ratione intelligendum est illud effatum : A primatione ad babitum non datur regressus; ita enim , natura est comparatum, ut postquam abortu ad interitum res corporeae naturaliter productMPervenerunt,ille idem habitus non amplius producatur, sed similis, vel alius. E III.

68쪽

Iam ver5 Aristotelis materiam , & privationem Olit1 rerum existentium fines contemplati sumus; superest modo, ut formam ad ipsius mentem explicemus . Quoniam itaquh duo sunt, quae una si uiui corpus naturale, constituunt, materia, & forma, illa vero Aristoteli est pura potentia, palam est Auid quid praeter puram potentiam inest corpori, constituitque ipsum actu existens, ad formam , sivh perfectionis habitum pertinere. Quamobrem passim Philosophus formam dicit, rationem essentiae, Entelechiam , divinum aliquod, pulchrum, optimum finem. Similiter Plato cum Pythagora formam unum appellat. Sic autem accepta forma, ne d lim includit facultatem activam motus, certamque ejus quantitatem ab hoc, vel illo termino praecisam, sed etiam in unoquoque corpore certas partium habitudines , atquh figuras, nec non certas dispositiones ad movendum , vel quiescendum complectitur , quamobrem

nisi distincte ipsam contemplemur, facise est in errores incidere, quos falsb Aristoteli assingunt scholae. Sit itaquE .

69쪽

CAPUT TERTIUM.

DE SUBSTANTIA CORPOREA PERMANEM TE, AC DE FORMIS , QUAE INTEREUNT.

ARdua formae contemplatio frustr, Peripateticorum ingenia fatigavit, cum neutiquam explicare potuerint rerum generationes, & interitus, quin substantias perire, ac generari alias assererent, quod ita omnes respuunt, ut veterum sententias ab Aristo. tele pridEm confutatas revocare masint,vel novas hypotheses commentari, quam durae illi sententiae subscribere. Quamobrhm , ut in ejus essentiam felicius inquiramus, quid in omni natura corporea fit pura substantia in qualibet mutatione permanens, quidve oriatur,& intereat, accurate distingere operae pretium est.

THEO REM A XII.

In omni mutatione naturali permanet integra substantia corporea, n Potestate quidem tantiam, sed actu existens sub utroque termino, ceu commune subjectum .

In hoc sita est dissicultas, qua mihi videreuideor infelicithr implicitos Aristotelis interpretes, ne dicam E x Aria

70쪽

Aristotelem ipsum; cum enὶm posuerit iste principia , quae cuilibet Philosophorum hypothesi aptari

possent , seu metaphysich tradiderit suae materiae primae doctrinam superius expos tam , nec ad res physicas clard explicandas descenderit, hinc factum est . ut non sub tantiam quidem corpoream actu existentem , sed puram potentiam illam , sic metaphisich consideratam , atque praecisam ab omni actu ,

commune sublectum esse putarint orius, & interitus, omniumque mutationum naturalium, rati formas ortu i , & interitui obnoxias, esse quasdam ut it i loquar semisubstantias, quas educi de potentia ma-xeria , cum oriuntur, & perire, sola materiae potentia relicta, dum aliquid corrumpitur, nescio quo sensu, aut quibus ad rem obscurandam inventis vocabulis , afferverunt . Haec autem caliginor opinio, cum ab aliis, tum 2 Doctissimo Gassendo satis excussa est. Itaquh assero, in omni mutatione naturali permanere tamquam commane subiectu mointegram substantiam corpoream , non potestate quidem tantum , sed actu existentem sub utroque

termino mutationis. Non enim moveri corpus , aut

quod idem est mutat nem quamlibet naturalem su bire potest, quin istud ipsum subjectum mutationis per se subsistat, ex U. pronunciato, sivd quod idem est ) substantia sit integra, seu quod rursu idem non potestate quiddm tantum , sed actu , e Si stens, ex VII. Immd vel ipsi dictioni repugnat, Corpus actu moveri , aut mutari mutatione qualibet

SEARCH

MENU NAVIGATION