Matthaei Giorgii ... Elementa scientiae naturalis, seu Theoremata, et problemata physica, quibus generalia philosophiae, atque mechanices, deletis veterum, ac recentiorum erroribus, communi superextructa hypothesi restituuntur ..

발행: 1707년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

inoenis , ut eam ex toto semiax savuis , aut ex tota aqua aer, aut ex aere taxo σqMamdam quod es tale, generatioihajur meI illius est rutio es. Quibus in locis perspicue

discrimen adnotat,quod citra omnem controversiam ,&1n quavis hypothesi cstimer alteratiotiem,&generationem, immo utriusque definitionem affert omnium consenturatam. revera enim alteratio est: meatis

movente. Generatio autem est mutatro totor in totum

nos mauente essem subffecto se biis , diciturque

v. simia adnaruram In hoc autem sita est dissicultas, quod eum ali eratio sit affectionum mutatio ,& in gelatione mutetur totum sensibile subjectum, Aristot let,praesertim Arabes, & qui hos secuti sunt, logia magis, quam physichisententiam Philosophi acci-Rientes, aliam suisantiam occidere, aliamque oriri censent: Minio brem ut omnis , quae in ortu , & imteritu explicando super est dissicultas tollatur, tenere operae pretium est verba, & sensum contextus alIati; deindε animadvertendum sola , &praecisa mutatione penitus facta assectionum omnium, vel praecipuarum

saltem , quae necessariae sunt ad ideam huius, vel illius. mp Di si a quod ident est essentiam hujus,vel il-dius species constituendam,necessario illiad occidere, ac in aliares speciem,aliudve compositum sensibile ver. ni, sivh resuItare aliam ideam, harmo alam, formalo oriraturalam absque eo quod gratis omnino snga aliud qui sani fieri,namsi per illam praecisam mutationem sequitur hujus ociusn illius interitus, iuc ista

82쪽

palam est,gratis omnino,& abs re poni novum ortum Ribstantiae alicujus , quae antea non fuerit, sic eX. g. ad id eam auri necessamae sunt hae affectiones,tale pomeus , talis cum ductilitate durities, caeteraque hujusmodi; si ergo substantiae corporeae actu quidem prae exisseniis aptae partes insensibiles ad contactum mutuum eo nisu Veniant, quo sensibiles affectiones omnes auri propriae habeantur, jam exindE aurum erit, .

tametsi aliud quidquam fingere desinas, & corpus illud, cujus affectiones omnes, vel praecipuae in hasce it, mutatae sunt,ut non ampli4s ullam sui speciem se sibilem exhibeat,corruptum erit Itaque quoniam idea hujus, vel illius compoliti re constituere dicitur hanc, vel illam substantiam , Imspeciem hujus , vel illius corporis, mutatio istius, ideae recth dicitur mutatio ex hoe in hoc generatio. at Philosophum aliter contra communem sensum a Philosophorum interpretari, eundem planh infatuaree mihi videtur i , ci s

CAPUT QUARTUM.

DE LOCO, INANI, TEMPORE, CONTINUO. . INFINITO , ET MOTU... Ρostquam de corpore naturali generatim, deque

ipsius principiis egi mussa omnia, quae ad illud pertinent,eadem methodo praemittenda sunt, ut facilior ad phy siolo giam paretur aditus; ejusmodi autem sunt

83쪽

sam Iocus,inane, tempus,magnitudo continua, infiniatum, & tandem ipse motus,qui, ut docet philosophus, με istis contemplationibus i melligi non potest.Tamet. si autem recentiores non pauet solo nomine motus,& jejuna ejusdem nominis significatione contenti sint, non inutile arbitramur contemplari altius quid veniat hoc nomine translation ir uim rationi Meloro tu heum,& omnino in quo motus consistat inquirere. Primum εvero de loeo, & caeteris, quae ad motua ideam condu gunt, agyndum est

'THEO REM A XUI.

Locus neque est Corpus,neque spatium incorporeum per se existens.

Curiosa suit non minus veteribus, quam Recentioribus disquisitio de loco, an sit extremum, terminusve continentis corporis, are vect spatium aliquod per se existens.Secundam tuebantur sententiam Stoi- ei, ut Empiricus tradidit, qui scur inane vocabant spatium privatum Corpore, ita spatium 1 corpore occupatam appellabant locum, Academicis etiam id ratum erat, quin immo ex Themistio, ut refert clarissimus ingendus ; peruetas est bae opinio, o eorum maxime assinis, consentaneaque sententia, qui vacμη - risus esset ι .Ex receni iuribus verb laudatus Gasi

84쪽

sendus clarissimisCommentariis hanc illustrao inSimi

qui referam, Stoicos fecin locum .revera cor pus. utpoth , cui trina dimensio competit, illisque anis nuta Proclum dicente is locum .esse Corpus inanime .

indivisibile, immobile. Haec tamen positio falsa osteniaditur, nedum quia duo Corpora, locus ividelicet. Co pus immobile ,& mobile ipsum, quod in loco. esse .intelligitur, sese Penetrarent, sed etiam quia dilocus esset corpus ,sed aliquid per se existens, debo rei esse in loco , nam , ut Zeno ratiocinabatur : . id quid est,alicubi est, & quod nusquam est,non est , itaque daretur locus loci ,& res in infinitum abiret,quod est absurdum destruens certi loci notionem. QuamOb rem patet prima pars. Secunda vero mahifesta fit ex I; nam sesset spatium*er se existens, amvis in mime , indivisibile, immobile , tamen haberet unum ex corporis attributis,utpoth.trict dimensum, ideoque coincideretista positio eum prima Procli, quam falsam .ostendimus. Sed manifesta sit etiam haec secunda pars ra propostione sequenti; nam si spatium absque Corpore nihil .est actu, quemadmodum ostendemus,in eo non consistere naturam loci palam est ,

cum hic verh afficiat corpora, ideoque aliquid is, quia nihil nullas edere affectiones potest , nisi negativas. Pinis

85쪽

FROPOSITOR XXI.

THEo R E M A XVII.

Furum spatium sine Corpore non estens actu existenS..

Gassendus Democrito, & Epicuro consentiens,lo eum quidem esse spatium dixit, sed incorporeum , &mcreatum,cujusmodi esse aiispatia', quae imaginaria dicuntur . Vult enim spatia reverdi fuisse immensa

priusquam Deus mundum' conderet, eademque suis perfutura , si mundum forth desttruxerid, neque alia ratione distingui spatium imaginarium extili munis dum ab hoc mundano , nisi quod illum absque corpore est, hoc autem eum mundi' mole penetratum,.& longa oratione comprobare nititur spatii dimensiones, utpoth incorporeas posse absque ullo incommodo cum dimensionibust corporis sese mutuo . Penetrare . inita vere, explicare nequit, sub qua cathegoria eompte hendatur hoc spatium', ideo aliquid esse ultra Aristotelis Cathegorias commentatur , &inquit abs re Peripateticos distinguere ens in duo illa genera se santiam , ct aeeidens cum duo alia ipse statuenda putet magis generalia , locum, O tempus, res ut ait,exclusissimas ab Aristotelis cathegoriis. At profecto quamvis Epicurea haec thress,nOVitate illustrata, satis pulchra videatur , severo examine tamen falsa deprehenditur , Precario enim hasce loci,

G a. ac

86쪽

ac temporis cathegorias magis generalis sngit laudatus Auctor,& quamvis loquamur ab ub ulla praeoccupatione Veterum , qui cathegorias distinxerunt

quidquid est,nece gario, vel per se ιubsistit, vel non

per se subsistit, alterutrum enim necessario verum est , cum non possit excogitari medium inter ista duo negativb Opponia ex I. Pronunciato.Quod si ergo per se subsistens id, quod est . dicitur, substantia uerhappellatur, nisi nominibus cerrare velimus , si vero non per se subsistat, cum tamen aliquid si,necessario alicui inhaeret, seu aliquo indiget fundamento per se subsistente, ut existat, qua ratione accideos dicitur , sive modus , ut libet 3 ad alterutrum itaqud ex his inane spatium, tum extrx, tum intra Mundum revocari necesse est. Quinimmό,cum G assendos commentetur per se subsistere spatium , ac permanere semper, vel destructo mundo, patet ad substantiae enus revocandum esse, admittere autem hanc subantiam increatam , & nullatenus a primo ente Deo 'dependentem , quaeque ideo nece Vari 6 existat , pura

est doctrina Epicuri , directh oppostae commentatori Gassendo.qui errores illius auctoris expunxit. Praeterquam quod omnino repugnat substantia increata , & a se existens praeter Deum ex corollario 3. propositionis, cujusmodi esset spatium istud,ut ex ipsa praefatiO- nec constat. QuamobI em patet jam, spatium sind corpore non esse aliquid per se subsistens S cumque plaζ-terea spatium sic praecisum non sit accidens, alicui nimirum inhaerensis quidem anId mundum conditum,

87쪽

aut destructo mundo, non supponitur aliud quidquam , cui inhaerere possit, manifestum est omninbnon esse actuens aliquod , spatium sic praecisum, &s h corpore. Sed nihilominus perpendamus rationem qua eloquentissimus Vir suam Thesim comprobare conatur. Supponere nos imperat exinanitam omnino , & vacuam divinitus factam regionem, quae lunari Caeli ambitu continetur, vel quae in hoc est cubiculo,ergo istud supponamus; non ideo tamen existens aliqua magnitudo , seu res incorporea, & spatialis , ut ipse inquit, circumscriberetur, & contineretur in isto concavo, immo nihil remaneret ex hypothesi, praeter continentis superficiem Concavam , aptam continere Corpus, vel Corpora possibilia talis determinatae magnitudinis,si intus ponerentur, ejusque propterea superficiei extrema determinatam haberent inter se distantiam, quae distantia tamen non est aliqua hypostatica magnitudo actu existens inter extrema, ut laudatus vir commentatur , sed est, si rith intelligatur , purus modus, pura relatio, qua extrema distant; Ideoque non res alia existens praeter extrema

hoc modo posita , lassicitque ad rite percipiendam hanc distantiam, si possint mter ipse .poni Corporatantet determinatae magnitudinis, nimirum si magnitudo , quam inter extrema intelligimus, sit possibilis,

non vero actu existens, alioquin imperamus ipsi Gausendo,ut supponat divinitus destructam quamcunque Magnitudinem actu existentem inter extrema huius

88쪽

hieuii relictis exiremis eodem modo,quo posita erant,. ae necessario in verum sensum eXposuu in ipse veniet. Quamobrem Epicurea haec opinio de Spatiis hypostaticis, tum intra, tum extra mundum falsa deprehenditur , nedum ex praefata demonstratione directa. nostrae propositioni, sed vel ex ipso fallaci argumento egregii auctoris hae ratione excussio , undE: autem habeamus ideam spatii, fuse dictum est in prae

satione. PROPOSITIO XXII. .

THEO REM A XVIII. .

Non datur inane interspersum Corporibus ut aliquod ens actu eXistens, &,.siquidem admittatur, ut negatio; seu nihil actu existens, tametsi haec PO sitio evidenter non possit redam gui falsa, non est tamen necessa-xia ad res physicas explicanda S. .

Prima pars evidens est ex praecedenti, qua hoc inane non esse aliquid actu existens ostendimus , ut etiam ex praefatione .Quamobrem superflua videntur Aristotelis argumenta eg 4. physicem p 9: huc referre,praesertim illud ,quo soloRenatus De Canes; varicuum,ut impossibile,reiicit. Quod si afferas eum clarissi

89쪽

IImo Alphonso Borelli inane , tum intra, tum extra Mundum non esse aliquid actu existens,sed negativum quid , se si desectus magnitudinum veris existentium , & quod idem est mere possibilis ex te nsio , non actu

tamen existens res extensa ,fortasth hic thesis redargui evidenter non potestiveruntamen dico, non esse hane

ad phaenomem physica explicanda necessariam; possunt enim sine ipti explicarin motus,& quies,& condensatio,&rarefacti O,cet teraque Omnia naturq ph qnomena,quae Procul dubio a motu,& quiete dependent, siquidem,non obstantibus ratiociniis eruditissimi GaD sendi , et E intelligi potest motus,& explicari absquhvacuo , ut Aristotelas innuit quarta phys tex . 63. Cedere enim' vicissim sibi possvnx corpora , quemadmodum in fluidorum eoaver nisus persticuum est, idemquE .ex inferius dicendis constabit luculenter . Quinimm, recte 'percipiuntur tum rari., tum dens in alia phaz- nomena Omnia , si admittatur tandem fluidum subtile omnes angustias permeans Veteribus noturn, quod inseruis longh aliar, ae .Renatus de Cntes contemplabimur . Non est igitur mecessaria positio istius v cui, etiamsi ut negatio intelligatur, quae hoc ipso de momine aicontempl tione rerum physicarum excludi

maeretur.

90쪽

PROBLEMA II.

Quid sit Iocus, eXplicare.

Quatuor seni inquit Philosophus quorum unum

necesse est locum esse,aut enim forma, aut materia, . a intervallum quoddam extremis interjechum, aut ipsa extrema, esse debet; siquidem nullum intervallumst praeter corporis , quod inest, magnitudinem.Osten daturautem,locum non esse formam, quia licet haec terminus sit, interna rei est , ac movetur in ipso cor porea locus autem continentis rationem habet, quod videlicet non movetur,. que esse materiam subdita Philosophus, quia haec non est a re separabilis, locus . autem mutaIur,nec materia continet,ut locus, sed potius continetur extremis. Tandem quod locus non

sit intervallum, seis spatium praeterquam quod ex su- petioribus luculenter patet Aristoteleu etiam com-- proba quia sic sese mutuo penetrantibus hoc interis vallo ,&corpore darentur infinita loca terminis cireum scripta , siquidem magnitudo infinith dividua est,. locis autem praetere, suis essent circumscriptae partes omnes possibiles,aqua enim L iaquit J O aere lacummis' utἀμs,quod unimersa aqua in vase facit,idem partes ia,' c. s. ad quamvis hoc infinitum actu omne I -ere novi philosophi,falsum

SEARCH

MENU NAVIGATION