Matthaei Giorgii ... Elementa scientiae naturalis, seu Theoremata, et problemata physica, quibus generalia philosophiae, atque mechanices, deletis veterum, ac recentiorum erroribus, communi superextructa hypothesi restituuntur ..

발행: 1707년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

igi mr dicere, ut philosophus subdit , laeum esse eontinentis eorporis exreemum smmobile primum. Quoniam vero dissicile percipitur,qua ratione continentis coriaporis extremum immobile sit , siquidem aer circumdans ,& continens quodlibet corpus , puta , columnam Trajanam, flante borea, movetur, ejusdemque propterea extremum continens non est immobile,in

quirendum est quid sit illud extremum immobile, inquirendum est, quid sit iliud extremum immobile , cui competit loci definitio. Recentiores multi ex Peripateticis locum dividunt in internum, & externum. Hujus nomine intelligunt superficiem continentis corporis ad instar vasis. illum vero, qui proprie ubi, & locus appellatur, modum quemdam esse ajunt,quo determinatur corpus ad ex iis stendum hic potius, quam alibi ; porro ut explicent qua ratione locus immobilis sit, ipsum considerant , non ut superficiem ambientis corporis absolutam, sed cum tali respectu distantiae ad Polos,& puncta mundi fixa, qua ratione domus haec eandem immobilem distantiam ab illis punctis servat, tametsi centies mut tur superficies ambientis aeris, flante aquilone, praeterea polos etiam mundi considerant cum suo tibi, seu loco intrinseco, nimirum determinato modo ., quo constituti fuerunt , per quem icilicet illic esse dicuntur , & hac ratione immobilem semper fore locumajunt , etiamsi divino jussu mundus totus moveretur , tum enim aliud ubisvhalium modum acquireret,privo illo neu ti quam moto: atquh hinc sequitur,solum

M. H

92쪽

internum locum esse propriὶ locum, ac immobilem, immo admiratio illa tollitur, qua rident nonnulli Aristotelem dicentem, ultra coelum ultimum, nec locum, nec tempus esse I nam de loco externo , seu ambiente corpore , quod ibi non est, intelligitur conis textus hie,non autem de loco interno . Quid autem, inquies, iste modus est Θ Non aliud cerib, quam ordo, quo corpora existunt, distantque inter sese, & ab aliis, vel praesentibus, vel possibilibus. Itaque ubicumque corpus poni intelligatur etiam extra Mundum , necessario talem habet ordinem certum, ac determinatum, quo ab aliis quibuscunque possibilibus distet . Cum verti hic ordo ad mundum intelligibilem reia seratur tametsὶ solutum problema sit placet ulterius, hanc relationem ex mundo latelligibili deduceremi in praefatione .

PROPOSITIO XXIV.

THEO REM A XIX.

Locus proprie consideratus immobilis est, quatenus relationem habet ad

ideam divinam,seu Mundum intelligibilem. '

Perspicuum id fiet, si animadvertas Mundi molem eorpoream esse moventi primo immobili Deo intimbpresentem,ut ex III.deducitur luculenthr, & ordinem quo

93쪽

quo res existunt, ab ipso move me primo pendere; Hinc enim sequitur,quod relatio, sive ordo iste non solum considerari debet inter mobile , & mobile, se inter Corpora, Verum ei tam inter corpus mobile , ac moventem Deum immobilem. Subtiles ideo Scotidiscipuli Mastrius,&Bellutus immobilem locum explicant ex ordine determinato , quem dicit superficies continentis corporis ad praesentiam Divinam. Itaquh hisce subscribens dico , ut in praefatione innui, eatenus immobilem esse locum,quatenus relationem habet ad ideam divinam, si vh mundum intelligibilem; est enim Deus ipse tametsi individuus) ubique totus, praesens,& infinitus,ut ex III., ideoquh non potest dari superficies Corporis, cui non sit Deus intimh prs-sens. Quoniam vero Corpus quodlibet mobile finitum est ex V., ac praeterea non potest esse Deo praeis sens ubicumque, sivh non omnibus modis infinitis, necessh est hoc, vel illo certo modo praesens esse Deo corpus,& hanc ad Deum certam relationem prς sentiet habere. Quamobrem, cum Deus immobilis sit, necessario erit immobilis certus ille aspectus, ad quem refertur praesentia Corporis cujussi bet, vel actu existentis , vel possibilis; cumque non alia ratione quidquid ad corpus pertinet, immobile sit ex eadem V., S III., patet, eatenus locum esse immobilem, quatenus relationem habet ad ideam divinam , seu mundum intelligibilem, ut erat demonstrandum. H a PRO-

94쪽

PROBLEMA III.

Quid sit tempus explicare.

quit Augustinus scio,ii quaerenti explicare vel in net cio. Dicitur ab Aristotele numerus , seis mensura motus secundum prius cpserius lil . . phys. cap. I I. scilicet, quamvii tempus rever, motus non sit, non sine motu tamen est , cum enim , inquit, ipsi c*ηitione nibu . mutamur, aut si mutamur, minime advertimas, nullum rempus praterisse nobis mi tur, quemadmodum bisce , quos fabula tradunt in Sardoapud Heroas dormiisse: video , licet novem liberis Herculis ad. Sardiniam appulsis,ut resert Strabo, ibique interemptis, & usque ad Aristotelist tempora servatis integris, itaui dormientium speciem exhiberent. Quamobrem, subdit Philosophus, si tum,cum nullam disinguimus mutationem, emenit , up nulla in nobis temporis fit cogitatio, sed in uno individ- . manere anima mideatur,cum autem sensu apprebenim bo disinguimus, tune tempus praeteriisse dicitur, perspicuum es ne motu , O mutatione tempus non esse . . Itaque hanc Philosophi doctrinam expendere Ope τε praetium est ann)scilicet tempus quid aliud atmota independens omnino sit ad ignotam clarissimi GaI-sendi Cathegoriam pertinens ;quod profecto assequς mur, si altius paralle mum penetremus ab eodem

95쪽

6rauthore prolatum inter tempus, & locum; ut enim locus, ita & tempus bipartitur in externum, & interis

num , ac tempus quidem externum est numerus, feci mensura motus externa, ut motus Solis, aut omnino primi Mobilis velocissimi, cui comparare assuevimus tempora Caeterarum rerum, nam si comparemus ipsi

aliquod quiescens corpus,recte metiri possumus,quan. to tempore quiescensa stud perseveret, inspiciendo nimirum, quot motus partibus respondeat Corpus ita tali statu perseverans ν atquξ hinc mos invaluit reru mdurationes metiendi per horas, dies, menses , annos, dic. Internum vero tempus duratio dicitur, estque modus, quo res determinantur, ut contemporane qtat hesterno, aut hodierno tempori, praeterito , Vel futuro, anno, vel saeculo; scilichi est modus , quo res dicitur esse nunc potius, quam alnis. Immh si tempus quidem primi mobilis hac ratione,ut modus accipi tur ,erii internum tempus ipsius. Sed & comparatio eadem in nostra sententia prosequitur inter locum internum, ac tempus internum; nam sicut ille nil aliud est quam modus, & ordo, quo corpora quiescunt,

distantque ab invicem, ita istud nil planh aliud est,

qu an modus, & ordo, quo corpora moventur, Vel, ad motum comparantur: non enim rem quiescentem consumere tempus intelligimus,quin ipsam ad motum primi Mobilis, aut ad alium referamus, aut imaginemur motus intervallum.

l Ad haec, quemadmodum internus locus, quo res constituitur hic, est prorsus immobilis, ut luculenter

osten Diuitiaco by Corale

96쪽

62 ostendimus, it & internum tempus, quo nune res durat, est modus necessario immutabilis, repugnatque transferri In aliud tempus, cum sit hoc determinatum uuse, si vh determinatum discrimen 1 quovis alio tempore. Quamobrem, tametsi Gasseniadus pulcherrima oratione dixerit, ut locum, ita &tempus esse aliquid mundo ipso, & motu primi Mobilis prius, quia idem, qui nunc est primi mobilis

motus, esse poterat inquit ipse ante millenos annos, si tunc Deus mundum creasset, eaque Propter eundem motum futurum fuisse videtur hoc casu ;non idem tempus 3 respondere par est, non eundem in tali casu futurum fuisse motum , sed similem; quinimmti ante mundum conditum tempora , qum imaginamur, praecessisse, pure possibiles modos dur tionis possibilium rerum fuisse dicimus, quemadmodum de spatiis loquebamur ; sic enim vera institui debet inter locum, &tempus comparatio, ut quemadmodum iocus internus non est quid per se existens ad Gassendi cathegoriam phantasticam rei tum, sic internum tempus non sit res per se existens,& distincta a re , quae durat, sed purus modus ejus

dem.

Aliud verb superest animadvertendum argumentum , quo comprobari videtur, tempus absque motu dari posse. Nam revera pnquit celeberrimus Vir taberetur tempus, si omninci motum Caeli sisteret Deus, iterumque post aliquod tempus restitueret, ut ontigit, quando Iosue cum Amorrhaeis praeliabatur

97쪽

tur, sed eadem planh dissicultas circa locum soluta superius est , itaque cohaerenter dicimus, etiamsi

motum, tempusve externum deesse supponas , rein ferri tamen internum tempus rerum ad praecognitum, determinatumque motus ordinem in idea primi Moventis , atquh hoc sensu intelligendus est Plato in Thimaeo inquiens : Tempus esse aternitatis imaginem numeris eertis progredientem. Nam aeternitas ipsi Deo competit in se veluti considerato, tempuS V ro refertur ad imaginem,si vh ideam cond endi Mundi , cum tali motuum , vicissitudinumque ordine. Tandhm ex his Iuculenthrintelligimus, cur tem pus unum sit ubiquh, omnesque res contemporaneas eadem mensura, eodemque tempore dimetiamur , nam omnes ad unum eundem motum primi Mobilis velocissimi referuntur, veIomnin5 ad unum, eundemque ordinem hujusce motus praecogniti, ac Praedeterminati ab ipso movente primo , ex his au tem, quid sit tempus, constat.

mathematicorum indivisibilium non est ut crasso sensu imaginantur nonnulli quid sub sensum cadens, sed modus, &ordo intelligibilis ab Idea divina dependens, seu mundo intelligibili, sonique individua mathematica non partes corporis, sed ter mini spectantes ad formam, quae est expressio divinae ideae

98쪽

64 deae sua pili natura intelligibilis portus,quam corporea , e X quorum cognitione deducit D. Augusti. Mus,animam nostram spiritualem, atque immortalem

esse. PROPOSITIO XXVI.

PROBLEMA IV.

Quid sit motus eXplicare.

Cum duplex substantiarum genus noverit Philosophus, aliud nimirum, quod perfectionem habet omnino immutabilem,ris eleebia m=mt,purus actus, cujusmodi est Deus optimus, maximus, immobilis aliud quod actum, & perfectionem habet mutabilem , cujusmodi sunt substantiae corporeae a tu , &potestate simul constantes, ut su perius diximus; jurhmerito hanc motus definitionem tradidit inquiens, motum esse enteleebiam me actum ejus,quodpotestate est, quare spotestate es; atquhit quidem dixti,ut distinguatur motus ab actu rei, prout est actu , nimirum R1Orma,ceu terminos tametsi enim pura potentia passi-Va,snHorma neutiquam existere possit, neque per consequens moveri se sola valeat, motus ad id perti net, quod potest modo sub uno,modo sub alio termino, modo in uno, modo in alio loco esse , uno Verbo pertinet ad potentiam passivam, quam corpus mobilς necessatio includere diximus, & inquam cadit. m

99쪽

mutatio , actas enim, si vh forma, es terminus h potentia praecisus non est quid mobile nisi forthper accidens, sed suapth natura talis est semper dem que permanet, quousque eSistat, ut figura triangu li ; sic rem subdit Philosophus : μιs, quatenus ars ocis , motus non es , neque enim idem es as esse , O potestate aliqua praditum esse , ut mοTeatur, aliisque exemplis illustrat expositam doctrinam , qua, Praeter actum primum, ponit alium actum ejus , quod potestate est, quatenus est potestate, in quo motus reia vera consistit, ut illius, quod potest ad cari, quatenus

ad earipotest,adificatio actus es , ct motus. Nec ideo tamen appellatur actus, ut revera sit aliquid jam absolutum , M persectum, sicut terminus, sed quia

per ipsum revera mobile in actum perfectum tendit. Quamobrem Plato cumPythagora motum reducunt ad non entis genus, dum enim perseverat motus

nondum est actu id, quod permotum acquiritur. Quid autem est , inquies, actus secundus, & imperinfectus., iniquo motus consistitἐ Nil aliud profecto, quam purus modus proprih ad corpus, quatenus potentiam includit, spectans, sed purus modus po. tentiae passivae; patet enim ex superioribus sine hae Potentia motum, ne intelligi quidem posse, ideoque

Patet,motum esse modum ipsius mobilis , quo ad termianam , quem babere potest, se nondum labet, perieudit. Quamobrem Philosephus recte inquit: Motum esse non in movente, sed in eo, qmd movetur , iamquλακ his. quid sit motus generatim, constat.

100쪽

66 sc HO LL M. Si Mobile ipsum physich magis consideremus: iuxa superius exposita principia, quid sit motus, &quies, clarius percipitur . Nam rever, Mobilis nomine non intelligimus physich loquendo puram, &praecisam illam potentiam passivam , quae corpori necessario conjuncta est, M cujus ratione corpus mobile est, sed hoc nomine venit corpus, ipsa nimirum substantia praecisa ab hoc ,. vel illo termino lὴ, haec enim ex potentia passiva, & activa constituitur, apta nata non minu& moveri , quam quiescere, ideo que tum motus , tum quies proprie ejusdem lane modi, ad quo; determinatur ab idea.

PROPOSITIO. XXVII..

Genera omnia motus recensere, a juxta communem notionem

explicare

Tria motus genera ponuntun ab Aristotele, scilicet motus ad quantitatem , qualitatem, & locum , non autem ad substantiam, caeterasque cathegorias motum esse docet; quod sanb paulisphi animadvertere deberent illi omnes Peripatetici, qui substanti , les

SEARCH

MENU NAVIGATION