Werböczius illustratus sive Decretum tripartitum juris consuetudinarii inclyti regni Hungariae

발행: 1775년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

uarefacti sint Leges 8'de quadruplici officio Legis. TITULUS I.

Quoniam omnes Leges aut Divinae sunt,

aut humanae: Divinae namque natura,

humanae Vero moribus, & Consuetudinibus constant; ideoque hae disierepant: Quoniam aliae aliis gentibus placent. Α)9. I. FaS, Lex Divina est: Jus, Lex humana. Nam transire per agrum alienum fas est; quia Domini est terra, re plenitudo ejus :Ius Vero non est; quia statuto, aut consuetudine prohibetur. f. a. Unde quaeritur, quare factis sint Leges humanae Z Et resipondetur, quod ideo, ut

earum metu humana coerceatur audacia, tu

taque sit inter improbos innocentia, &in ipsis improbis sormidato stupplicio refroenetur audacia, & nocendi facultaS. B)g- 3. Quadruplex est autem ossicium Legis; quia Omnis Lex aut permittit, aut vetac, aut punit, aut imperat. Permittit aliquid, ut; Vir fortis, & virtuosiuS petat primium. Verat, ut; sacrarum virginum nulli petere liceat connubium. Punit, ut; qui caedem secerit, capite plectatur. Quandoque autem imperat, ue 3 diliges Dominum DEUM tuum. Unde VersiuS: uatuor ex verbis virtutes collige Legis: per mittit i punit, imperat, atque Uetat.

42쪽

38 PROLOGI TIT. 8. De Statuto, Municipali Pure.

ΡRathabita Legis quid litate, atque diversitat .

jam de Statuto dicendum occurrit. I. Est autem Statutum, quod Vulgo Decretum appellamus, Jus quoddam regni commune, Vim LegiS habens. Et dicitur Statutum , quasi stabiliter, & firmiter ordinatum; vel quassi statum publicum definiens. Saepe Vero appellatione quoqueJuris civilis veniunt

Statuta.

g. 2. Ubi advertendum, quod Jus civile duplex reperitur. Quoddam commune, & effillud, quod in libris juris civilis habetur: &istud non potest condere, nisi Imperator, Vel alius supremus Princeps. Quoddam Vero privatum, quod etiam JuS Municipale, Vel Statutarium dicitur. Et illud unaquaeque regio, Vel provincia, vel aliquando civitas sibi constituere potest.

3 Jus autem Municipale, est jus positivum alicujus loci. Ita dictum , quod in illo duntaxat municipio id est, oppido ac loco servetur. Idem & Jus Statutariunt ut praedictum est appellatur. su iu

43쪽

PROLOGI TITu Lus 9. 39Utrum Ualeat Statutum contra Pus Cauonicum, vel Naturale, vel Divinum Z

TITULUS s.

SEd quaerendum Videtur, an Valeat Statutum contra JuS Canonicum, Vel Naturale, Vel

Divinum Z Dic quoad Jus Canonicum ) si Sta

tutum sit contra libertatem Ecclesiarum diuturnam, Vel privilegia eis concessa, non Valeto Idem dicendum, si circa ea fiunt Statuta, quae salutem animae resipiciunt. Circa causaS Vero profanas, Statuta civilia derogant CanonibuS,S eos tollunt.

g. I. Quantum autem ad Jus Naturale, Vel Divinum; licet Statuta non possint ex toto illud tollere, possunt tamen distinguere, ut exempli gratia, Lex Divina dicit indistincte: Non occides , tamen Lex humana, & Statutum CODCedit homicidium in multis casibus. Idem dicen dum de Decimis, quae debentur de Jure Divino , & tamen Papa multos privilegiat super Decimis non bolVendis. 2. Concludamus ergo, quod per Statu- tum , ac Legem, Vel Rescriptum, non potest Jus Naturale, vel Divinum in sit universio tolli: Nec enim Summus Pontifex, Vel alius quispiam

posset statuere, ut non observaretur VetuS, Vel novum Testamentum, vel quod liberi non edu- Carentur a parentibus: Sed in aliquibus casibus

particularibus potest fieri ex justa causis, contra

44쪽

ω PROLOGI T1Tu Lus IO. Jus Divinum, vel NaturaIe, V. g. ut praedo possit occidi, Vel fur nocturriuS.

uid sit Consuetudo Z is quis ut necessario ad

Consuetudisem friuondam ἐTITULUS IO. Am autem de Consuetudine disserendum est. Ubi sciendum; quod Consiuetudo est Jus quoddam moribus institutum, quod pro Lege

suscipitur, cum deficit Lex. Nec disteri, scriptura, an ratione consistat; quandoquidem &Legem racio commendat. Porro ii ratione Lyx constat, Lex erit omne , jam quod ratione constiterit: duntaxat quod religioni congruat , quod disiciplinae conveniat, quod Caluti proficiat. Vocatur autem Conbuetudo, quasi communis suetudo , & usus hominum, quia in communi est usu.1. Sed clarius ς consuetudo prout no

strum propositum tangit) sic definienda videtur: Est Jus quoddam, moribus illius introductum, qui authoritate publica Legem Con dere potest. Ideo appellatione juris venit etiam Coni uetudo: A) Et si Princeps committit, uzjudicetur secundum Jura , tunc judex potericierre sententiam secundum Consuetudinem, &Slatura oci: Sicut etiam a contrario, appet latione Consuetudinis, Venit JuS Commune.

Ideo si quis in actione sua faciat mentionem de Consuetudine, etiam jus commune Videtur intentatum esse. 5- suP- t. 6. Princi

45쪽

PROLOGI TITULUs Io 4rg. 2. Quilibet autem populus potest Consiue

ludinem inducere localem. Sed ut Valeat Consuetudo, ac roboretur, quaedam sunt necessaria.

f. 3. Primo , ut sit rationabilis. Est autem rationabiliS, Cum tendit,& accedit ad finem Juris. Finis autem Juris Canonici, & Divini est felicitas animae. Finis vero juris civilis, est bonum publicum. Ideo si Consuetudo tendie ad felicitatem animae, est rationabilis secundum Juς Canonicum,& Divinum: si autem repugnacfini aeterno, est irrationabiliS. De Jure vero civili Consilietudo est rationabilis, si tendit ad bonum publicum. Et quia in hoc non sunc speciales regulae, dic : quod Consuecudo, quae non est contra Jus naturale, gentium, positiVum, praesumitur rationabiliS.

s. q. Sed , cum Jus sit fundatum super

ratione, Videtur, quod nulla Consuetudo contra Jus possit e sterationabitis Z Dicendum,quod

consideratis diversis rationinus, potest esse Consuetudo rationabilis contra Legem etiam rati O nabilem. Unde duo contraria possunt simul esse Vera, consideratis diversis finibus, ut nubere, & non nuberC.

s. S. Seruudo requiritur, ut sit proscripta id est, habeat tempus debitum, & per cur sum illius temporis ad praescriptionem requisiti firmetur. Sed hoc est tantum de jure Cano nico: & neque de eo jure id requiritur, nisi quando est contra Jus positiVum. DeJure autum civili ad inducendam Consuetudinem sui

46쪽

42 PROLOGI TITORIS IO.cit decennium, hoc est, lapsus temporis decennaliS, etiamtan casu, qui est contra Jus civile. Si autem esset Conliuetudo contra Jus Canonicum , tunc requiritur spatium quadraginta annorum. Si tamen prieter Jus induc retur Consuetudo; etiam de jure Canonico decennium siuisicere Videtur. Hoc autem tempus decem annorum incipiz currere a tempore

primi actus celebrati a populo. 6. Id Vero, quod dixi de jure civili, indistincte si afficere sipatium decem annorum , hoc limita; nisi Conbuetudo induceretur in his,

quae sunt reservaea Principi in signum stupremae potestatis. Tunc enim non posset induci Consuetudo, nisi es et tantum teinpus , cujus initii

memoria in contrarium non eXisteret.

f. 7. Tertio, requiritum fueutia a Zuum, ut est communis Doctorum sententia. Dic tamen , quod actus irequenS de se non est necesse sarius ad Conbuetudinem inducendam, sed quia per usum colligitur consensius populi, qui plerumque non potest ex uno solo actu colligi; igitur frequentia actuum est ut causa, Consuetudo Vero ut causiatum. Re uiruntur autem

tot actus, & ita notorii, ut Verisimiliter transi- verit in notitiam populi: non tamen actus, sed tacitus consensiuS populi inducitconfluetudinem Unde ubicunque ex conjecturiS habetur tacitus consensiuS populi, tunc non Curatur de magna frequentia actuum. Imo aliquando eX uno actu,

si babuerit causam successivam, S continuationem

47쪽

PROLOGI TIT. II. 43nem per tempus, infra quod Consuetudo inducitur , ut si quis stupra Viam publicam pontem habuerit , vel quid tale, potest induci

Consiuetudo.

Quomodo diserat Leae a Coussuetudine, C ' de triplici virtute Consuetudiuis. TITULUS II. DIiseri autem Lex a Consuetudine tripliciter. Primo, tanquam tacitum , & ex pressum. s. I. Se Vudo, tanquam sicriptum, & non scriptum: Quamvis haec non sit essentialis dii serentia. Nam licet Lex a Principe lata , non esset scripta, tamen non ideo desineret esse Lex. Et si Consuetudo redigeretur in scriptis, adhuc esset Consuetudo : ut ConsuetudineSFeudorum, quae redactae sunt scripta.

g. a. Tertio, tanquam momen Caneum, &successivum: Quia Consuetudo non inducitur in instanti: Lentiori euim pastu proce ut i cos , quam expressa. Nec enim sunt adeo Cerea, quae CX conjecturis proveniunt, sicut ea, quae fiunt expressa; ideo Consiuetudo proprie non potest statim induci per populum ,

sed successiVC. g. 3. Consuetudo autem triplicem habet Virtutem. Scilicet interpretativam : est enim Legum interpres optima, ideo Lege existente dubia, debemus recurrere ad Consuetudinem

loci:

48쪽

44 PROLOGI TIT. II. TIT. I 2. loci: & si de ea constet, non est recedendum ab illo intellectu, quem conssuetudo tribuit. 3. 4. Secuudo , habet Virtutem derogatoriam, quia derogat Legi, quando est contra

Legem.

f. s. Tertio, habet virtutem intitativam, quia imitatur Legem, ubi deficit Lex. De Lege M Statuto, ac Cossuetudine coemraris,

qui sit sentiendum ἐ

TITULUS I 2. SEd quaerendum occurrit, ubi Lex, vel Constitutio, & Confluetudo invenitur contra .ria, utranam sit servanda Z Dic, quod Lex praecedat,& postea siequatur Consuetudo contraria: Tunc, si Consiuetudo est generalis, vincit Legem generaliter , & universialiter. Si autem Consuetudo est particularis, non vincit Legem universialiter, sed solum in loco, ubi Consiue

ludo viget. Si vero Consuetudo praecedat, Lex autem iubi equatur contraria, tunc Constetudo nota Vincet Legem, imo potius tolletur per Legem sequentem. 1. Canonistae tamen tenent Oppositum,

asserentes; quod Lex Papae non tollat Consiuetudinem certi loci contrariam, si de ea non fuerit ficta mentio: Quia Papa non praesumitur scire contrarias Conliuetudines. Ex quo infertur a Contrario siensu, quod, si civitas, vel aliqua communitas facit Statutum contra suam Con

49쪽

PROL0GΙ TITu LuL 12 4ssuetudinem, tunc tollatur consuetudo, licet de ipsia non iaciat mentionem, quia ci VisaS, Vel populus praesiuinitur scire suam Consuecudinem. a. Pono igitur duaS regulas Prima est: quando praecedit Consuetudo, & sequitur Lex generalis contraria, tollit Consuetudinem praecedentem. Se uuia regular quando Lex praecedit , deinde sequitur Consuetudo contraria

Legi, tollit Legem praecedentem. A) Quod intellige ut supra b) dixi ) quando est Consuetudo generaliS inducta a populo, qui potest

Legem S Consiuetudinem genera em inducere. Nam si esset Consuetudo specialis loci, tunc in illo duntaxat loco VinCeret Legem. s. tibi Vero emergit casus, nec decisus Lege scripta, nec Consuetudine, & tamen est

similis Legi scriptae pro una parte, & similis Consiuetudini pro alia parte; quidnam sit fie- quendum , & quidnam simile praeferendum, a

plerisque dubitatur, Dic igitur, Omnes casius amplectendo; quando reperitur solum simile Consuetudini, illud debet attendi: quando Veros tum simile Legi, tun C illud erit attendendum. Si vero reperiatur simile Legi, & simile Consuetudini , tunc primum debet inspici, utri sit magis similet Secundo, utrum sit magis rationabit S aequum Z Quod si in omnibus sie paritas, tuncisi sumus in materia consuetudinaria, debet attendi simile loco ConsuetudiniS. Si vero sumus in

50쪽

46 PROLOGI TIT. 13. in materia Juris scripti, tunc attendamus simile Juri sicripto.

uid sit 'dex, quid 'dicium, quid os a , quid Actor, ae Reus fTITULUS 13. SEd quoniam moderandis Legibus Judices

praesunt, qui recto judicii examine ex jurisdictione eis competente singula discutiunt; ideo non Videtur absurdum de ipsis quoque aliquid eXplicare.

3. I. Ubi sciendum, quod Pudex dicitur, quasi Pudex dicens , quia disiceptat, id est, Justitiam ministrat populo. f. a. Jus autem est objectum Justitiae, ideo Pudicrum ex Vi nominis importat justi, Vel

Juris determinationem in causa, quae coram Judice agitur. g. Causa autem dicitur a casta, quo Venit. Est enim materia, & origo negotii necdum disicussionis examine paleiacta, quae dum

proponitur, causa est; dum disicutitur,Judicium; dum finitur, Justitia censetur. Et hoc loco Justitia appellatur, quae dicta est Lex. Lex autem Juris status dicitur, quia per sententiam Jus de se non constituitur, sed status Juris declaratur.5 q. In omni Vero negotio, quod ad Judicium venit discutiendum, hae personae requi

SEARCH

MENU NAVIGATION