L. Caelii Lactantii Firmiani De ira Dei liber singularis ad Donatum recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit Fr. Eduardus a S. Xaverio C. E

발행: 1759년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

' Ilo

unde ergo sunt mala λ aut eur illa non tollit λ Saepe huic quaestioni Noster respondit , & praesertim L. II.

cap. IX. L. Vo. cap. Iv. de Opis Dei cap. Iv. Epitomis cap. XX X. & LIX. non tamen responsis eius aliquando Baetius acquievit; non solum enim in suo pessimo dictionario v. Mianniebat, Marcionissa , Pauliciaui , Origenes, Xenophon, atque in elucidationibus additis iisdem articulis ; verum etiam in dialogis , ac in responsione ad Provιncialem recoctam , protritamque obiectionem , tamquam in dissolubilem obtrudit; sem per tamen infeliciter, nec sine fallaci artificio, ut vim tribueret formidoloso huic argumento , quod Lactantius facile dissolvit sequenti responsione, quM a dictis superius necessaria sequela descendit.

in a a F Scio plerosque philosophorum , qui

providentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere, & invitos pene adigi, ut Deum nihil curare fateantur , quod maxime quaerit Epicurus ; sed nos ratione perspecta , formi dolosum hoc argumentum facile dissolvimus .

Deusa 'PIerosque pbiIosophorum &c. Id quod Ethnicis philostphis contigit, adversus Epicurum disputanti ἀhus, nuper heterodoxis quibusdam accidisse vidimus, qui contra Baelium hac de re disseruerunt, Κ ingio praesertim, Clerico, Leibnitio, Bud deo aliisque, qui etsi pro virili ad divinam providentiam propugnandam ,

132쪽

erroresque circa mali originem eliminandos deceristaverint ἔ non tamen novum hunc Epicuraeum deiecerunt, quoniam fragilibus , atque nutantibus armis ad versus eum dimicarunt. Vide infra ad seg. as.

Deus enim potest , quiequid velit : &imbecillitas . vel invidia in Deo nulla est: p test igitur mala tollere , sed non vult; nec ideo tamen invidus est : iccirco enim non tollit ,

quia Sc sapientiam licui docui simul tribuit,& plus est boni, ac jucunditatis in sapien

tia , quam in malis molaestiae. Sapientia etiam facit , ut etiam Deum cognoscamus, & per eam cognitionem immortalitatem assequamur , quod est summum bonum . Itaque nisi prius malum agnoverimus , nec bonum poterimus agnoscere .

a Totest igitur mala tollere; sed non vult; .ee ideo tamen insidus es &c. En responsio , quae radiiscem securi obtruncat, si utrumque absolute intelliis gatur . Absolute enim certum, exploratumque est , ut is etiam , qui contra disputat tenere debet, Deum omnia posse , quae contradictio dem non involvunt; noluit tamen absolute omnia contingentia mala tollere , ut bona inde longe maiora praestaret in quo

nec sibi necessitatem imposuit, nec homini injuriam ali.

133쪽

1 et a De Ira Dei Seg. 24.

aliquam Intulit. Non necessitatem sibi, quia si aliquando velit, malum omne de medio tollere , nihil erit , quod voluntati ejus resistat ; non homini iniuriam, quia non inermem eum ad pugnam exposuit, sed & vires, & arma eidem contulit , & paravit, quibus di vincere, di triumphare possit, si velit.

Sed hoc non vidit Epicurus - , nec alius quisquam: si tollantur mala , tolli pariter sapientiam , nec ulla in homine virtutis rema nere vestigia , cujus ratio in sustinenda , &superanda malorum acerbitate consistit . .

a Sed hoe non vidit Epicurus i Et quod deterius est, videre noluit Baetius,' & noscere detrectant, qui aeternam felicitatem nullo labore consequi , temereptae sumunt, quamquam ignorare nequeant, ipsum Dei unigenicum multa , & magna pati oportuisse . O ita intrare in gloriam suam, ut ipsemet dixit discipulis illis in Emmaus proficiscentibus , quos pro pterea stultos , & corde ad credendum tandos apis pellavit. Luc. xxiv. 2 s. seq.b Cujus ratio in fustiuenda , O superanda malorum acerbitate consistit . Fortitudinis potissimum , repatientiae ista h:ee specimina sunt; unde stultissimi sine dubio dicendi erunt homines illi, qui sine patientia delectis unice addicti, fortes appellare se invicem inis spientissime consueverunt. Bon. susserenda.

134쪽

Itaque propter exiguum compendium sublatorum malorum maximo , & vero , NProprio nobis bono careremus . Constat igitur , omnia propter hominem proposita , tam mala , quam etiam bona.

CAP.

a Maximo , O Cero , O proprio nobis bono eareis Temus. Bonum Mallimum, di verum, ad quod tamquam ad finem ultimum adipiscendum , natus est homo , Deus ipse est clare in patria contemplandus , quod tunc maxime proprium nostrum erit , quum loco praemii assequemur. Praemium autem praecedi debet a merito illius, qui id est consecuturus; ac propterea si labores omnes & mala, quae in hac vita patimur, auferantur, iam merita nulla erunt, quibus praemium illud, nobis proprium,consequi pose simus. Heterodoxi , qui nullum huiusmodi meritum hominibus necessarium esse volunt, veriti , ne Chri- si Domini meritis videantur iniurii, intelligere no lentes , Omne meritum nostrum ex divina ordinatione , & gratia ita proficisci , ut in quantum voluntate propria facimus, quod debemus, & illi gloriam debitam reddimus, ad eius promissionem consequendam ius acquirimus, & revera statutum praemium, tali pacto , Christi meritis nobis applicatis, consequimur; vix elevare possunt argumenta , quibus aBaelio premuntur, di iecirco is facile de illis triumphum agit.

135쪽

S Equitur , ut ostendam , cur fecerit ho ia

minem ipsum Deus: sicut mundum pro pter hominem machinatus est, ita ipsum propter se , tanquam divini templi antistitem in , ipectatorem operum , rerumque caelestium

ma Tamquum disini templi antisitem . Vide ad Lib. III. cap. I x. seg. 6. ubi pro antistite ἰ testem dicit; ibi enim non templi metaphora utitur, ob quam heic congrue vocabulum mutat. Mundum propter hominem a Deo conditum non solum Epicurari negabant, sed, & alii cum Baelio confiteri renuunt, quoniam etiam brutis animalibus elementa delerviunt; immo homines ipsi iisdem, si uti velint , servitium praestare coguntur. Q od ideo faciunt increduli , quia humana ratione assequi volunt, quod fide credere deberent. Omnia enim , inquit Apo- solus , r. ad Corinth. III. V. aa. Vestra sunt .... sive mundμs , sive vita , sive mors , sive praesentia , sive futurar omnia enim .estra sunt. Vos autem Christr rchristus autem Dei, qui , ut in Proverbiis scriptum est xv I. e. q. universa propter semetipsum operatus est &e. Id autem quod brutis impenditur animalibus , servitus non est, quoniam nec propter ipsa quicquam productum solummodo dici potest,quum i prorum usus homini si reservatus, sub cujus dominio redigi, VeI

136쪽

vel rasti eis semper contingat.De homine enim primo dixit Deus Genes. i. . 26. Prasit piscibus maris in volatilibus Crit, O bestiis unipersa terrae , omnique re Ptili, quod movetur in terra . Vide hac de re Chryo 1 ost. Hom. in Psal. I 48. S. August. L. I. de Gen. ςρntrρ Manich. cap. xvI. & Lib. I. contra Julian. Theod. Inter. xv m. in Gen. Basil. Hom.v. in Hexam. Ambr. L. III. Hexam. &c.

Solus est enim , qui sentiens, capaxque rationis intelligere possit Deum , qui opera admirari , virtutem , potestatemque perspicere ; iccirco enim consilio, mente, prudentia instructus est ; ideo solus praeter caeteras animantes recto corpore , ac statu fictus est β , ut ad contemplationem parentis sui xx cJtatus esse videatur et ideo sermonem solus accepit, ac linguam cogitationis interpretem , ut enarrare majestatem Domini sui pol-- sit; Postremo iccirco ei cuncta subjecta sunt, ut factori , atque artisici Dpo esset ipse su bjectus φ . o SP.

a Prudentia. Bon. providentia caeteris repugnm'

b Recto eorpore , ac statu fictus est. Al. rectus .... fuctus es . Aldus legit nobiscum . .

137쪽

ias De Ira Dei Seg. 3. que artifici Deo esset ipse subjectus. Quandiu itaque

homo mansit in Dei obsequio, tandiu habuit creaturas corporeas sibi subiectas, & innocuas; sed eodem suave Dei Iugum excutiente, caetera etiam, quae illi a Deo erant subjecta , adversus ipsum vim suam exer-eere coeperunt. Vide S s. ΡΡ. sententias superiori segmento laudatas .

Si ergo Deus hominem suum voluit esse cultorem , ideoque illi tantum honoris attribuit , ut rerum omnium dominaretur . utique justissimum eli & Deum colerer videlicet eum , qui tanta praestiterit e & ama

re hominem , qui sit nobiscum divini juris

a Ideoque illi : secunda haec vox in Nostro Bon. Cod. desideratur. b Ut rerum omnium dominaretur . Heum. heice In patria sua, inq uit, hoe dicendi genus didicisse Oidetur Lactantius ; nam ct alter Afer Tertullianus ita loquitur. Sed contra ; siquidem si ex hoc loquendi modo patriam Lactantii conjicere recte velimus , iam Heum annus palinodiam recantare cogetur, quo niam sic Romani, vereque Latini locuti sunt. Cicero enim L. IV. Acad. quaest. Cleantes, inquit, qui quasi Majorum est Gentium Stoicus, Zenouis auditor , solem dominari, O rerum potiri purat. Et pro Rabir. Po-stbam. Dominatus es enim Alexandria . Aurel. Vict. de

138쪽

Librum. Cap. XIV. Seg.3.4.f. II societate conjunctus . Nec enim sas est , cultorem Dei a Dei cultore violari ψ .

de Caesar. cap. xxx III. num. Ig. Annona dominans . Ne alios memorem, quos heic Bun. recensuit .

e B Deum colere qui tanta praesiterit: ct amare hominem, qui βι nobisium divini juris societate conjunctus . Sic omnino cum melioribus legendum est ubi Bon. habet. Et eum , qui tanta praestiterit amare Dominum , qui sit nobiDum divitni juris societate conjunctus est . Aldus vero et oe eum , qui tanta pra- sit erit, amare hominem .d Dei cultore stolari. Bon. a Dei cultura violari .

Unde intelligimus , religionis , ac justitiae caussa esse hominem figuratum,cujus rei testis est M. Tullius h in libris de Legibus , ita dicens: Sed omnium , stur in doctorum hominum disputasione versantur,nihil est profecto praestabilivi , quam plane intelligi, nos ad justitiam esse natos.

a unde intelligimus i Sic Aldus etiam , & Schoitus. Al. intelligitur. b M. Tullius scilicet L. I. de Legib. call. X.

Quod si est verissimum is, Deus ergo vult

139쪽

lia 3 De Ira Dei SV.F.6. I. omnes homines esse justos , id est , Deum , & hominem caros habere ; Deum scilicet honorare tanquam patrem - , hominem diligere velut fratrem: in his enim duobus tota justitia consistitς .a Quod si est seri mum . Al. Το si non habent.

b Honorare tamquam patrem. BOn. tamquam parentem . . 4 r

c is bis enim duobus tota justitia consistit:Bon. naista Iusιtia Sc. Respicit Noster ad Matth. XXI. qa.

Qui ergo aut Deum non agnostit , aut homini nocet , injuste , & contra naturam suam vivit, & hoc modo rumpit institutum. Iegemque divinam.

umpit. Al. justitiam . Al. irrumpit. Livius ira rumpere habet L. I.

ΗIc fortasse quaerat aliquis , unde ad

hominem peccata pervenerint, aut quae

pra-a Hic fortasse quaerat aliquis. Bon. Hic fortasse qua talia quis . vid. L. IV. cap. XXIX.

140쪽

pravitas divini instituti regulam ad peiora detorserit - , ut quum sit ad justitiam genituit

opera tamen efficiat injulta .b Ad pejora detorserit. Al. detruseris.

proposuisse , bonum , ac malum : & bonum quidem diligere λ malum ' autem , quod bono repugnat , odi Ile - : sed ideo malum permississe , ut & bonum emicaret, quod a terum sine altero sicut tape docui ) intelliginius , constare non posse . Denique ipsum

Lib. Sing. IraDei. I munu ut quum sit ad justitiam genitus , opera tamera effetat injusta . Iam superius explicavi &c Haec in Bon. sic depravata leguntur: quum sit a d justitiam

superius explica.i. Al. explanavi . Al. addunt L. II. Al. explanavit. Vide L. II. cap. xv. seq. a Simul Deum proposuisse bonum , ae malum, bonum quidem diligere ἔ malum autem &c. Iterum prave Cod. Bon. simul Deum proposuisse bonum , ac malum autem dcc. omissis iis, quae mediant.b Malum autem , quod bono repaguat , Oisse. AI.ae malum . quod hinc repugnat, odisse . Al. pugnas odisse. Al. pugnans odisse. c Intelligimus, constare non posse . Cellarius caute I aec legenda monet, nςc advertit, Firmianum hei

clarissime loqui, & a se alibi dicta clarius expliea,

SEARCH

MENU NAVIGATION