M. Tullii Ciceronis Orationes in M. Antonium Philippicae 14. recognovit Reinholdus Klotz

발행: 1866년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

452 IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA XIII. 154

sed, quod silentio bellum civile consecerat, quum primum licuit, honores in eum maximos contulistis. V. 10. Existimas ne igitur, Μ. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, tales suturos in re publica Antonios In altero pudor, gravitas, moderatio, integritas: in illis - et quum hos compello, praetereo animo ex grege latrocinii neminem - libidines, scelera, ad omne lacinus immanis audacia. Deinde vos obsecro, patres con Scripti, quis hoc Vestrum non videt, quod Fortuna ipSa, quae dicitur caeca, vidit Salvis enim actis Caesaris, quae concordiae causa defendimus, Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris, quam emit Antonius, redimet: redimet, inquam, Cn. Pompeii domum filius. O rem acerbam i Sed haec satis diu multumque defleta sunt. Decrevistis tantam pecuniam Pompeio, quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset. 11. Sed hanc mihi dispensationem pro paterna ne-eessitudine ei coniunctione deposco. Redimet hortos, aedes, urbana quaedam, quae possidet Antonius. Nam argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille heluo dissipavit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabiti etiam ab Antonio Tusculanum: hique, qui nune Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellentur. Sunt alii plures fortasse, Sed mea memoria dilabuntur. Ego etiam eos dico, qui hoStium numero non Sunt, Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros. 12. Satis inconsiderati suit, ne di eam audacis, rem ullam ex illis attingere. Retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto An is non reddet, qui domini patrimonium circumplexus, quasi thesaurum draco, Pompeii servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit 8 Atque illud septiens miliens, quod adolescenti, patreS con- Scripti, spopondistis, ita deScribetur, ut videatur a vobis Cn. Pompeii filius in patrimonio suo collocatus. Haec Senatus: reliqua populus Romanus in ea familia, quam vidit ampliSSimam, persequetur, in primis paternum auguratus l0 eum, in quem ego eum, ut, quod a Patre accepi, filio reddam, mea nominatione cooptabo. Utrum igitur augurem Iovis optimi maximi, cuius interpretes internunciique constituti

162쪽

- 155

sumus, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeium an Antonium y Mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse, ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompeii filius posset et dignitatem et fortunas patrias

recuperare.

VI. 13. Ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto, quod clarissimi viri legati, L. Paullus,

P. Τhermus, C. Fannius, quorum habeti S cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque conStantem, nunciant se Pompeii conveniendi causa devertisse Massiliam eumque cognoviSSe paralisSimo animo, ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur veteranorum animOS offendere. Est vero eius patris filius, qui sapienter faciebat non minus multa quam sortiter. Itaque intelligitis et animum ei praestosuisse nee consilium defuisse. Atque etiam hoc M. Lepido providendum est, ne quid adrogantius, quam eius mores serunt, sacere videatur. 14. Si enim n0S exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque univerSae rei publicae esse, non Suum. At uti potest pro suo. Puid tum y omniane viris bonis, quae sacere poSSunt, su-cienda sunt etiamne, si turpia, si pernicio Sa erunt, Si sacere omnino non licebit quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra Senatum, contra ei VeS, contra patriam exercitum dueere 3 9uid vero magis vituperandum quam id facere, quod non liceat Licet autem nemini contra patriam ducere exercitum: si quidem licere id dicimus, quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. Neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. Tibi enim exercitum, Lepide. tamquam maioribus tuis patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem, fines imperii propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te sorte traduxerit.

VII. 15. Haec si cogitas, es M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos. Sin hominibus tantum licere iudicas, quantum possunt, vide ne alienis exemplis iisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle videare. Quod si auctoritatem interponis sine armis,

163쪽

454 IN M. ANTONIUM ORATI 0 PHILIPPICA XIII. 156

magis equidem laudo, sed vide ne hoc ipsum non sit necesse. Quamquam enim est tanta in te auctoritas, quanta debet in homine nobilissimo, tamen Senatus ipSe se non contemnit, nec vero suit umquam gravior, conStantior, sortior. Incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam: non potest ullius auctoritate tantus Senatus populique Romani ardor exstingui rodimus: irati pugnamus: extorqueri de manibus arma non possunt: receptui signum aut revocationem a bello audire non pOSSumus: Speramus optimat pati vel dissicillima malumus quam Servire. 16. Caesar consecit invictum exercitum: duo sortissimi consules adsunt cum copiis: L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt: in D. Bruti salute certatur: unus suriOSus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penaleS, contra aras et socos, contra quattuor consules gerit hellum. Huic

cedamus huius condiciones audiamus cum hoc pacem Beri posse credamus 3 VIII. At periculum est ne opprimamur. Non metuo ne is, qui suis amplissimis fortunis nisi nobis salvis frui non potest, prodat salutem suam. Bonos cives Primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. Omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. Sed in iis, qui sortunati Sunt, magis id apparet. l7. Puis fortunatior Lepido, ut ante dixi quis eodem sanior Vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus: vidit quam abiectus, quam consectus esset, quum Caesari diadema imponens Antonius servum se illius quam collegam esse malebat. 9ui si reliquis flagitiis et sceleribus se abstinere potuisset. lamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. Nam Si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat et si eius pueritia pertulerat libidines eorum, qui erant in eum tyranni etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat Itaque illo interfecto qualem eum in nos eSSevoluit, talis ipse in caeteros exstitit. 18. Pua enim in barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus, quam in hac urbe armis harbarorum stipatus Antonius 8 Caesare do- ω in ante veniebamus in senatum, Si non libere, at. tamen tuto Hoc archipirata - quid enim dicam tyranno - haec Sub-

164쪽

sollia ab Ituraeis occupabantur. Prorupit subito Brundisium,

ut inde agmine quadrato ad urbem accederet: lautissimum oppidum nunc municipum, honeStiSSimorum quondam colonorum, Suessam, sortissimorum militum sanguine impleviti Brundisii in sinu non modo avarissimae, Sed etiam erudelissimae uxoris delectos Martiae lesionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est. ad caedem optimi cuiusque rapiebati seuo tempore di immortales ipsi praesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt. IX. 19. Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudeles ac iuribundos retardavit: quem tum ille demens laedere se putabat edictis, ignoran S, quaecumque salso intenderet in sanctissimum adolescentem. ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. Ingressus urbem est, quo comitatu Vel potius agminet quum dextra sinistra gemente populo Romano minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Rediit ad milites: ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursu Stsenatus in Capitolium i parata de circumscribendo adolescente

sententia consularis: quum repente - nam Martiam legio-aem Albae consedisse sciebat adfertur ei de quarta nun-hius. Puo perculsus abiecit consilium reserendi ad senatum de Caesarer egressus est non viis, Sed tramitibus paludatusi eoque ipso die innumerabilia senatus consulta secit rquae quidem omnia citius delata quam scripta sunt. 20. Ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Μartia, cum quarta, cum Veterani S, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in

Galliam penetranti D. se Brutus obiecit: qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamqua' frenos suroris iniecit.

9uam quum operibus munitionibusque saepsisset nec eum no rentissimae coloniae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me teStor et Vos et populum Romanum et omnes deos, qui huic urbi praesident - invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronem M. Antonium, gladiatorum ducem. 21. Puis tam barbarus umquam, tam immanis, tam serus Non audivit et non respon-

165쪽

456 IN M. ANTONIUM ORΑΤIO PHILIPPICA XIII. 158

dit: neque eos solum praesenteS, Sed multo magiS DOS, a quibus illi erant missi, sprevit et pro nihilo putavit. Postea quod Scelus, quod sucinus parricida non edidit Circumsedit colonos veStros, exercitum populi Romani, imperatorem, con Sulem designatum: agros divexat civium optimorum i hostis taeterrimul omnibus bonis cruces ac tormentaminitatur. X. Cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse populus

Romanus.

22. Puod si quis adhuc dubitare potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua possit esse, desinat profecto dubitare his cognitis litteris , quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. Εas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo,

velim, patres con Scripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. ANTONius HIRTio ET CAESARI. Neque se imperato, rem neque Hirtium consulem nee pro praetore Caesarem. Satis hoc quidem scite: deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. COGNITA MORTE C. TREBONII NON PLus GAvISuS SUM θUAM DOLLI. Videte quid se gavisum,

quid doluisse dicati sacilius de pace deliberabitis. DEDIssE

POENAS SCELERATUM CINERI ATQUE OSSIBUS cLARISSIMI vIRI ET APPARUISSE NUMEN DEORUM INTRA FINEM ANNI VERTENTIS AUT IAM SOLUTO SUPPLICIO PARRICIDII AUT IMPENDENTE LAETANDUNEST. 0 Spartacet quem enim te potius appellem 3 cuius propter nefaria scelera tolerabilis suisse videtur Catilinarlaetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas sceleratum Τrebonium 3 quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit 3 23. Age, hoc laetaris:

stem Dolabellam quid y te non intelligis dilectu tota Italia

habito, consulibus missis, Caesare ornato, Sagis denique sumptis hostem iudicatum Puid est autem, Scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu quem tu Ordinem Omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli

166쪽

CAP. 9 - II. S. 21 - 26.

gerendi proponis, ut Senatum landitus deleas, reliqui boni Et locupletes omnes Summum ordinem SubSequantur. At scurrae filium appellat. Quasi vero ignotus nobiS fuerit splendidus eques Romanus, Trebonii pater. Is autem humilitatem despicere audet cuiusquam, qui ex Fadia sustulerit liberosy

RARIS Equidem negare non pOSsum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa Omnia ornamenta in virtute et industria posita lucent. Tu vero, qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid esses, Si tibi ille non tam multa tribuisset y ecquo te tua Virtus provexisset ecquo genus In lustris, popinis, alea, vino tempuS aetatiS Omne consumpsiSseS, ut faciebas, quum in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres. ET TE, O PUER Puerum appellat, quem non modo Virum, Sed etiam sortissimn m viruta sensit et sentiet. Est iSiue quidem nomen aetatis., sed ab eo minime usurpandum, qui Suam amentiam puero huic praebet ad gloriam. 25. PUI OMNIA EIUS NOMINI DEBES Debelvero solvitque praeclare. Si enim ille patriae parens, uι tu appellas - ego quid Sentiam Videro -, cur non hic parens verior, a quo certe vitam habemus e tuis lacinerosissimis manibus ereptam 3 ID AGERE, UT IURE DAMNATUS SIT DOLABELLA Turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiutoris amentiam l ET UT vENEFIcA HAEc LIBERETuR OBSIDIONE Veneficum audes appellare eum virum, qui tuis veneflciis remedia invenit 3 quem ita obsides, nove Hannibal, aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas, neque te istinc, si cupias, possis explicare. ReceSSeris: undique omnes in Sequentur. Manseris: haerebis. Nimirum recte veneficam appellas, a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. UT 0UAM POTENTISSIMUS SIT CASSIUS ATQUE BRUTust 26. Putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios cur autem nolint potenteS esse non modo optimos et nobilissimos viros, sed secum etiam in rei publicae defensione

167쪽

XII. An vero tua castra potius senatum appellaremus, in quibus tu es videlicet consularis, cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria revulsus e duo praetores

sine causa dissisi se aliquid habiturosi nos enim Caesaris beneficia defendimus i praetorii, Philadelphus Annius et innocens Gallius: aedilicii, Torycus laterum et vocis meae, Bestia et fidei patronus, fraudator creditorum, Trebellius, et homo diruptus dirutusque, P. Caelius, columenque amicorum Antonii, Cotyla Varius, quem Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis: septemvirales, Lento, Nucular tum deliciae atque amores populi Romani L. Antonius: tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius, qui suo iure in porta nomen in Seripsit, qua quum prodere imperatorem suum non posset, reliquit. Alter est designatus Viseius nescio qui, sortis, ut aiunt, latror quem tamen temperantem fuisse serunt Pisauri balneatorem. 27. Sequuntur alii, tribunicii, T. Plancus in primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. 0uo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, unde BX- cesserat legibus. Sed hoc ei commune cum plurimis dissimillimis. Illud tamen mirum, quod in hoc Planco pro 'verbii loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura Daeta essent. Fracta sunt et vivit. Hoc tamen, ut alia multa, Aquilae sertur acceptum. XIII. Est etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus DeciisJ. Itaque Caesaris munera rosit: Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium

praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimiS gentibus, ut eum tribunum plebis videremus, quem civem num quam videramus 3 28. Est quidem alter Sasernat sed omnestamen tantam habent similitudinem inter se, ut in eorun Praenominibus errem. Nec vero Exitius, Philadelphi frater quaeStor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adoleScente Siluero, invidisse videar Antonio. Est etiam ASinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se. ApertaΠeuriam vidit post Caesaris mortem: mutavit calceos et senteleton Seriptus repente factus est. Non novi Sex. Albeclium Sed tamen neminem tam maledicum ossendi qui illum negare

168쪽

CAP. 12 - 15. S. 26 - 31.

dignum Antonii senatu. Arbitror me aliquos praeterisset de iis lamen, qui occurrebant, tacere non potui. Hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despiciti in quo decem suimus consulares: qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non suisset: auctoritati cessisset audacia. 29. Sed quantum praesidii fuerit in caeleris hinc intelligi potest, quod ego

unus relictus e multis contudi et fregi adiuvantibus vobis exsultantis praedonis audaciam. XIV. Puod si Fortuna nobis modo non eripuisset Ser. Sulpicium eiusque collegam ante Μ. Marcellum, quos civest quos virosi si duos consules. amicissimos patriae, simul ex Italia eiectos: si L. Afranium, Summum ducem: si P. Lentulum, civem quum in caeteris rebus tum in salute mea singularem: si M. Bibulum, cuius est in rem publicam merito semper laudata constantiat si L. Domitium, praestantissimum civem: si Appium Claudium , pari nobilitate et voluntate praeditum: si P. Scipionem, 'larissimum virum maiorumque Suorum simillimum, reS Publica tenere potuisset, certe his consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus. 30. Utrum igitur aequiuS, utrum melius rei publicae suit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompeii vivere Antoniam 3 9ui vero praetorii ' quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium Virtute princePS. Puid reliquos clarissimos viros commemorem NOStiS OmneS. Magis vereor ne longum me in enumerando quam ne ingra-lum in praetereundo putetis. Pui aediliciit qui tribunici ilqui quaestoriit Quid multa' Talis senatorum et digpitas et multitudo suit, ut magna excusatione opus iis sit, qui illa in

eaStra non venerunt. Nunc reliqua attendite. XV. VIcTuM CICERONEM DucΕΜ ΗΑΒΠIsTIs. Eo libentius DdeEM audio, quodeerte ille dicit invitusi nam de victo nihil laboro. Fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec Vincere. MACEDONIAM HuNITIs ExERcITIBus. Et quidem fratri tuo, quia Vobis nihil degenerat, extorsimus. AFRIcAM COMMISISTIS VARO BIS CAPTO. Hic cum C. fratre putat se litigare. IN SYRIAM CASSIUM MIsisTIs. Non igitur sentis huic causae Hrbem terrae paterer te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non hahere 31. CAscAM TRIBUNATUM GERERE PASSI

STIS. Puid ergo ut Marullum, ut Caesetium a re publiea

169쪽

460 IN M. ANTONIUM ORATIO PHlLIPPICA XIlI. 162

removeremuS eum, per quem ut neque idem hoc posthae neque multa huiuS modi accidere possent consecuti sumus VEcTIGALIA IULIANA LUPERcIS ADEMISTIS. Lupercorum mentionem sacere audet 3 neque illius diei memoriam perhorre-Scit, quo auSUS eSt obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad Servitutem cohortari

VETERANORUM COLONIAS, DEDUCTAS LEGE, SENATUS CONSULTO SUSTULISTIS. NOS SuStulimus an contra legem comitiis centuriatis latam sanximus Vide ne tu Veteran OS tamen eoS, qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris, ex quo ipsi iam Sentiunt se numquam exituros. 32. MASSILIENSIBΠS IURE BELLI ADEMPTA REDDITUROS VOS POLLICEMINI.

Nihil disputo de iure bellii magis lacilis disputatio eSi quam

necessaria. Illud tamen animadvertite, patres con Scripti, quam sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit, quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. XVI. NEMINEM POMPEIANUM, sed lVIVAT, TENERI LEGE HIRTIA DIcTITATIS Qui, quaeso, iam legi SHirtiae mentionem facit cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos, de quibus lata est, poenitere Omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est: et, ut Sit lex, non debemus illam Hirtii legem putare. APPULEIANAPEcUNIA BRuTUM SUBORNASTIS. Puid' si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armas Set, quem tandem bonum poeniteret Nec enim sine pecunia exercitum alere nec Sine exercitu Datrem tuum capere potuisset. 33. SECURI PER-cUSSOS PETRLM ET MENEDEMUM, cIVITATE DONATOS ET HOSPITES CAESARIS, LAUDASTIS. Non laudamus, quod ne audivimuS quidem. Valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicaede duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. ΤΗΕOPoMPUN, NUDUM, EXPULSUM A ΤREBONIO, CONFUGERE ALEXANDRIAM NEGLExISTIS. Magnum crimen Senatu Si De Theopompo, Summo homine, negleximus: qui ubi terrarum Sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit quis aut Scit aut curat SER. GALBAM EODEM PUGIONE SUcclΝcTUM IN cASTRIs vIDETIs. Nihil tibi de Galba respondeo, sortissimo et constantissimo cive: coram

aderit: praesens tibi et ipse et ille, quem insimulas, pugio

170쪽

CAP. 15 - 17. g. 31 - 36.

TAΜuUAM AD EXITIUM EORUM, QUI CAESAREM OCCIDERANT: ET EOSDEM NEC OPINAMES AD 2UAESTORIS SUI AUT IMPERATORIS AUT OΜΜILITONUM SDORUM PERICULA IMPULISTis. Scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Μartia, quartar ignorabant veterani quid ageretur. Non illi Senatus auctoritatem aut libertatem populi Romani sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur: te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant. XVII. 34. O miser quum re tum hoc ipso, quod non Sentis quam miser sisl Sed maximum crimen audite. DENIudE PUID NON

AUT PROBAvISTIS ADT FECISTIS, PUOD FACIAT, SI REVIVISCAT....

utS credo enim, adseret aliquod scelerati hominis exemplum CN. POMPEIus IpsE 0 nos turpes, si quidem Cn. Pompeium imitati sumus i AUT FILIUS EIus , SI DOMI ESSE POSSIT. Poterit, mihi crede. Nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. POSTREMO NEGATIS PACEM POSSE FIERI, NISI AUT EMISERO BRuTBM AUT FRΠMENTO IuvERO. Alii istuc negant Ego vero, ne si ista quidem seceris, umquam tecum pacem huic civitati suturam puto. PUID Hoc PLAcETNE UETERANIS ISTIS' 0UIBUS ADHUC OMNIA INTEGRA suNT. Nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant, quem tanto studio consensuque offenderint. 35. PuONIAM

VATI. . . . An corruPti Sunt, quibus persuasum est medissimum hostem iustissimo bello persequi MILITIBBS INCLUSIS

ΟΡΕΜ FERTIS : NIHIL MOROR EOS SALVOS ESSE ET IRE PUO IUBETIS, TANTUΜ MODO PATIANTUR PERIRE EUM, PUI NERUIT. Puam benignei denique usi liberalitate Antonii milites imperatorem reliquerunt et se ne hostem metu perterriti contulerunt: per quos Si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam collegae parentasset. 36. CONCORDIAE FACTAM

SEARCH

MENU NAVIGATION