M. Tullii Ciceronis Orationes in M. Antonium Philippicae 14. recognovit Reinholdus Klotz

발행: 1866년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

illa taetrius belua quid immanius' qui ob eam causaltus videtur, ne omnium mortalium turpissimus esset tonius. Est una Trebellius, qui iam eum tabulis novis G j lin gratiam et T. Plancus, caeteri pares: qui id pugna an dagunt, ut contra rem publicam restituti esse vide r.

Sollicitant homines imperitos Saxa et Caso, ipsi ri ei

atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquaera nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antonii acta defendunt, quos avertit agri Campani infinita posse iam'. cssius eos non pudere demiror, quum videant se mimos elm imas habere vicinos. XI. 23. Ad has pestes opprimendas cur moleSte seramus, quod M. Bruti accessit exercitus Immoderati, credo, hominis et turbulentii videte ne nimium paene patientis. Etsi in illius viri consiliis atque laciis nihil nec nimium nec parum umquam suit. Omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctori tatem Senatus, libertatem populi Romani intuetur: haec habet proposita, haec tueri vult. Temptavit quid patientia prosscere posset: nihil quum proficeret, Vi contra vim experiundum putavit. cui quidem, patres conscripti, vos idem hoc tempore tribuere debetis, quod a. d. XIII. Kalendas Ianuarias D. Bruto C. Caesari me auctore tribuistis: quorum privatum de re publica consilium et factum auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum. 24. Puod idem in M. Bruto sacere debetis, a quo insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt: adiungendus est P. Hortensius, qui quum Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. Nam de M. Appuleio separatim censeo reserendum: cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem suisse ad conatum exercitus comparandi. 25. Puae quum ita sint, quod C. Pansa consul verba secit de litteris, quae a P. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine recitatae sunt, de ea re ita censeo: duum P. Caepionis Bruti pro eonsule opera, consilio, industria, virtute dissicillimo rei publieae tempore provincia Macedonia, Illyricum, cuncta Graeeia, legiones, exercitus, equitatus in consulum, Senatus populique

132쪽

125 CAP. 10-II. g. 22 - 26. 423 Romani potestate sint, id P. Caepionem Brutum pro consule hene et e re publica pro Sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae secisset eam rem senatui populoque Romano gratam esse et fore: 26. utique se. Caepio Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat incolumemque con Servet, eique exercitui, quem ipse Constituit, comparavit, praesit pecuniamque ad rem militarem, Si qua opus sit, quae publiea Sit et exigi possit, utatur exigat, pecuniasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit: quumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, P. Hortensii pro consule opera et Virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis P. Caepionis Bruti pro consule coniuncta suisse, eamque rem magno uSui rei publicae fuisse, P. Hortensium pro consule recte et Ordine exque re publica fecisse, Senatuique placere P. Hortensium pro consule cum quaeStoribus prove quaestoribus et legatis suis provinciam Macedoniam obtinere, quoad ei ex

senatus consulto Succes Sum Sit.

Diximus superiore argumento C. Cassium, eui hoc erat demandatum ut cretam et cyrenas ad frumentum coemendum proficisceretur, potiuin provinciam Syriam, quae ei provincia actis C. Caesaris erat data se contulisse eamque provinciam occupasse, vide M. Ciceronis ad fare lib. XII. ep. 11. Interea ne P. quidem Dolabella, oui postea ea pro Diuiti eo by Cooste

133쪽

424 IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA XI.

vinoia auctore Μ. Antonio a senatu erat decreta, cessaverat, Bel ito in provinciam susceperat. Quo in itinere quum venisset in Asiam provinciam, invenit ibi C. Trebonium pro consule, qui cum M. Bruto et C. Cassio et eaeteris contra c. Caesarem coniuraverat. Is Dolabellae invitus iter per provinciam suam ea condicione concessit, ut oppida munita vitaret. Sed eum Smyrnae P. Dolabella per fraudem atque insidias oppresserat atque interfecerat. Quod quum Romae auditum esset, C. Pansa convocavit senatum, in quo de eo consuluit quem admodum patres consoripti c. Trebonii mortem ulcisci cuperent. Μ. Cicero suo loco sententiam rogatus censuit idem, quod Q. Fullus Calenus ante se censuerat, ut P. Dolabella hostis patriae iudicaretur atque id bellum, quod contra eum suscipiendum esset, C. Cassio traderetur. Eam sententiam M. Cicero hac, quae infra legitur, oratione patribus

conscriptis commendat.

I. I. Magno in dolore, patres conscripti, vel maerore Potius, quem ex crudeli et miserabili morte C. Τrebonii, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. Perspeximus enim quanta in iis, qui contra patriam scelerata arma ceperunt, inesset immanitas. Nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius : quorum alter effecit quod optabat, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perSeverans, L. Sulla vehemens, neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem eSt: quae tamen poena in cives nimis crudelis putabatur. 2. Ecce tibi geminum in scelere par, inusitatum, inauditum, serum, barbarum. Itaque quorum Summum quoddam inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit impurissimae naturae et turpissimae vitae similitudo. Ergo id, quod fecit Dolabella in quo potuit, multis idem minatur Antonius. Sed ille quum procul esset a consulibus exercitibusque nostris nequedum senatum cum populo Romano conspirasse sensisset, fretus Antonii copiis ea Scelera SuScepit, quae Romae iam suscepta arbitrabalura socio furoris sui: 3. Puid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli Omnes, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse Voluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostes: maiora tamen

134쪽

CAP. 1 - 2. S. 1 - 5.

in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. Qualis igitur hostis habendus est is, a quo victore si eruciatus absit, mors in beneficii parte numeretur II. Puam ob rem, Patres conscripti, quamquam hortatore non egetis ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem -, tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite, quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis. 4. In Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabellai in alienam uterque provinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ae diripere cupientis vitae suae periculo colligavit, progressu arcuit, a reditu refrenaviti obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. Alter in Asiam irrupit. Cur Si, ut in Syriam, patebat via et certa neque longa. Puid opus fuit eum legione praemisso Marso nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti 3 qui popularetur agros, vexaret urbes non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum DOSSenogant qui norunt - mihi enim hic senator ignotus est sed ad praesentem pastum mendicitatis Suae. 5. Consecutus Est Dolabella nulla suspieione belli. Puis enim id putaret Secutae collocutiones samiliarissimae cum Trebonio complexusque summae benevolentiae salsi indices exstiterunt: in amore simulato dexterae, quae fidei testes esse solebant, sunt perfidia et Scelere violataei nocturnus introitus Smyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidelissimorum antiquissimorumque sociorum: oppressus Τrebonius: si ut ab eo, qui aperte hostis esset, incautus: si ut ab eo, qui civis etiam tum speciem haberet, miser. Ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit quid esset victis extimescendum. Consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. 9uum verborum contumeliis Optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. Post cervicibus fractis caput abscidit, idque adfixum gestari iussit in pilo: reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare.

135쪽

426 IN M. AMONIUM ORATIO PHILIPPICA XI. Ita

6. Cum hoc hoste bellandum est, cuius taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. Puid loquar de caede civium Romanorum de direptione sanorum Puis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat Et nune tota Asia vagatur, volitat ut rex: nos alio bello distineri putat. uuasi vero non unum idemque bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium. III. Imaginem Μ. Antonii crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa efficta est: ab hoc Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. Num leniorem,

quam in Asia Dolabella fuit, in Italia, si liceat, fore putatis Antonium Mihi quidem et ille pervenisse Videtur, quoad progredi potuerit seri hominis amentia, neque Antonius ullius supplicii adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse partem

relicturus. 7. Ponite igitur ante oculos, patres conscripti, miseram quidem illam et flebilem speciem, sed ad incitandos animos nostros necessariam: nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, irruptionem armatorum in Trebonii domum, quum miSer ille prius latronum gladios videret, quam quae res esset audisset: surentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla, Verbera, eculeum, tortorem carnificemque Samiarium: quae tulisse illum sortiter et patienter serunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. Est enim sapientis, quidquid homini accidere possit, id praemeditari serundum modice esse, si evenerit. Maioris omnino est consilii providero ne quid tale accidat, animi non minoris sortiter ferre, si evenerit. 8. Ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis - quamquam eius numquam particeps fuit - , ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit non solum in vivo, sed etiam in mortuo aseque in olus corpore lacerando atque vexando quum animum satiare non posset, oculoS paVerit suos.

m. O multo miserior Dolabella quam ille, quem tu miserrimum esse voluistit Dolores Trebonius pertulit magnos imulti ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miSerOS, sed laboriosos solemus dicere. Longus suit dolor biduit at

compluribus annorum saepe multorum. Nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta m0rborum. 9. Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines

136쪽

CAP. 2-5. S. 6 - 11.

et amentissimi, multo miseriora. Nam quo maior vis estri nimi quam corporis, hoc Sunt graViora ea, quae concipiuntur animo, quam illa, quae corpore. Miserior igitur qui suscipit in se scelus quam is, qui alterius facinus subire cogitur. Cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem a Karthaginiensibus Regulus. Qua re quum crudelissimi Poeni iudieati rint in hoste, quid in cive de Dolabella iusticandum y An vero hoc conserendum est aut dubitandum uter miserior isne, cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit, an is, qui eunctis senatus sententiis hostis est iudicatus Nam caeteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Trebonii maxima contumelia conferre vitam Trebonii cum Dolabellae Alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat alteri a puero pro deliciis crudelitas sulti deinde ea libidinum turpitudo, ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea saceret, quae sibi obiici ne ab inimico quidem possent verecundo. 10. Et hic, di immortalest aliquando suit meus. Oeculta enim erant vitia non inquirenti. Neque nune sortasse alienus ab eo essem, nisi ille vobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et socis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium.

V. Etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignes latrones. At videtis quos et quam multos habeat Antonius. Primum L. fratrem. 9uam facem, di immortales t quod facinust quod Seelusi quem gurgitem l quam voraginem l Puid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis' in cuius p OSSessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere 11. Puid Censorinum qui se Verbo

praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit.

9uid Bestiam qui consulatum in Bruti locum se petere prositeturi atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiteri 9uam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, eum petere consulatum Nisi forte damnationem pro praetura putat. Alter Caesar, Vopiscuq ille, homo summo ingenio,

137쪽

428 IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA X l.

summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur legibus: quamquam leges eum non tenent, propter eximiam, credo, dignitatem. At hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore disiicilis. Sed haec iudicum culpa, non mea est. Ego defendi fide optimat illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. Pui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intelligamus illos, quorum res iudicatas irritas fecimus, bene et e re publica iudicavisse. 12. Neque hoc in hoc uno est: sunt alii in eisdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. Puod horum eonsilium, qui omnibus bonis hostes sunt, nisi crudelissimum putatis fore Aecedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nune ut Sperat, urbis: a qua quum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur. Cum hoc veteranus Caso, quo neminem veterani peius oderunt. His quasi praeter dotem, quam in civilibus malis acceperant, agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. Puibus utinam contenti essenti ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum

non haberemuS.

VI. 13. 0uid illa castrorum M. Antonii lumina, nonne ante oculos proponitis Primum duos collegas Antoniorum et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores lege

ea, quam senatus per vim latam iudicavit: quorum alter commentatus est mimos, alter egit tragoediam. Puid. dicam de Appulo Domitio cuius modo bona proscripta vidi: tanta procuratorum est negligentia. At hie nuper sororis filio in sudit venenum, non dedit. Sed non possunt non Prodige vivere, qui nostra bona Sperant, quum effundant Sua. Vidi etiam P. Decii auctionem, clari viri r qui maiorum eXempla persequens pro alieno se aere devovit. Emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. Hominem ridiculum, qui se exire aere alieno putet posse, quum vendat aliena. 14. Nam quid ego do Trebellio dicam quem uitae videntur Furiae debitorum i vindicem enim tabularum novarum novam tabulam videntus. luid de T. Planco 3 quem

138쪽

praestantissimus civis, Aquila, Pollentia expulit, et quidem crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisseti Lumen et decus illius exercitus paene praeterii, C. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum Graeco verbo, quoniam omnia iura dissolviti nisi sorte iure Germanum Cimber occidit. 9uum hanc et huius generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, quum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia 3 15. duapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fullo, ita sum eius sententiae libenter adsensus. Ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, Sed cum causa dissidere. Itaque non adsentior Solum, Sed etiam gratias ago se. Fusio. Dixit enim severam, gravem, re publica dignam sententia mi iudicavit hostem Dolabellami bona censuit publice possidenda. 9uo quum addi nihil potuisset quid enim atrocius potuit, quid severius decernere -, dixit tamen, Si quis eorum, qui post Se rogati essent, graViorem sententiam dixisset, in eam se iturum. Puam Severitatem quis potest non laudare VII. 16. Nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, oelio est persequendus. Neque enim quiesciti habet legionem, habet sugitivos, habet sceleratam impiorum manum rest ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addi-etu S. Ouam ob rem quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerundum est, imperator est deligendus.

Duae dictae sunt sententiaei quarum neutram Probor alteram, quia Semper, nisi quum est necesse, periculosam arbitror: alteram, quia alienam his temporibus existimo. 17. Nam extraordinarium imperium populare atque ventoSum eSt, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. Bello Antiochino, m3gno et gravi, quum L. Scipioni provincia obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboriS, Senatusque ad collegam eius, C. Laelium, huius Sapientis patrem, negocium deserret, Surrexit P. Africanus, frater maior L.

Seipionis, et illam ignominiam a familia deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem esse Summumque

eonsilium neque se ei legatum, id aetatis iisque rebus geStis, defuturum. Puod quum ab eo esset dictum, nihil est de

139쪽

430 IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA XI.

lScipionis provincia commutatumr nec plus extraordinariuimperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis, quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et consecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio: ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut

eum tamen bellum gerere conSulem vellet.

VIII. 18. cum Aristonico bellum gerundum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. Rogatus est populus quem id bellum gerere placeret: CraSSuS consul, pontifex maximus. Flacco collegae, flamini Martiali, mulctam dixit, si a saeris discessisset. Puam mulctam populus Romanus remisit: pontifici tamen staminem parere iussit. Sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum: quamquam erat Africanus, qui anno ante de Numantinis triumpharat: qui quum longe omnes belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. Ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerundum dedit. De Cn. Pompeii imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. Nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant i quum L. Philippus pro consulibus eum se mittere dixit, non proconsule. 10. Puae igitur haec comitia aut quam ambiti nem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in Senatum introduxit' clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen. In quo maximum nobis onus imposuit. Adsensus eror ambitionem induxero in curiam. Negaro: videbor Suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. ouod si comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus: labella modo detur nobis, si Iut populo data est. Cur committis, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, quum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur 20. At enim - nam id exaudio - Cc Caesari adolescentulo imperium extraordinarium mea sententia dedi.

Ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat. 9uum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo reS Pu-

140쪽

CAP. 7 - 9. S. 17 - 22.

bliea praesidium, ne cogitatum quidem, tantum haberet, ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem Aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. Puae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus Non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. EripuisSetis C. Caesari, patreS conseripti, imperium, nisi dedissetis. Milites veterani, qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant, volebant sibi ab illo imperari: legio Martia et legio quarta ita Se contulerant ad auctoritatem senatus et rei p. blieae dignitatem, ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. Imperium C. Caesari belli necessitas, fasces Sellatus dedit. Ocioso vero et nihil agenti privato, obsecro te. L. Caesar - cum peritissimo homine mihi res eSt-, quando imperium senatus dedit IX. Sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. Etsi quis potest refragari non modo non petenti, verum etiam recusanti ei. Illa Vero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est, ut consuleS Dola-

hellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. Dicam eur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus sit Videte. Puum consul designatus obsideatur, quum in eo liberando salus sit posita rei publicae, quum a populo Romano pestiferi cives parricidaeque desciverint, quumque id hellum geramus, quo bello de dignitate, de libertate, de vita

deeernamus, si in potestatem quis Antonii venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, quumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et sortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni erimen aut invidiae materiam dedisse videamur 22. Atyero ita decernunt, nT LIPERATO BRUTO: id enim restabat, ut relieto, deserto, prodito. Ego vero mentionem Omnino Pro 'inciarum factam dico alienissimo tempore. Puamvis enim id lentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad Virum sortiS- imum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum na-ydra cogit te necessario referre animum aliquando ad Dola-

hellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Srriam

SEARCH

MENU NAVIGATION