장음표시 사용
151쪽
ignominiisque concisus: nunc ea petit, quae dare nullo modo possumus, nisi prius Volumus nos bello victos confiteri. 12. Senatus consulta salsa delata ab eo iudicavimus: num ea vera possumus iudicare Leges statuimus per vim eteontra auspicia latas iisque nec populum nec plebem teneri: num eas restitui posse censetis 3 Sestertium septiens miliens avertisse Antonium pecuniae publicae iudicavistisi num fraude poterit carere peculatus Immunitates ab eo civitatibus, Sacerdotia, regna venierunt: num figentur rursus eae tabulae, quas vos decretis vestris refixistis 3 VI. 9uod si
ea, quae degreVimuS, Obruere, num etiam memoriam rerum
delere possumus 3 luando enim obliviscetur ulla posteritas euius scelere in hac vestitus foeditate suerimus y Ut centurionum legionis Martiae Brundisii profusus Sanguis eluatur, num elui praedicatio crudelitatis potest Ut media praeteream, quae vetustas tollet operum circum Mutinam taetra monumenta, sceleris indicia latrociniique vestigia 3 13. Huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habemus, per deos immortalest quod remittamus 3 An Galliam ultimam et exercitum quid est aliud non pacem sacere, sed differre bellum 8 nee solum propagare bellum, sed concedere etiam vietoriam 8 An ille non vicerit, si quacumque condicione in
hanc urbem cum suis venerit Τ Armis nune omnia tenemuSi auctoritate valemus plurimum: absunt tot perditi cives, ne- sarium secuti ducem: tamen eorum ora SermoneSque, qui in urbe ex eo numero relicti sunt, serre non possumus. Puid censetis, quum tot uno tempore irruperint 8 nos arma posuerimus, illi non deposuerint 3 nonne nos nostris consiliis victos in perpetuum sore 3 14. Ponite ante oculos M. Antonium consularem: Sperantem consulatum Lucium adiungitet Supplete caeteros, neque nostri ordinis solum, honores et
imperia meditantes: nolite ne Τirones quidem Numisios et Mustelas Seiosve contemnere. Cum his facta pax non erit pax, sed pactio servitutis. L. Pisonis, amplissimi Viri, praeclara vox a te non solum in hoc ordine, Pansa, sed etiam in contione iure laudata est. Excessurum se ex Italia dixit, deos penates et sedes patrias relicturum, si - quod diomen averterintl - rem publicam oppressisset Antonius.
152쪽
VII. 15. ouaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rempublicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi reeepti sint 8 9uos nondum tantis parricidiis contaminatos
vix serebamus, hos nunc omni Scelere coopertos tolerabilescenses civitati sore Aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus. vitam inopem et vagam per- SeqUamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum est. Ubi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae, quibus a te excitatus Sqnatus, instam matus populus Romanus non solum audivit, sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute 16. Idcircone saga Sum P Simus, arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia ex USSimus, ut exercitu storentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur' si accipiendam, cur non rogamur Sipo Stulandam, quid timemus In hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear, in quo ne si dissensero quidem a caeteris, sciturus populus Romanus sit 8 Ita flet ut si quid remissum aut concessum Sit, meo Semper periculo peccet Antonius, quum ei peccandi potestas a me concessa videatur. 17. Puod si habenda cum M. Antonii latrocinio pacis ratio tuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime suit deligenda. Ego numquam legatos mittendos censuit ego ante legatorum reditum ausus sum dicere: Pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam: ego princeps sagorum: ego semper illum appellavi hostem, quum alii adversarium: semper hoc bellum, quum alii tumultum. Nec haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi: neque solum in ipsum, sed in eius socios facinorum et ministros, et praesentes et eos, qui una Sunt, in totam denique Μ. Antonii domum sum semper invectus. 18. Itaque ut alacres et laeti, . spe pacis oblata, inter se impii ei-Ve S, qua Si Vici SSent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant: de me querebantur: dissidebant etiam Servilio. Meminerant eius sententiis confixum Antonium: L. Caesarem sortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen: Calenum procuratorem: Pisonem familiarem: te ipsum, Pan Sa, vehementissimum et sortissimum consulem laetum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te
153쪽
sacta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis. Inter has personas me interiectum amici Antonii moleste serunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus. VIII. 19. Proficiscantur legati optimis ominibus, sed ii proficiscantur, in quibus non offendatur Antonius. 9uod si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres con Scripti, consulere debetis. Parcite oculis saltem meis et aliquam veniam iusto dolori date. Puo enim aspectu videre potero omitto hostem patrisue, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est - sed quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones 3 Adeone me ferreum putatis, ut eum eo congredi aut illum aspicere possim y qui nuper, quum in contione donare eos, qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea honedonare se dixit Pelissio Urbinati, qui ex naufragio luculent patrimonii ad haec Antoniana saxa proi tus est. 20. An L. Antonium aspicere potero' cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipii mei defendissem. Atque idem hic mirmillo Asiaticus, latro Italiae, collega Lentonis et Nuculae, quum Aquilae primi pilinum os aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram putavit. Non serent, inquam, oculi Saxam, Casonem, non duo praetores, non tribunum plebis, non duo designatoS tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non Τ. Plancum. Non possum animo aequo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostes: nec id si lastidio meo, sed caritate rei publicae. 21. Sed vincam animum mihique imperabo: dolorem iustissimum, Si non potuero frangere, occultabo. Puid Vitae censetisne, patres conscripti, habendam mihi aliquam esse rhtionem quae mihi quidem minime cara est, praesertim quum Dolabella secerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu utque tormentis: vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. Is enim sum, nisi me sorte salio, qui vigiliis, curis, sententiis, periculis etiam, quae plurima adii propter acerbissimum omnium in me odium impiorum, perfecerim ut non obstarem rei publicae: ne quid adrogantius videar dicere. 22. Puod quum ita sit, nihilne mihi de
154쪽
CAP. 7 - 10. 3.18 - 24. 445 periculo meo cogitandum putatis' IX. Hic quum essem in urbe ac domi, tamen multa Saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum lidelitas, Sed etiam universae civitatis oculi eustodiunt: quid censetis, quum iter ingressus ero, longum praesertim, nullaS ne insidias extimescendas Tres viae sunt ad Μutinam, quo sestinat animus, ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aSpicere possim: cuius in complexu libenter extremum vitae Spiritum ediderim,
quum omnes actiones horum men Sum, Omnes sententiae meae
pervenerint ad eum, qui mihi fuit propositus, exitum. Tres ergo, ut dixi, viae: a Supero mari Flaminiar ab infero Aureliar media Cassia. 23. Nunc, quaeso, attendite num aberreta coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat cassia. Scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nune sit Lentonis Caesennii septemviralis auctoritas Nobiseum nec animo certe est nec corpore. Si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est, in via. Puis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum Dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui sui semper amicus, ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est laetus inimicus. Possum Cassiam vitare, tenere Flaminiam. duid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, poterone Ariminum tuto accedere Restat Aurelia. Hic quidem etiam praesidia habebor possessiones enim sunt P. Clodiit tota sa- milia occurret: hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam. X. 24. Hisce ego viis me committam, qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer, ire non Sum ausus Domesticis me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. Itaque in urbe maneor si sic licebit, manebo. Haec mea sedes est, haec vigilia, haec custodia, hoe praesidium stativum. Τeneant alii castra, regna, res bellicas: oderint hostem: nam hoc caput est: nos, ut facimus semperque secimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. Neque vero recuso munus hoc: quamquam populum Romanum video pro me recusare. Nemo me minus timidus, nemo estutior. Res declarat. Vigesimus annus est, quum omneS
scelerati me unum petunt. Itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunti me salvum adhuc res publiea con-
155쪽
446 IN M. ANTONIUM ORAΤIO PHILIPPICA XII.
1servavit sibi. Tmide hoc dicam: scio enim quidvis homini
accidere poSSe: verum tamen semel circumsessuS lectis valentissimorum hominum viribus cecidi sciens, ut honestissim QexSurgere seossem. 25. Possumne igitur Satis videri cautus, salis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso commisero 8 Gloriam in morte debent ii, qui in re publica Versantur, non culpae reprehen Sionem et stultitiae vituperationem relinquere. 9uis bonus non luget mortem Trebonii quis non dolet interitum talis et civis et viri At sunt qui dicanti dure illi quidem, sed tamen dicunt r minus dolendum, quod ab homine impuro nefarioque non caverit. Etenim qui multorum cuStodem Se prositeatur, eum sapienteS Sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Puum saeptuS Sis legibus et iudiciorum metu, non sunt Omnia timenda neque ad omnes insidias praesidia quaerenda. Puis enim audeat luci, quis in militari via, quis bene comitatum, quis illustrem aggredi 26. Haec neque hoc tempore neque in me valent Non modo enim poenam non extimescet, qui mihi vim attulerit, sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus e
XI. Haec ego in urbe praevideo: sacilis est circumspectuS, unde eXeam, quo progrediar, quid ad dextram, quid ad sinistram sit. Num idem in Apennini tramitibus sacere potero gin quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de ossiciis legationis attendere. Sed effugi insidias, perrupi Apenninum et nempe in Antonii congressum colloquiumque veniendum est. Ouinam locus capietur Si extra castra, caeteri viderint: ego mortem actutum suturam puto. Novi hominissurorem, novi effrenatam violentiam. Cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam prosecto a me Sacrilegas manus atque impias abstinebit. 27. Memini colloquia et cum acerrimis hostibus et cum acerbissime dissentientibus civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente quum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, dueo Marsorum, inter bina castra collocutus est. Puo quidem memini Sex. Pom
156쪽
peium, fratrem conSulis, ad colloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque Sapientem: quem Scato quum Salutasseti Quem te appellem inquit. At ille: Voluntate hospitem enecessitate hostem. Erat in illo colloquio aequitas: nullus timor, nulla suberat suspicior mediocre etiam odium. Non enim ut eriperent nobis socii civitatem, Sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter Cales et Τeanum, quum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuissei do auctoritate Senatus, de suffragiis populi et de iure civitatis lege S inter se et condiciones contulerunt. Non tenui, omnino colloquium illud fidem: a vi tamen periculoque afuit. XII. Possumusne igitur in Antonii latrocinio aeque esse tuti Non pOSSumus: aut, Si caeteri possunt, me posse diffido. 28. se uoci si non extra castra congrediemur, quae ad colloquium castra Sumentur In nostra ille nunquam veniet: multo minus nos in illius. Reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. Ergo erimus in castris. Mea ad omnia postulata una Sententia: quam quum hic vobis audientibus dixero, isse et redisse me putatote: legationem consegero. 0mnia ad Senatum mea Sententia reiiciam, quaecumque postulabit Antonius. Neque enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis conlaetis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a Senatu mandata accepimus. tuae quum agam in consilio, non nullis, ut arbitror, repugnantibuS, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet 29. Facite hoc meum consilium legiones novas non improbare. Nam Μartiam et quartam nihil praeter dignitatem et decus comprobuturas esse certo scio. Puidy veteranos non veremur Nam timeri se ne ipsi quidem volunt. Sed quonam modo accipient severitatem meam 3 Multa enim salsa de me audierunti multa ad eos improbi detulerunt. Puorum commoda, ut vos Optimi testes estis, Semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavit sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. Sunt autem sortes illi quidem, sed propter memoriam rerum, quas geSSerunt, pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis seroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes. 30. Horum ego co-
157쪽
gitationem non vereor: impetum pertimesco. Haec quoque pericula tanta si effugero, satisne tutum reditum putatis sore sevum enim et vestram auctoritatem meo more defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non hi solum, qui me oderunt, sed illi etiam, qui invident, extimescendi. Custodiatur igitur mea vita rei publicae eaque, quoad vel dignitas vel natura patietur, patriae reServetur, mors autem necessitatem habeat sati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. Haec quum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non dρsiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. Omnino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non periculo meo, sed utilitate rei publicae metiar. De qua mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum, quod maxime in te esse rei publicae iudicavero.
Postquam cognitum erat quod illi, qui M. Antonio favebant, iterum mittendis legatis consequi vellent, vix lam ista legatio suscipi poterat, vide Cassii Dionis lib. XLVI. o. 32. Itaque C. Pansa cum
exercitu suo Roma profectus est. Quum igitur bellum omni modo paratum videretur, tamen Antonii amici de pace nondum desperaverunt, et quum C. Plancus et M. Lepidua litteras ad senatum mi aia-sent, quibus pacem uterque suaderet, illi occasione hae data rursus de pace cum M. Antonio agere coeperunt eo die, quo illae litterae a M. Cornuto praetore urbano in senatu recitabantur. Contra M. Cicero eodem quo antea animo etiam nune hae, quae intra legitur, oratione pacem dissuasit. Diuitiaco by Gorale
158쪽
151 IN M. ΛNΤ. 0RΛΤ. PHILIPPICA XIII. Cap. 1. g. 1 . 449Ι. I. A principio huius belli, patres conseripti, quod cum
impiis civibus consceleralisque suscepimus, timui ne condi-inio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia reStingueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, reS Vero ipsa quum iucunda tum salutaris. Nam nec privatos meos nee publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem eaedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. Itaque sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui alius civile bellum optaVit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico. 2. Nam quid ego de proximo dicam, cuius acta defendimus, auctorem ipsum iure caesum latemur Nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit. Sed hoc primum videndum est, patreS conscripti, cum omnibusne pax esse possit an Sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit Servitutis. Pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabat: non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio constrinare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset. Proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset, et pacem Stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset. II. Hoc vero quid est y cum Antoniis pax potest esse cum Censorino, Ventidio, Τrebellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa Exempli causa paucos nominavit genus 'infinitum immanitatemque ipsi cernitis reliquorum. 3. Addite illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas Cassio S, BarbatoS, Polliones: addite Antonii collusores et Sod dies, Eutrapelum, Melam, Caelium, Pontium, Crassicium, Tironem, Mustelam, Petissium: comitatum relinquo, duces nomino. Huc accedunt Alaudae caeterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis fortunas nostras concupiverunt. 4. O fidam dexteram Antonii, qua ille plurimos cives trucidaviti o ratum religiosumque foedus, quod cum Antoniis secerimus i Hoc cIc. II. 3. 29
159쪽
450 IN M. ΑΝΤONIUM ORATIO PHILIPPICA XIII. 152
si Marcus violare conabitur, Lucii eum Sanctitas a scelere revocabit . Illis locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi
locus non erit. Ora vobis eorum ponite ante oculos et maxime Antoniorum, inceSSum, a Spectum, Vultum, Spiritum, latera tegentes alios, Sequentes alios, alios praegredientes amicos. Puem vini anhelitum, quaS contumelias fore censetis minasque verborum i Nisi sorte eos pax ipsa leniet, maximeque, quum in hunc ordinem venerint, Salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nOStrum. III. 5. Non recordamini, per deos immortalest quas in eos sententias dixeritis 8 Acta M. Antonii rescidisti si leges refixistis: per Vim et eontra auspicia latas decrevistis: totius Italiae dilectus excitavistis: collegam et scelerum socium omnium hostem iudicavistis. Cum hoc quae pax potest esse' Hosti Ssi esset externus, id ipsum vix talibus factis posset aliquomodo maria, montes, regionum magnitudines intereSSent: odi SSes eum, quem non videres. Hi in oculis
haerebunt et, quum licebit. in faucibus. ovibus enim saeptis tam immanes beluas continebimus At incertus exitus belli
est. Est omnino sortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praeStare - tantum enim possunt -, fortunae culpam non extimescere. 6. Sed quoniam ab hoc ordine non sortitudo Solum, verum etiam Sapientia postulatur- quamquam vix videntur haec posse Seiungi, seiungamus tamen sortitudo dimicare iubet, iustum odium incenditi ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia 1 cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior. Quid igitur censet parendum est enim, atque id optimum iudicandum, quod sit sapientissime constitutum Si hoc praecipit, ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, sugiam omne discriment quaeram ex ea: Etiamne, si erit, quum id fecero, serviendum Si annuerit, ne ego Sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam. Sin responderit, tu vero ita vitam corpusque servato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si libera re publica pos- Sis, nee pro his libertatem, sed pro libertate haec proiicias tamquam pignora iniuriae, tum sapientiae vocem audire vi
160쪽
deur, eique, uti deo, paream. T. Itaque si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamuri sinoeium incolumibus his esse nullum poteSt. laetemur decerta cli oblatam esse fortunam. Aut enim intersectis his laue mur victrice re publica aut oppressi - quod omen avertat Iuppiter i - si non spiritu, ut virtutis laude vivemus. IV. At enim nos M. Lepidus, imperator iteruin, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. Nullius apud me, patreS con Scripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. Accedunt eodem multa privata magna eius in me merita, mea quaedam Osiicia in illum. Maximum vero eius beneficium numero, quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior. 8. Nam quum Magnum Pom9eium, clarissimum adoleScentem, praestantisSimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto. Itaque et honores ei decrevi quos potui amplissimos, in quibus vos mihi estis adsen Si, nec umquam de illo et Sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica illigatum tenet. Summa
nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumenta: probatiSSima uxor, optatissimi liberi, res familiaris quum ampla tum casta a cruore civili. Nemo ab eo civis
violatus, multi eius beneficio et misericordia liberati. Talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. 9. Pacem vult M. Lepidus. Praeclaret si talem poteSt efficere, qualem nuper effecit: qua pace Cn. Pompeii filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum illum, sed eum illo seipsam sibi restitutam putabit. Haec causa suit cur decern relis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. Puamquam enim magnas res bellicas gesserat et tritampho dignas, non erat tamen ei tribuendum, quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Asrieano nec Mario nee Pompeio, qui maiora bella gesserunt,