Doctrina christiana de sacrosanctis ecclesiæ sacramentis ab heterodoxorum erroribus vindicata in tres tomos distributa auctore Alberto Pappiani .. Tomus 3. in quo agitur de sacramento ordinis

발행: 1773년

분량: 544페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

eminenter omnem Ecusasticam auctoritatem, eaa is ciero inferiori νερονι tur continet; imo a quo tamquam e fonse is retiqvs. Clerum dessa re deabet, at propterea Episcopatus plenitudinem sacerdotii, reti qui vera ordinis. aut diruitates Gericales portionem ali sam dumtaxae habere Leantar op. portune igitur Tridentiai PP. in laudata Sessione Episcopos ipsorum Capita Drum moderatores , quamquom elut Exempla dixerunt . 4e in ipsis Pt si dentium munera, & functiones exercere voluit, fit decrevit: Οὐουε a Ii quid Canonicis ad deliberandum propo aut , nec de re ad fium, via Doram Com

CAPUT VI.

DE MONACHORUM , ET REGULARIUM INSTITUTIs.

Di dynis satem Credentiam erat ror unam i ct anima una. σec est

Irae quam eorum . qua posdebar aliquid suum esse dicebat, sed reaue illis

omnia communia. Sententiam hanc quam ex Achis Apostoli eis recitavimus

primam Coenobitarum imaginem praeseserre non pauci ex Sanctissimis Eccle sae PP. agnoverunt; imo eo usque illorum aliqui progressi sunt, ut de senderent ab ipsis Apostolorum temporibuν Monachale Institutum sua desum pississe primordia , quod non pauci tunc segregati a Credentium turbis. ab eo q4 a Coniugiis abstinerent, atque a parentam consortio, mundique istius

sonuersatione lecernerent ut Moaachi, sive Monogantes singularis. ae. se ita in riae vitae districtione nominati sint, ac ex Communione consortiis Caenobi a s Cellaeque ac Diversoria eorum Coenobia vocabantur. Quid de hoc sentiendum sit infra videbimus . Unum hinc interre liceat Mosachatus , dc nomen Mosachus ab ipsis Ecclesiae incunabulis auditum ad haec usque tempora remtentum esse , quod per illud praecipuum Monachorum orietum exprimatur in eo positum , ut Dionysius ait cap. 6. Hierarchiae Ecclesiasticae , at rebus ut bilibus istictis, Mosachi Divinitati foti placere contenda ut, quod praestare solent cassisenses , Cisrecienses, Chariusiani, aliique huius generis, qui soli contemplationi insistunt, non autem reliqui, qui eum in Actione ver sentur Therapeutas ex veteri nomine, quo laudatus Dionysius. de Philo usi sunt recentior aetas appellavit, Reiariosos nimirum , vel Regulares, quod certae vivendi regulae addicti sint, seque totos Dei obsequio mancipaverint, unde postea Religionis status emanavit, hominum ad persectionem chraitianam Per Paupertatis, Continentiae, de Obedientiae Vota tendentium, ut integer illorum Spiritus, de anima , de cor Pus conservetur, quo modo con servari Thestblonicenses optabat Apostolus, ut legitur in capite ultimo Primae epistolae, quae iisdem inscribitur. De hoe itaque hominum statu in praesenti Capite disputamus, quantum postulat materiae ratio, de ordo illorum qui ad Ecclesiasti eam Hierarchiam quoquomodo spectant. Rem vero i Piam ita ut videmus, ut totum illud prodeat, quod disputationis hujus notis mPraecipuum est argumenIum.

332쪽

DE sACRAMENTO ORDINIS. ast

II. Plurima esse . quae obstant Veritati huius Propositionis, inquiunt Chri-sisanae Religionis Oloces, de qui hanc tam excellentem Christianae Reipublicae partem petunt. ut Μonasticem de medio tollant Wieleffus . Lutheruti Calvinus. Philippus Melanchthonus , Magdeburgensis , qui ingentia volumi inna in Monachorum vituperatione consumunt, quos ubique Hypocrisis, ubique implet Iis accusant. Inter cetera vero obiiciunt hujusmodi in f itutum non tulisse prima laevientium adversus Christianos perseeutic num tempora, ubilumque siba perluadere posse Tyrannos, ει Idolorum cultores , qui serm-rria crudelitate in Christi fideles omnes grassabantur, eos impune reliquisse, qui in Collegus communiter degentes , tonsura , & veste, persectiorique vivetiadi genere ceteris Christia is illustriores essent ἐν daol nisi ita contigis set non defuisset profecto aliquis . qai primis Eeclesiae temporibus Monae humabque in velle, vel tonsura ab aliis Christianae Raligionis hominibus disere

tum in public vitum, aut a Paganis captum, tortum , vel necatum memoriae. Di quando non manda stet, litterisque consignasse e Collegium aliquod in quo Monachi simul vitam degerent a Paganis , aut Im Peratoribus vastarum, vel emet sum . Auctor est Russinus in lib. I r. suis historiae eap. 3. Arnanos tauto suxore in Monaehes de Mechaeos fuisse, ut ipsas etiam desertissimi, solitudines, locaque maxime abdita, de recondita penetrarent, ut Monachin

quaererent, raperent, atque occiderent. De Ualente Impelatore in Hiero nymi Chronico adnotatue usque adeo allum odisse Μonae hos, ut lege latamnachos omnes : aut arma tumere, militesque fieri, aut fustibus caede, mastarique de ereverit. Imperatoris Constantini Coprenymi, dc ceterorum veterum Iconomachorum in S. Monachos, aut improbe dicta , aut crudeliter iacta illorum temporum litteris consignavit historis . Et re quidem Nera multis annis supra ducentos nulla apud Ecelesiasti eos Scriptores iacta. est Monachorum mentio,i nam Cornelius Papa ad Fabium Antiochenum lar hens apud/Eusebium libr 6. cap. 3n eum omnes Ecclesiae ordines reeen se at at viduas, usqne paupetres, di amictos , ne verbum quidem habet de Monachis r Sancti. Athanatius, de Hieronymus primorum Eremitarum vivamidescripserunt Ignatius Martyr , Tertullianus, Cyprianus Viduas , de Virgines Deo Saeras commemorant, de Monae his omnino silent, Ex his igi- tui, hoc unum tantum inferri poterit quarto , de quinto Saeculo apud Uet . xes extitisse aliquor Monachos. sed eos qui nune sunt nihil habere eum illis commune, ut merito dici possit Monachatum, qualis nune est, rem novam asse, et id maxime confirmari , quod Eeelesia primitiva , fit novum Testa . metitum in totum ignorarunt Cui unciam rei vovetidae, usiim , de, Augustini tempore Monasteria nihil aliud erant, quam libera Collegia nullis votis . adstricta, aut Scholae Sacrarum Litterarum , aliarumqae Disciplinarum , echoe unum intendisse tunc temporis quotquot Monae hi fiebant, ut se M uastica disciplina ad Eeclesiae gubernationem praeparanent, nisi verius.&X. Tis , ut Persecutiones fugerentia Haec de sima lis objiciunt ii , qui Monachatum negant rem esse in Echlesia antiquam. Contra autem dicimus vitam Rel 1 giusam non *lam diu ante IV. Saeculum incoepisse, verum etiam adeo esse

M. O o a vetus

333쪽

vetus Religiosorum Institutum, ut Religiones, quae nune sunt, quo ad essen tiam eaedem lint cum iis, quae erant temporibus aluiquissimis. III. Neque immoramur in argumentis illis re ninndis, quae petuntur ex veteri Testamento; consuli de iis possunt Waldensis in libro 3. Doctrinae Fidei art. I. cap. I. Hieronymus in epistola ad Rusticum quarta , & in epist. 33. ad Paulinum , Nazianzenus oratione in Basilium . Chri stomus homii l. r. In Marcum , Cassianus, Sozomenus, Ilidorus . Bernardus , aliique. Controversam omnem dirimit Auctor Epistolae ad Demophilum . sive lite se Dionyissus Areopagita, qui floruit anno AErae Christianae I 84. , ut Eusebius striis hit in Chronico, quae sententia severioribus Critieia satis perspicua est: sive

quilibet alter fere aeque antiquus Scriptor, ut Laurentius Valla testatur thee enim Epistola Monachorum meminit , eorum Consecrationis ritus enarrat, de ita loquitur, velut de ordine iam antea instituis, qui scilieet pars Populi essent, illustrior tamen portio Gregis Christi. qui inter Lateoa recenis serentur ,& degerent, quamvis in Supremo ordina perficiendorum, qui non tantum subessent Episcopis, verum etiam Sacerdotibus. qui vel privatim in suis aedilius, vel simul in Collegiis vitam ducerent singularem, a curis terrenis expeditam, unique Deo mancipatam , quibus denique in Sacra Synaxi primus inter Laicos loeus, & Ordini Ecclesiasti eo proximus assigna tua esset. Hanc eamdem vitae persectionem primo Christiani nominis laeulo , imo viventibus ipsis Apostolis Fideles omnes professos esse in Societate , quam Pomstea Monachi in solitudine inierunt Actuum Apostolicorum liber enarrat cap. in quo describuntur mores fidelium . qui tunc erant Ierosolymis; Neque dissimilia Philo commemorat in libro de Supplicibus, mores Christianorum describens, qui Alexandriae erant , & vitas Monachorum , & Sacrarum Virginum , quas in AEgypto S. Mareus instituit, di quas in Saeris aediculis , seumnasterias habitasse reseret , dc in his mulierum lotum a loco virorum , in terpositis parietibus, suisse se junctam . Idque adeo perspectum fuit antiquio xibus Patribus , Eusebio , Hieronymo , Augustino , Isidoro , Cassiano, aliisque Per multis , ut asserere non dubitaverint Coenobitarum disciplinam a tempo-ae Praedicationis Apostolorum exordium sumpsisse , siquidem ii primi instituerunt, quod essent omnia communia, de primi se voto ad hanc persectionem obligarunt, ut Augustinus docet in libro qui xvia. est de Civit. Dei

cap. 4. inquiens: Hoc vo um potentismi voverasti dixerunt enim ecca uos

reliquimus omnia, ct secuti sumus re ἔ quod & tradiderunt Patres illi, qui anno Christi 844. in Synodo ad Theodonis Villam convenerunt Lothario ,

Ludovico , Et Carolo Regibus δ dixerunt enim in canone sexto . Mois

nasioum ordinem fuisse a Deo i piratum, er ab ipsis' Apostolis fundatam . Pu a nominatissimis , ac Sancti mis Patribus exesuum. studque seIuis fust

antiqui inum Monacborum genus, tempore, re gratia primum, quodque per annos plurimos serum inviolabile, inque ad Abbatis Pauli, ε vel Antonii Asin

. t IV. Neque huie tam antiquo, & tam nobili Instituto saevientium Peris secutorum rabies detraxit: Turbolentis siquidem illis i temporibus Monachi degebant in aedibus privatis. 6c ut moris est Religiosis . vel Saecularibus, qui

nunc etiam apud Paganos, aut apud Haereticos commorantu C, Penes quos libera non est Christianae Religa ouis Professio , uulgari vestitu ineedebant. aut

ab eo non admovum dissimili, ne leto vitae genus hinabant; Mod re

334쪽

DE, s ACRAMENTO ORDINIS. a 93

sibi peentiari notabile videretur. Quamquam & illud verius affirmabitur. 3quod ab Eusebio Philonis scripta reeensente lib. a. Histor. Eccles. eap. 16. traditur: videlicet quod qui per illud tempus aeri, re ardenti sidρ istud Re tigiosis genus diligenter, ust par erat, excolere sudebant, vita curis deposi. eis, opul que , lateν urbium inania progres in locis solitariis, ct barris a

populi eouspectia amotis domicilia rerum Ibarum collacabant, evitantesque Sa cietates , hominum moribus , ct vita longe disimiliam ab eorum instituta , Prophetarum more, Sanctum , ct severum vivendi modum sedula imitari niteoaa-.eών , ct inde factum es, quod cum eisdem nuIus invideret, eosdem etiam insectari ausus es nemo, eosrimque interimere , ct eorum Coenobia demoliri, o Siriptorum ualius, facinus tam horrendum Posterorum memeris aliquando maadavit. At certum est imperante Adriano S. Thelesphorum Romani Pontificatus administrationem anno x 18. ex Anacoreta suscepisse , Marcionem etiam sub Λnieeti Pontificatu Romam fugientem, atque in communionem Roma et Ecclesiae subrepere frustra conatum, teste Epiphanio, ex Mo nachorum familia prodiisse, ut alios praeteream , quos in aliis regionibus inister Graecos, & Barbaros indicat Philo, aliorum quoque Apostolorum, vet Apostolicorum Uitorum fuisse discipulos. ει quos nequaquam ambigit Pape -hrochius in Responsionibus ad Patrem Sebastianum a S. Paulo articulo I s. n. 69. . veros omnino fuisse Monachos, licet hoc nomen nedum usurpare intur, idest Solitarios . Quod si superesset Clementis Alexandrini liber de Continentia. euius ipse Clemens meminit in opere quod inscribitur Pedagogus , validis limum nobis liber hie antiquitatis illorum Monachorum suppeditaret

argumentum , qui Antonium, de Pacomium praecesserant, de ad quos in ilis Ioram moribus, de vitae genere imbuendi se contulerunt. V. Quamquam, nec suis defuit Tryumphis SS. Monachoram coronata constantia antequam etiam Arianorum in eosdem insaevientium impetus, Iconomacorumque furor debaccharetur. Siquidem in Eeesesiasticis Tabulis exaratum legimus sub Maximino Ethnteo Principe plures Monachos Martyriam subiisse , quos praecesserunt Thelesphorus, & Dionysius, qui reserente Damaso in eius vita ex Monacho ad Ponti fieatum assumptus est, am-ho Martyrio coronati. VI. Nulli vero admirationem debet ingerere , quod S. Papa Cornelius ad Fabium Antioehenum seribens Monachos praetereat, cum enim in ter Laicos recenserentur , dc tune degerent Monaehi . illis commemoratis hos non Praeteriit Cornelius: quemadmodum neque desuerunt inter antiquos Scriptores , qui illorum vitas, & mores describerent , nam longa oratione

de his, licet sub vocabulo Therapeutarum , disseruit Philo apud Eusebium loco supra cit. quem esse verum auctorem libri illius, cui titulus est de vi. sta contemplativa testatu Hieronymus in Cathalogo Seriptorum Ecclesiasticorum , Photius in Bibliot. Cod. Io 3., de Suidas, quamquam arbitretur Valesius in his libris Philonem . non solum non esse loquutum de Monachis, Verum etiam neque de Christianis , sed de Essenis, de quibus similia narrat Iosephus lib. a. de hello Iudaico c. 7. de lib. I η. antiquitatum cap. 2. Ceterum rationes , quibus laudatus auctor movetur, de quas exponit in notis ad Histo riam Ecclesiasticam Eusebii levissimae sunt. Primo dicit Therapeutas Consuevisse , quosdam libros evolvere antiquos suae Religionis, ae Sectae , quod

quomodo id referri possit Philo, non tute iligitur, cum nulli tunc est mat de

335쪽

as 4 DOCTRINA CHRIsTIANA

Christiana Religione libri conseripti. Ast quid repugnae hos Iibros fuisse

Propheticos, aut Evangelium a S. Marco , a S. Matthaeo, & fortasse etiam a S. Luca conlcriptum . de quasdam Apostolorum Epistolas, ut placuit Eus ebio 8 Repetit alteram rationem Valerius ab Hymnis, quos Deo decantabant , de quos dicit nullos fuisse compositos ante Saeeulum IV. , quod verum est de hymnis illis, qui cantantur ad horas Canonicas, non de laudibus Divinis iuxta quem tensum nomen illud usurpabatur antiquitus. Tertiam ex eo deducit, quod Therapeutae bis in die Orationi vacarent, mane , dc sub vesperam contra usum Christianorum , quod tamen reserri pote st ad Praecipua orationis tempora , quibus omnes convenirent. Praeterea EddIt, quod Philo situm de Vita eontemplativa Tractatum Calligulae imperatori dic verit, cum Romam enit, quo tempore nulli Alexandriae erant Discipu-Ii Christiani, quia nedum S. Marcus ad illam Urbem prosectus erat. Hoeautem gratis asseritur, cum nemo veterum de Philonis Operibus agens, id testetur . Obiicit tandem ex Philone foeminas quasdam idem vitae genus am-Ple Xas eum Therapeutis mansisse , quod nullibi scripsit , hie auctor , qui de his mulieribus agens . ait i in Mosasterio ad quod septima quoque die, ides Domisica, Theraureata conveniebant, mulierum lacum a Ioco virorum

interpositis parietibus fuisse seiunctum i Hodius autem paries, i haec Philonis verba a sola sumis tribus , quatuorvo tubitis tu modum loricula δ β- periora resque ad tectam patent, sude gemiηa provenit commoditas, o quia pudori faeminei sexus consuluων , ct quod νεν Doctoris exaudiuntur, Iactis ab ae ullis obsaculis , qua Uum eius intercipiast. VII. Ad id quod addit ut de Essenis iuxta Iosephi tu telligentiam . facile est reponere non posse laudatos Auctores conciliari, tum quia I sephu ED 'fenorum Se tim antiquam fuisse appellat, Philo autem indieat te loqua do disciplina suo tempore exorta; tum etiam quia multa tribuit Estenis JOs Phus manifeste erronea , & superstitiosa , quorum nihil tribuit Philo tuis Therapeutis. Quod si consensus in his Auctoribus desideretur dici poterit, .cum Matthaeo Galeno libro de Origine Monastices , Iosephum non fuisse recte consequutum mysteria nostrorum Monachorum , dc Ideo frequenter la P tum esse , dc eos confudisse , cum antiquis Iudaeis. Fuere enim tria generaiae iussiem fere nominis, nimirum Esleui Samaritani, Essent Iudaei, denique

Essent christiani ex Iudaeis conversi, quos Epiphanius haeresi et s. vocat V IDοι, vel Iessor. credibile igitur est Iosephum consudisse nostros Iessaeos

cum suis Esienis, praesertim eum eo tempore Christiani pro Iudaeis habe Tentur. Sileant igitur de Monachis, Ignatius Martyr, Tertullianus, Cypria . nas , qui tamen de Viduis, de Virginibus Deo conle eratis scripserunt, loquentur pro his omnibus Areopagita Dionysius, Sanctus ille Alexandrinae Ecclesiae Episcopus Petrus, Athanasius, Palladius . Theodoretus . Sozomenus, Russinus, Evagrius, aliique , quos longum esset enumerare , qui omnes vi tas , dc res gestas Monachorum scripserunt. Cavendum tamen Thomassinis est , ne quis illi sue censeat, dum asserit in suo opere Dist. Eccles. lib. I. I ca P. S.. n. s. Re stiosaram institatam Monachoram institutioni praeferendum eo. Enim vero alterutram probant, quaeeumque narrantur a Virginibus sa Viduis, de ab hominibus gestae res, utrorumque domesticae Convertationisi apparatust quare si Virgines a Tertulliano memoratae verae sunt Religiosae.

1 ut Thomassinius videtur asserere , etiamsi illarum I Monasteria , nonnisi post

336쪽

DE SACRAM E TO ORDINIS. ass

Constantini aetatem persectionem attigerint; ita Monachatus initia Diocletiani aetate vetustiora haberi poterunt , licet ad Monasticham persectionem non pervenerint Monasteria, vel in .Hgypto, vel alibi ante Antonium, Paco-mium , dc basilium . VIII. Neque valet reponere antiquissimos Monachos nostris conserri non posse, quod si qui nunc sunt, nihil habeant cum illis commune. Non est certe hic locus inquirendi de Monachorum officiis,' id enim insta praestabimus ὁ uer tameu suprema rerum capita attigemus , ut argumenti huius vanitas eludatur. Vota Religionis Monachis illis,.non secus ac nostris fuere communia, cum tota vita illorum Evangelicam emularetur persectionem . quae maxime In Observantia votorum elucet. Erat illis Monachis amitius singularis, de tonsura , omnia illis erant communia, communis resectio, fit plat-

modia, frequentiora ieiunia, ciborum delectus, recessus a saecularibus, alia que id genus, ut testantur Dionysius in cap. 6. Eccles. Hierarch. , Epipha nius in compendiosa Doctrina , & Cassianus in libris de Monachorum Institutis: eo vel maxime quod ii, quibus hae e argumentatio probatur sunt Catin Inus, & Melanchthonus, qui per antiquos Monachos intelligant illos, qui Augustini, de Basilii aetate florebant, de quorum mores laudati Patres de scripserunt, Augustinus inquam in libro I. De Moribus Ecclesiae cap. 3I. Basi lius vero tum iii praefatione Costitutionum Monasticarum tum in earumdem cap. 21. ει demum in capite ultimo. Sed hoc argumento dimita videamus an primitiva Ecclesia , dc Novum Testamentum in totum ignoraverint euiul-

quam rei vovendae usum .

IX. Auctor est Augustinus in illud Psalmi s. Vovete, reddito in Eeclesia Christi vota nunquam cessasse. si quidem ita loquitur de Christianis: sui

temporis: Atius vovet Deo Casitatem cou valem , ut prater uxorem in o no

verit aliam a Alii etiam vovent, es experti tale conjugium, ultra uihu tale pati, nihiι tale concupiscere, aut Iustinere, ct ipsi voverunt aliquid majus quam alii. Alii virginitatem ipsam a. ineunte aetat e vovent, si nihiI tale veι experiantur, quale illi experti sunt, ct reliquerunt. er si voverunt pluri--m. Atii vovent domum Dam esse hospitalem omnibus sanctis advenientibus fimagnum votum Noent. Alius vovet relinquere om via sua distribuendo pauperibus, ct ire in omnem vitam in societatem Sanin rum '. magnum votum voveat et Verum antiquiorem etiam Augustino fuisse vovendi usum ex Epistola

ad Timoth. cap. s. ostenditur, ubi de Viduis quibusdam inquit Apostolus cum luxuriata fuerint, is Chrso nubere volunt habentes damnationem , quia primam sedem irritam fecerunt, quam primam fidem omnes omnino inter Pre

tes tum Graeci, tum Latini intelligunt votum Continentiae, quod vOVerunt.& non reddiderunt. Ostenditur etiam ex verbis supra citatis Actorum 4.Mtiuit adinis credentium erat cor unum. er anima una, nec quiriquam eorum.

qua possidebat, aliquid suum esse die bat, sed erant illis omnia communia. Praeterea rem eamdem confirmant Christi Domini verba Matth. I 6. Qui νule venire post me abneget semetipsum, nam etsi in praeparatione animi abnegar se iplum praeceptum sit, tamen extra articulum necessitatis abnegare se ipsit mPerfecte, de omnibus in rebus subjiciendo iudicium, Ec voluntatem suam alterius judicio, dc voluiitati, non est praeceptum, sed Consilium .X. Nec valet reponere huiusmodi Seripturae loca ambigua esse , & Posse

Vulis modis exponi. cum Interpretes oraues, qui ante lites eXortas exei te

runt ν

337쪽

rant, uno modo hae e loca exposuerint; alioquin nihil erit non ambiguum Nihil enim est tam aperte dictum, quod non possit a contentiosis ambiguum fieri, nihilque est in Scripturis, quod non posui exponi variis modis. si velimus contentiose agere. Ex quo fit. quod licet concedatur quod voti nomen fin Testamento Novo non habeatur, res tamen habetur , cum usu & explicatione Ecclesiae per Concilis approbata, aut per communem Patrum conten sum . Verum inquies quis ego, o Populus tuus, ut posmus Tibi fiae aeniversa romittere' Ttia I t omnia, o qua de manu tua accepimus dedimas tibi verbis his petitis a libro x. Paralip. cap. 29. Pleudomartyr Petrus se possecstendere arbitratur, nos nihil habere quod non sit Dei, oc propterea ne mi Nem habere quidquam quod recte voveat Deo. Nullus profecto dubitavit unquam omnia nostra Deo esse debita, fit obstricta in hoc sensu, quod om-mia ab illo accepimus, tamen multa ille nostro reliquit arbitrio, ut etiam Pro arbitrio de illis disponeremus, nunquam tamen contra Deum. Dcctri Mam hanc Arausicani Concilii Patres complexi sunt in canone D. in quo definiverunt: Nemo quidquam Domino recte vovebit, nisi ab ipso acceperit ficut

Legitur: qua de maus tua accepimas dabimus tibi. Hinc ut PP. in Veteri Testamento , qui bene noverant debitum nostrum cum Deo Vota voverunt

Deo, Ee reddiderunt; ita , etiam in Novo Testamento Apostoli prius, deinde fideles reliqui, de Patres Ecclesiae vota sua obtulerunt Domino, di aliis facienda suaserant, quod nemo negare potest, rusi qui vel nihil legerit, vel nihil credat. XI. Ad hune Censum hominum etiam Melanehthonus referendus est, qui prosecto Augustinum non legit cum in Confessione Augustana art. 17. &in Αpologia eiusdem articuli seripsit Augustini tempore monasteria fuisse Iifera Collegia non adstricta suis votis 4 vel fuisse Sisolas Sacrarum Littera rum, aut aliarum Disciplinarum; nam Augustinus cum multa seripsisset in Iabr. de moribus Ecclesiae de Monasteriorum Institutis ; de Scholis Littera rum , aliarumque disciplinarum siluit omnino; secus vero de votis Monacho Tum ν quorum meminit in psal. 73. Ec ia psal. 99. in quo de Apostolis ait erim non perseveraverit immere quod vovit, sit desertor tam sancti propositi, o reus voti non redditi. Utinam etiam Calvinus illa legisset, quae adem S. Doctor Angustinus scripsit in Sermone 1. de communi vita Clericorum & in Epistola 8 i. ad Monae hos Insulae Caprariae: hem illa, quae Chrysosso mus de te ipso notavit in libro de Sacerdotio, de ea quae scripserunt Hieronymus in Epistola ad Pammachium contra Ioannem Jemsolymae Episcopum , & Gregorius in Epistola ad Leandrum , quae habetur initio Moralium, nunquammondacium tam contumeliosum protulisset in Sanctos illos, qui ex Monasteriis ad Episcopatum voeati sunt, ut inde inferret pios homines olim Monachos fieri, ut se ad Episeopatum, & similia Ecclesiastica munera praepara xent, cum Verba, quae ex laudatis Doctoribus citari possent contrarium in dicent , de cumulatissime probent Sanctissimos Patres illos se Monachos, non E Piscopos esse voluisse, se vehementer Episcopatum fugisse , ut perpetuo in Monasterio viverent: se invitos Presbyteros, oc Episcopos creatos fuisse , cum Μoria hos tantum esse de erevissent, di miserabiliter easum suum deplorasse , quod cum elegissent perpetuo in Monasterio vivere, tamen compulsi fuerunti iscopatum suscipere. Hoc unum concedi potest Nouatoribus nonnullos Homi s occasione Persecutionum solitudinem colere coepisse, id enim de Paulo

338쪽

E SACRAMENTO ORDINIS.

primo Fremita narratne in eius vita . caeterum idem a firmari non licet de Coenobilis, cum extiterint ante omnes Persecutiones, neque de Antonio, qui non metu Persecutionis, sed solo studio vitae Purioris, ut ex Anastasio peria spicuum est sponta sua ad solitudinem properavit: neque demum de ceteris, qni unum sibi tantummodo propositum habuerunt, scilicet Animae salutem , dc quidquid prodesse ad eum finem posset.

XII. Sed ut omnis penitus tollatur Heterodoxis oeeasio extollendi ho diernum Monachorum, sue Regularium Institutum , vel Professionem supra ceteros Monachos, quod illi Regulas nullas habuerint, quemadmodum illi vel auctoritate Sedis Apostolicae, vel etiam Episcoporum approbata opportune adnotamus primis saeculis Monachos nullam certam, fixamque regu Iam

prosesses esse, sed quidquid ad protectum eorum videbatur hic, & nunc conveniens a superioribus praescribebatur, idque Monachis pro Regula erat. Primaria sene, ita scribit Lucat Holstentus in suo Codice Regularum, o

quasi fundamestalis Monachorum regula Evangelium erat, ilia inquam Chriapi Confiseia , qua abnegare se , ct Crucem tollare , qua Patrem, re Matrem . Uxores. Agros propter Christum relinquere , qua vendere Patrimonia. σ re Pauperιbus , sicque nudos Chrisum sequi Dadebant. RQuia particulares nihiι nisi ejus prima ae Universetis reguIa explicationes , aut declarationea Dcis, is persenis plerumque aptata babebantuae: mirum igitur esse non de ἀbet, si tu antiquis eorum Regulis nec Episcoporum , nee sedis Apostolicae apinprobatio , vel confirmatio appareat, quae nihil ipsi Regulae, vel Instituto addit, sed dumtaxat eum in finem posterioribus saeculis requiri coepit , ut Provideretur, ne sub praetextu novae Religionis improba conventicula in Ecclesiam irrepetent. Hine est quod etiam hodierni Religiosi manent nihilominus in ordine Laicorum . non minus quam veteres Mouachi , nec ho. die per solam Prosessionem Religiosam magis pertinere ad ordinem Hieraris Chicum noscuntur , quam pristini illi, donec ab Episcopis per ordinem Cleis ricalem , ct Hierarchicum ordinati essent, N. propterea putabant Per eam ordinationem tu alium stataim transferri, R. se tunc Monacatu spoliari.

. II. Multiplex ia IV. 9 In sequentibus Dessis Monactarum facta

Propagario es, licet vix fuerit eorum nota distinctio usque ad XI. Saeuum. XIII. Frequentes IV. Saeeulo Monachi Ecclesam Sancta Conversitione

sua exornarunt, quocunque enim oculo= convertamus, longe, lateque in Occidente, ει in Oriente Monachorum Institutum propagatum suisse conspici m . Nequi io praecipuis Urbibus plures defuisse , qui Sanctum vitae Monasticae propositum amplecterentur. Atque, ut praeteream amplissima illa Motana chorum agmina, quae AEgyptum, & Palestinam impleverunt sub Antonio.& Hilarione Magistris, Pammachium virum Consularis generis magnum suisse ordinis Monastici Romae ornamentum scribit S. Hieronymus in Epistola ad ipsum data de obitu Paulinae Coniugis; quin imo atre Odem ἀρκ νάτευκMonachorum appellatur, quorum tanta multitudo ibi tunc erat, ut gauderet intueri Romam factam Hierosolymam, & pro frequentia servientium Deo, tune demum gloriae suisse , quod prius fuerat ig miniae: squidem antequam S. Athanasius S. Antonii Vitam a se conscriptam Romam detulisset, nemo audebat propter rei novitatem ignominiosum, ut tunc Putabatur, ec

339쪽

as,8 DOCTRINA CHRISTIANA

vile in populis nomen Monachorum assumere, at postquam hae e ab Alexandrinis Se eerdotibus . de Papa Athanasio, & postea Petro, qui persecutionem haereseos Arianae declinantes , ad ipsam , quasi ad tutissimum Communionis

suae portum confugerant, Vatam B. Antonii tunc adhuc viventis, Moualte-xiorumque in Thebaide Pachomu, & Virginum , dc viduarum didicit di in seiplinam . non erubuit profiteri quod Climito placere cognovit, oc cernere Conlulum Pronepotem anter Purpuras Senatorum salva tunica pallatum , de gesta eorum pervolvere, qui Sanctitate , dc Doctrina floruere celebratissimi in Monasteriis, quae S. Benedictus erexit, de in aliis, quae in Italiam , Ger maniam, de Angliam ab illo Propagata Regiones has singulas illustrarunt. Monasterium Mediolani plenum bonis Fratribus extra Urbis Moenia sub Ambrosio Nutritore suisse , S. Augustinus teliatur B. lib. Conf. cap. 6. de alia fuisse Vercellis sub S. Eusebii disciplina ex Epistola 8 1. S. Ambrosia patet Iuculentissimer Habuit Ee Gallia tuos Monachus in Monat feriis, que omnium

primus S. Martinus Pictavas , ec Turonibus extraxit , unde postea prodiero M issiliensia , Lirinense , Agaunense , Jureusia , Grinnia censia Reomae ille , sexcentaque alia. In Cappadocia Monachorum Pater fuit S. Basilius . ejus institutum longe, lateque per totum Orientem propagatum est. Plurimi etiam in Africa Monach extiterunt vivente Auguli ino, dc illorum propago sunt illa Monasteria quae Halpania recensuit postquam eo appulisset ex Africa veniens cum To. Sociis Donatus Monachus Gregorio Tarmenii aequalis , qui Religiolam vivendν rationem certι, legibus, in littulitque temperat ani. primus in illas

Dras invexit, quem denique I micati iunt Isidorus Hispalensis Episcopus, ει S. Fructa olus Complutensis Abbas, atraque non pauci. Ex Alsica etiam prodiit illud, quod modo tam late patet Clericorum Regularium institutum . eodem S. Augustino Auctore, ut scribit Possidius Cala mensis Epit copus in eius Vita cap. 6., dc ad illius imitationem in hoc ipsum intendit Alipius. ut adi Plum scribens advertit Paulinus, quod ulterius te ita tum legimus a S. Honorat Massiliensi de Hilario Arelatensi in eius vita, e a Paulo Diacono de Cro de gango Metensi Episcopo an fragmento de Meten sinus Epile opis apud Da chesmum Histor. Francor. Τ x. , qui Crodegangus regnante Pipino Clerum suum in unam societatem congregavit, sub unoque Cla altro ad communem ιtam Insormavit . praetcripta ipsin regula, quae ab aliarum Dicecelum Cleriiscis, qui Regi Christianissimo parebant Octavo, nono, de decimo laedulo susce Pta est , de servata , neque rilis exceptis , qui in Germaniae M malle mis lebantur, vel Clerici, vel Canonicι, quos suis Regulis lubjecit Aquis granense Concilium . X lv. Haec tam late patens perseveravit usque ad X. Saeeulum Manaochorum , undique profluentium Turba , quae iii Eremis aliquando , In Cae nobiis frequentius degens , dupli et Monachorum generi nomen de lit. Adai tum est rere tum genus , eorum scilicet , qui a Hieronymo Membotb , a Cal sano Sibarita vocantur. Hi bini, vel terni, nee multo plures simul habi tabant suo arbitratu, ae ditione viventes, ει de eo quod laboraverant, in

medio Partes conferebant, ut habetent alimenta communia . Habitabant autem quam plurimi in Urbibus, ει Castellis absque Praeposito , de Regula , Echorum Institutum omnium erat imperiectissima in , imo deterrimum si Ecclesiae PP. habenda sit fides , quoa aliquis proprias retinerent iacultaces, nec in omnibus obtemperarent Praepositas. Quaecumque in mea Monachoram iam

340쪽

E sACRAMENTO ORDINI s. asy

niam esset in exteriori disciplina varietas, non propterea diversitas ordi. nam nata inde eit , ita ut ob eam diversi, ac distincti Monachorum ordines haberentur, quippe qui, ut Mabilonius ait lia praefat. ad x. Part. Saecu li IV. Benedicti n. n. sa. facilis, ct promissus illis erat in alia Monasteria

Monachorum iuvicem cum Praefectorum licentia comeator , tamet fi omnia se parata erant , sed sua Charitatis lege confoederata; & n. sci. alleverat, ue

minem antiquorum . qui de Monachis scripsere , Benedιctinos ab aliis usquc mdiscrevisse ante Trithemii aetatem. id est ante finem Saeculi XU. Verum Luincas Holstentus in Praefat. ad Codie. Regul. diversitatis Ordinum, inquit, qualis hodie cernitur , ne vestigia quidem sibi ante annos sexcentos apparere. sed uniformem ubique Monachatus rationem, ci' facilem , ac promiscuum invicem tra tum, mutuumque commeatum cernere. Orientales M onachi, quas

do in Occidentem venerunt, eum ibi profitentibus Religiosam vitam,fine discrimino censebanturi vici Isim Occidentales in Oriente. Annotavit hoc idem Christianus Lupus Tom. s. Schol. 17ς. ubi ait. nullas fulse diversos Monam chorum ordines tempore Gregorii VII., id est sub sinem Saeculi XI.

XU. Neminem certe latet circa Saeeulum X. sub S. Olone Abbate Clu niacensi distinctionem aliquam inter Monae hos fuisse invectam, quod multorum resanrator Monasteriorum, Sanctaque Regula reparator, hie apis pelletur a Flodoardo in Chronieoi quod Monasteria, quae tune priscos ritus retinebant alterius ordinis dicerenturi verum exigua haec fuit, nee illi eo m- paranda mutatio , quae xl. Saeculo invaluit Carthusianorum . Camauolauin flum , Vallisumbrose, Granacmontensium, ae Cisreciensium Familiis exortis, quae Ritibus aliis , aliisque Regulis utebantur, quod adhuc cernitur intezalios Ordines , praesertim Meaedicantes , quorum ne vestigia , quidem sibi ante annos ficio. aperuisse Holstentus in lalidata Praesae. recensuit, sive perpen dantur Novitiorum admissiolies, sive modus , & aetas profitenti um , & sor mulae professionum . & eaeam effectus, sive concessi eisdem per Apostolicam Sedem Privilegia, & Indulta, quibus ab Episcoporum Iurisdictione exi. muntur . eorumque inveteratae modo Consuetudines , de iura illa , quibus liber , de frequens eorum transitus de uno ad aliud Monasteriam prohibetur , imo de accessus ad laxiorem Religionem, εe egressus a quacumque , nisi caussa Prius deducti , atque decisa. His itaque aliisque bene permultis diis scriminum notis multi deinceps Religiosorum Ordines distincti prodiere , totaque antiqua eorum coniunctio subinde immutata est. Reeesiit de illud, quod eum veteres Religiones ante Lateranense Concilium sub Innocentio III. approbatione, seu eonfirmatione Sedis Apostolicae non indigerent, Po stea nulla de novo institui, aut admitti potuit sine adprobatione huius Apo stolicae Sed is, quae admissionem, de institutionem novae Religionis sibi reter vavit ob ferieulum , ut Bellarminus notavit lih. 1. de Monachis c. q. Ecclesia i minens Superstitionum, ae Risuum a Catholies , ct Ioiada pietate aiienorum, F cuilibet privato novam Religionem instituere liceret , quod contigiose compertum es in Pseudo-Relimosis illis, qui Humiliati, aut Pauperes de

Lugdσσο vocabantur, quos Lucius m. tamquam haereticos condem vadit. In

de factum est etiam , quod nulla Religio approbaretur, nisi Regulam , dc in stitutionem acciperet ex approbatis eap. finali de Relig. Domibus, ne sub Praetextu novae Religionis improba conventicula in Eeclesiam irreperent; αvisi quae rorum , aut mulierum hodie Congregatio insurgeret , quae Privatam

SEARCH

MENU NAVIGATION