Joannis Aloysii Maneiri veracrucensis De vitis aliquot mexicanorum aliorumque qui sive virtute, sive litteris Mexici inprimis floruerunt. Pars prima tertia

발행: 1791년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

eoque serventer, ut audientes pueri dolore de male actis palam percellerentur. Quo tempore prandebant, m is illi erat, aut de christianae Fidei rudimentis, aut de boni civis ossietis verba facere. Quotidie Mi Ssam celebrabat, alteriisque eum discipulis in Sociorum templo intere. rat . Cum his in schola vespere, noctu cum alumnis in Seminario , salutatione Angelica qui quagies repetita, Mariam Virginem precabatur. Somno deditis alumnis, visitabat cubicula; ne non praeocuparet, quae in constitutum ordinem possent accidere: cum autem periculum ultra non esse crederet, quod illi excitarentur; in charam solitudinem recedebat, ubi acerbe in se iri et insaeviens, corpus flagellabat, crudelesque ictus fervidissimis Divini amoris affectibus coniungebat. Attamen utcumque caute se ge-Teret, pervenere tandem ad alumnos flagelli strepitus, qui deinceps observare accedebant, curiosi primum , mox Obstupefacti, denique ad Mahistrum imitandum commoti. Ac fuere non nulli , quos adeo ad virtutem allexit exemplum, ut de moribus reformandis ad Christi legem se xio cogitaverint, 'ubinde frequentiores ad sacram confessionem acceSserint; conscientiae Moderatorem Antonium ipsum elegerint, carnemque suam cilicio, nZgris, inedia maceraverint. Cum post prandium Octavo quoque die rus petentes comitaretur alumnos, non ibi ab rebus divinis omnino cessabatur: nam Primum alteris

nis vocibus piaculares globos Mariae virginis percurrebaut . quo facto, vac re illos, prae

52쪽

sente semet, honestae relaxationi patiebatur . Quotannis ad ineuntes serias litterarias pro sacris dierum octo commentationibus, res aeternas tum ad alumnos, tum ad externos, quicunque audire vellent, e suggestu dicebat; quibus ex clis diebus, datisque opportunis consiliis, ne, feriarum tempore superveniente, comparatum fructum amitterent ; ipse recedebat unus ad

Optatam praedii solitudinem, donec in huiusmodi exercitationibus quatuor totas hebdomadas insumpsisset. Si cujus ex alumnis grave fortasse aliquod, ac pessimi exempli crimen ad eius notitiam perveniret, confestim a tali peste liberum volebat seminarium : consultius iudicans,

unum resecare membrum, quam ad alia serpere contagionem. His, et aliis optimae gube nationis adminiculis videre obtinuit Seminarium aeque litteris, ac virtutibus floridum, ut etiam maiori alumnorum numero, quam fuerat hacteis nus : fama siquidem perlato per Novam Canta-hriam boni odoris nomine, ultro Patresfamilias immittebant suos filios, qui sub tanto Moderatore in re Christiana, et civili, et litteraria i Stituerentur. Deinceps philosophiam tradere iubetur in eiusdem urbis Collegio Sociorum; ubia domestica puerorum cura iam liber, quidquid

ab scholae occupatione supererat, bono urbis publico dabat in verbi Dei, et Confessionum ministeriis. Audiebat accedentem quemcunque, nihil discernens inter nobilem , et abiectum, inter pannosum, et splendide vestitum, nec hominem homini anteferens. Non inanem aucu

53쪽

pabatur gloriam , quod plures essent, qui ad se

accederent; sed id toto animi ardore , ac diligentia curabat, ut quorum conseientiam rogeret, maxime in pietate proficerent: pro quo adipiscendo, essicacibus utebatur hortamentis, ut commissorum criminum eos poeniteret ; opportuna in d; cebat remedia, ne in posterum ad ingenium redirent; ac planum, qua poterat, virtutis iter proponebat. Diebus se Stis in carce. rem ad vinctos, in nos ocOmium ad aegrotos, plerunque etiam in aliquod urbis Templum, de christianis elementis verba facturuS, contendebat. Ad haec , qui quis de externis vellet in Sociorum Collegio Divinis ad dies octo meditationibus vacare; nunquam non promptus Antonius iuvandis illis quotidiana de rebus huiusmodi oratione . Facile intelligitur, quantam in urbe conciliaverit sibi auctoritatem tam religiosae vitae sudoribus. His autem cum philosophiae triennio absolutis , ad alios a Superioribus vocatus est, in Mexicanam Prolasgorum domum juSSus contendere operarius . Ibi loci, quod diu , noctuque domi, atque extra domum innumerae Confessiones ,l assiduae ubique de sacris rebus orationes, ad carceres, ad nosocomia, et alia publi-Ca loca religiosi labores occuparent Socios; Constantem materiem invenit Antonius pro ingenti desiderio , quod fovebat, in vinea Domini laborandi. Atque eo praesertim illuc advenientis Antonii priori anno, cum Mexici grassaretur lues febrium, ita increvit confessionum

54쪽

.. X si κ

numerus, ut Speii plus quadraginta in operoso

ministerio ad diem totum, noctisque partem occupati , tam copiosae messi haud omnino sufficerent. Per eos autem dies, in quibus ad proindigium usque ad laborare conabatur noUus ope rarius, patientiam hominis tentaturus Deus,proemioq re digniora facturus nitentis conata, crucem imposuit humeris gravissimam, ut in audiendis confesSionibus agere non posset ea facilitate, quam et tempora postulassent, et exaestuans ejus charitas adhibere voluisset. Et

nim praeter alvi fluxum , quo iam diu laboraverat, et qui Mexicana temperie ingravescebat; certis conscientiae angoribus miserandum in m dum solicitari repente coepit', quae perturbata conscientia nullo Sapientis Moderatoris consilio tranquillari poterat; in easque ille angustias postremo deductus est, ut saepissime morte finire tam atroces luctus desideraverit. Urgebat hie Dei charitas; illic salus animorum: verebatur Deum offendere, si festinanter expediret confitentes crimina , plura omittens, quae investiganda credidisset; quod si plus iusto in explorandis , et moleste torquendis conscientiis moraretur, oppido animadvertebat, opitulari se non posse tot aliis, in illa hora terribili auxilium implorantibus. Nihilo tamen secius, egregios fecit conatus, et fortasse ultra vires insudavit. Misericordia moti Superiores, ut Antonium a confessionum angustiis cum honore tollerent, ipsum Sodalitati praefecere, cui nomen erat Bonae Mortis, quam, hoc ineunte saec

55쪽

ω , ad Prosessorum Templum instituerat, Re large impensas praebuerat Petrus Alen castrius Porrugallius, Dux Linarium Praetor Mexicanus. Id munus adimplevit, qua fidelitate caetera suae hactenus curae commissa. Tota intendebat diligentia , ne fundi Sodalitatis perirent, neu ruerent in deterius, aut proventuum partem vel minimam ipse non exig ret . In rationibus conscribendis erat essicacia incredibili; ut liberalis, et urbanus in agendo cum iis, qui Sodalitatem constituebant, quorum sane pars maxima erat genere, ac dignitate illustris: callebat apprime Antonius ex Ignatii, et Xaverit exemplis, quam tum intersit haec agendi ratio ad Cnristo lu- Crandas hominum voluntates. Porro affabili sermone , morum facilitate, modestia, et vitae religione id assecutus est, ut nonnulli, qui recesserant , ad Sodalitatis exercitia redirent; ut ipsum conscientiae Rectorem plerique vellent, ut venerarentur, ut amarent. Nec modice adiuvit , ad hos colligendos fructus, concionantis Praefecti fervor. Erat eloquentia clarus, non ea sane , quae in persuasibilibur bumanae sapientiae verbis, sed quae in ostensione spiritur, et virtutis est. Non audiebatur, illo concionante, inanis verborum sonitus ad ostentationem oratoris adhibitus ; sed solida argumenta, quae pon dere veritatis, rationum essicacia, et profunda interni hominis cognitione constarent. verba erant, qualia Christiani oratoris esse par est, limpida, et naturalia: cum intenderet, non hominibus videri, sed re ipsa eloquens esse, ma

56쪽

ximeque ab omnibus intelligi: probe sciens cum Augustino, praestare quidem barbaris uti ve bis , dum clara sint; quam venustis, et turgidis, quae ab audientibus haud capiantur. Abstinebat penitus ab argutis quibusdam cogitatis,

quae momento temporis intellectum quidem recreant, nec attingunt vel parum voluntatem.

In Scriptis Divinis explicandis, nec minimum

ab sensu aberrabat, quem, sacris Fidei Doctoinribus praeeuntibus, probavit Ecclesia : satis per suasus, maximam Dei Verbo reverentiam deberi, ac semet Evangelio, cujus erat Minister, praestiturum obsequium , nec illo abuti ad assertiones quaslibet arbitrio suo confirmandas. Actio eius erat gravis, et modesta: nimirum praedicantis Deum , non comoedi. Totis ingenii viribus elaborabat conciones; quas tamen non pronuntiabat e suggestu, quin illas prius calefecisset ad meditationis, et fervidae precationis flammam, et vim maiorem dicturo sibi comparasset praevia corporis maceratione , quam adaugere moris illi erat, cum concionis dies appropinquaret. Ita dignus fuit, cuius verbis Deus tantam donaret essicaciam , ut, qui audirent, animi dolore assicerentur: cuius rei testis quidem ipsemet sum , qui praedicanti intersui, cum in Templo domus Professorum annua suis de functis obirent parentalia Mexicani Milites e memini profecto cum voluptate, quantum me tunc moUerint Antonii verba, quantumque ad sacram hominis eloquentiam obstupuerim. Pluisra etiam ferebantur portento similia de qui

57쪽

hiridam, criminum veterno involutis, qui salutaribus eius permoti verbis, ad meliorem se fugem recepere: quin et Durangi nonnullos mundo nuntium dedisse , ac se se ad Christi vexilla in sacris familiis transtuli gSe. Probi, atque omnino iusti viri opinio , quam de Antonio conceperant omnes, miram etiam concionibus eius vim addebat; eaque propter illustris quidam et genere, et auctoritate vir palam aje-hat: Antonium d gnum esse Oratorem , Cui crederentur, quaecunque e Surgestu diceret; cum vitae immaculatae exemplo doctrinam roboraret .

Atque hic in concionando fervor prostravit tandem afflictam eius valetudinem : nam cum sexta hebdomadae majoris feria vehementi contentione verba ad populum fecisset in relieiosa iuxta, atque operosa celebratione trium horarum, quibus pro mundo Christus e cruce pependit ; ita morbus, quem supra diximus, invaluit, ut desperata vitae salute, post paucos dies ad Ecclesiastica remedia ventum sit. Inde remisit paululum morbus; recruduit iterum: atque ita meliori spe, ac periculo saepius alternantibus, ex Medicorum consilio rus contendere imperatur ; si forte purioris aeris respiratio valeret praepharmacis ex ipsorum praescripto concinnati S. Ad mensem ibi fuerat, cum Mexicanis Iesu itis exilium indicitur . Transducitur cum caeteris V ram crucem, ubi navigiorum erat expectanda op Portunitas. Ut pro statu fluctuantis valetudinis, destinatus extemplo fuit in Sociorum noSoco mium ,

58쪽

mium , quod regebat Superior pietate clarissi.

mus Augustinus MarqueZius. Quatuor integros menses, vitae postremos, tanto sub Moderatore transegit Antonius: quo toto tempore quid dia vini commercii fuerit viros inter tam perfecta animorum unitate coniunctos, penitus ignoramus. Id notum omnibus, nunquam , nisi verbis profundam venerationem exprimentibus, de Antonio locutum Augustinum . Per id temporis cum magis, ac magis morbus ingravesceret, enixe oravit infirmus, vocari ad se Iidephonsum Corrum, germanum ejus fratrem, sacrorum olim Ministrum ad Taraum arenses, in eadem tunc

urbe, sed in alia domo diversantem . Illi venienti patefecit Antonius quemdam eius animi recessum; quem quidem , asseruit postmodum Il- de phonsus, non potuisse Antonium, nisi divinitus, odorari. Quid illud fuerit, prorsus est in arcanis: cum tamen biduo post Antonium Ilde-phonsus diem obierit, plane credidere nonnulli,sore, ut discrimen ingens huic immineret; in quod ne tandem impingeret, Antonium a Deo impetrasse, ut in orienti sibi liceret, charissimum

germanum ad aeternam patriam secum deferre.

Assiduis ergo pietatis exercitiis, imperturbata patientia, ferventissimi Divini amoris affectibus, et flagrantibus votis copulandi se se quamprimum cum dilecto Numine, ad mortem proximam comparabat Antonius animum. Urgente periculo , suscepit pro viatico Iesum Eucharisti- Cum, atque annos natuβ circiter quadraginta quatuor , efflavit tandem animam Idibus Novem

59쪽

bris, quod supra memoravimus, anno huius saeculi septimo, et Sexagesimo; quo nimirum die solemnia Stanis lai Kosthae celebrabantur, cuius ille innocentiam perfecte moribus expreSSerat. Ferdinandus Bustillus, Eques Calatravius, magna vir auctoritate inter urbis primores; nec mediocriter litteris excultus, Antonii cadaver intuens, humiliter genua flexit, ac pedes deosculatus est: sui videlicet muneris ratione occasionem habuit hominem coἶnoscendi, cuius proinde virtutem eo magni fecit, ut nunquam de illo verba faceret, quin virum Sanctum appellaret. Sepultus est in Paroeciali Veraecrucis

templo, ubi Christianae vitae per baptismum

natus erat.

Quam sacram Fidem in eo suscepit lavacro , ad totum vitae tempus indefessa opera ex coluit : quam quidem theologicam virtutem manifestam fecit in religioso cultu erga Deum, pietateque in Mariam Virginem, atque alios caelestes incolas. Ad aram sacrificaturus accedebat quotidie , nisi graviter valetudine vexaretur : atque eo erat in Ecclesiae ritibus exactus, tanta gravitate, vultusque modestia compositus, ut religiosus fervor, qui sacrificantem urgebat, facile ad intervenientes transiret. Haec eadem virtus frequenter illum a cubiculi solitudine ad Eucharisti cum Numen trahebat; ad cuius conspectum effundebat cor 'suum dulcissimis iuxta, et ferventissimi et affectibus. Inter prima, quae vehementer discipulis commendabat, reverentia erat digna christiano ad sacras aedes: ardenoni

60쪽

nimirum domus Dei colendae studium urgebat ejus viscera, ne debitum Divinae Maiestati honorem impudenti hominum licentia violari pateretur . Nec in templo duntaxat, sed ubique adorabat, ac reVerebatur Dominum , quem anumo semper intuens, nulla intermissione cogitabat praesentem, atque eius gloria plenum terrarum orbem: inde quidem illa vultus, et gestus , et operum omnium perpetua gravitas, quae non studio quaesita, sed ingenita videbatur. Hane praesentis Dei cogitationem, quam pro virtutum perfectione acquirenda nimium quantum utilem experimento didicerat: et discipulis, et iis omnibus, quos pro confessionibus audiebat, potissimum commendabat. Sacerdotaialium precum quotidianum pensum, piacularium globorum cultum Mariae Virgini dicatum , et ea cantica, quae ab Ecclesiae Doctore Bonais ventura compoSita, certamque in formam reda-eta, Piissima precatio dici solet; genibus innixis, pie, intente, ac religiose solvebat. Eadem et attenta meatis custodia , et reverenti corporis positione vacabat divinis rebus meditandis, atque ex Societatis praescripto suae conscientiae his quotidie investigandae. Mariam Virginum Reginam impenso amore colebat a buero; quem amorem cum omnibus, quibuscum ageb t, Communicare procurabat εο licitus. Josephum , et Loiolam Ρarentem singulari etiam pietate prosequebatur. Imperatus olim a Superioribus, Durangum immigrare; quo laetior id acciperet, non parum cogitatione adjutus est, in illo ex-

SEARCH

MENU NAVIGATION