De antiquis legibus liber. Cronica maiorum et vicecomitum Londoniarum et quedam, gue contingebant temporibus illis ab anno mclxxviii an annum mcclxxiv; cum appendice

발행: 1846년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

scirent illam. Tunc ipsi intraverunt, qui omnes positi sunt in Turrim in custodia, litteris Regis de conductu nichil eis valentibus. Ipsi, autem, remanserunt ibidem per totam illam noctem et per totum diem sequentem ; sero autem facto, segregati Sunt et dimissi sunt in ballivam Castri, et ibi hospitati omnes, eX-ceptis Maiore, Thoma de Piwelesdon, Michaele Thovi, Stephano Bugeret, Johanne de Flete, quorum corpora Rex dedit Domino Edwardo, qui remanserunt in Turri. Postea Dominus Rex, recedens de Windlestiores, venit Londoniis, vocans Cives inimicos suos, et dedit plus quam sexaginta domos Civium, illis cum tota familia sua inde ejectis; dedit similiter omnia bona Civium, que habuerunt extra Civitatem, ut in Lenna, Gernemue, et aliis portubus maris. Cepit etiam

OmneS terras eorum foraneas in manu sua, et omnia bona ibidem inventa destruxit et vastavit. Tunc factus est Custos Civitatis dominus Hugo filius Otonis, Constabularius Turris, et vocatus est Senescallus, qui constituit sub se duos Ballivos, scilicet Johannem Addrien et Walterum Hervi, qui, loco Vicecomitum, custodient Civitatem. Postea Cives predicti, qui fuerunt in balliva de Windlestiores, per licentiam Domini Regis et filii sui deliberati sunt et venerunt omnes ad Londonias, die Jovis proxima post festum Sancti Luce EWangeliste, exceptis Ricardo Bonaventure, Simone de Hadestoke, Willielmo de Kent, et Eadmundo de Esex, qui remanserunt, et Willielmo de Glouvemia. Illis temporibus fecit Dominus Rex capi obsides a plusquam sexaginta Civibus pro Securitate pacis, qui positi sunt in rim ; et eodem tempore fecit Rex affari Cives, ut ipsi secissent

finem versus eum pro tranSgressione eorum. Qui, habito colloquio, responderunt quod Cives non equaliter transgressi sunt. Quidam enim semper fuerunt ad pacem Domini Regis, quos ipse tunc temporis vocavit amicos suos. Quidam autem adheserunt Comiti Leicestrie; set ad hoc coacti. Sed multi alii maliciosi gratis adheserunt dicto Comiti et complicibus suis,

362쪽

CRΟΝICA MAIORUM ET

facientes depredationes in Civitate et extra. Unde visum fuit Civibus, quod ipsi non deberent equaliter puniri, et rogabant Regem et consilium suum, quod quilibet eorum posset per se finem facere pro transgressione sua, et quod singuli secundum delicta punirentur. Quod concessum est eis, sed non venit ad

effectum.

Postea, die Martis proximo post festum Sancti Nicolai, recessit Rex a Westmonasterio versus Norhamptonam, et eodem die facti sunt Senescalli dominus Johannes de la Linde miles et Johannes Waleraven clericus, quibus tradita est Turris Londoniarum. Eodem die venerunt apud Westmonasterium plus quam viginti quatuor de validioribus Civitatis per summonitionem, qui omnes juraverunt coram consilio Domini Regis, quod ipsi fideliter et salvo custodirent Civitatem ad opus suum, di cente domino B Ogero de Leiburne, quod Dominus Rex tradiderat eis Civitatem suam ad custodiendam sub predictis Senescallis. Μemorandum, quod tempore quo Civitas posuit se in miseri cordia Domini Regis, quamplures de Civitate, qui gratis adheserunt Comiti Leicestrie, facientes depredationes et multa mala in Civitate et extra, qui temporibus predicti Maioris, Vocantes Se Communam Civitatis, habuerunt primam vocem in Civitate, Magnatibus Civitatis parum super hoc consultiS, posuerunt Sein fugam. Memorandum, in septimana Nathalis Domini anno eodem, in presentia domini Rogeri de Leiburne, et Roberti Walrmen, missi a Domino Rege, tunc existente apud Northamtonam, secerunt Cives finem versus Dominum Regem pro viginti mille marcis Sterlingorum pro omnibus transgressionibus et excessibus in turbatione regni eis impositis ; unde ipse fecit eis cartam Suam in forma subscripta.

Littere Domini Regis, per quas remisit Civibus indignatio

nem Suam.

Henricus Dei gratia Rex Anglie, A c. omnibus hominibus, ho. salutem. Sciatis quod per finem viginti mille marcarum, quem

363쪽

vICECOMITUM LONDONIARUM.

Cives nostri Londoniarum secerunt nobiscum pro redemptione

Sua, Occasione tranSgressionum seu excessuum nobis et Regine

nostre et Ricardo, illustri Regi Alemannie, fratri nostro, et Ed-Wardo primogenito nostro, in turbatione in regno nostro habita per ipsos tactorum vel impositorum, omnes transgressiones et excessus illos eisdem Civibus et eorum heredibus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est totaliter remittimus et perdonamus, sub hac forma; videlicet, quod habeant omnes exitus redituum provenientium de domibus et tenementis tam in Civitate predicta quam in ejusdem suburbio, de termino Nathalis Domini proximo preterito, ita tamen quod postmodum de redditibus illis, prout justum fuerit, satisfaciant quibuScunque, et

quod habeant omnia bona et catalla malefactorum ejusdem Civitatis, qui in turbatione preldicta contra nos et Edwardum pri-fo. 97 mogenitum nostrum extiterunt, et qui inde indictati sunt vel indictandi, exceptis bonis et catallis eorum, quorum Corpora eidem filio nostro concessimus, et exceptis domibus, terris, tenementis et redditibus Civium eorundum, que sunt et esse debent escaeta nostra, occasione transgressionum predictarum; et quod habeant omnia bona et catalla Civium ejusdem ville in partibus Flandrie arestata, exceptis catallis et bonis eorum, qui per legitimam inquisitionem inveniri vel convinci poterint inimicos nostros extitisse. Et quod omnes prisones ejusdem Civitatis, exceptis illis quorum corpora prefato filio nostro primo dedimus, a prisona deliberentur; eXceptis etiam prisonibus, per eos Cives indictatis et captis, et indictandis et capiendis. Et quod obsides Civium predictorum pro securitate ejusdem Civitatis nobis traditis, exceptis obsidibus prisonum predicti filii nostri, et obsidibus fugitivorum, si qui fuerint, similiter deliberentur; et quod

de bonis Civium defunctorum in Civitate predicta, a tempore quo ipsi Cives se voluntati nostre submiserunt, fiat contributio ad redemptionem predictam pro portionibus suis, secundum facultates ipsorum defunctorum, sicut et aliorum Civium, qui superstites sunt in Civitate predicta, et

364쪽

similiter fiat de bonis omnium hominum ejusdem ville qui sunt in Cambio nostro ibidem. Concessimus etiam eis quod omnia bona et catalla proborum hominum Civitatis predicte a quibuscunque, a tempore quo Cives predicti

se voluntati nostre Subposuerunt, Sine Waranto nostro Predicto, exceptis bonis Ricardi de Walebroh, eis omnino restituantur, et quod ipsi Cives per totam terram et potestatem

nostram libere et sine impedimento nostro vel nostrorum, tam per mare quam per terram, de rebus et mercandisis suis negotiari possint, prout sibi viderint expedire, quieti de omni

consuetudine, theoloneo et passagio ; et ubicunque voluerint in eodem regno nostro pro negotiationibus suis moraturi, sicut retroactis temporibus consueverunt, quousque de statu Civitatis

predicte de consilio nostro plenius ordinetur. Et quod nullus de Civitate predicta, de quo manifeste constare possit ipsum in turbatione predicta inimicum nostrum, vel predicti primogeniti nostri, extitisse, de Cetero morari vel conservari in Civitate predicta. In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri secimus patentes. Teste me ipso apud Norhamptonam decimo die Januarii, anno regni nostri quinquagesimo. Per illam redemptionem liberati sunt Willielmus de Glou- vernia, Ricardus Bonaventure, Willielmus de Kent, Simon de Hadestoke ; Εadmundus vero de Esex liberatus fuit antea. Postea Simon de Monte Forti junior, quando Dominus Rex fuit apud Norhamptonam, posuit se in misericordia sua, standi arbitrio Regis Alemannie et legati Domini Pape, tunc existentis in Anglia, et quorundam aliorum baronum Anglie. Qui,

postea, veniens Londoniis per aliquod tempus moram faciens in curia Domini Edwardi, non expectans arbitrium suum, sine licentia et de nocte furtive evasit, et posuit se Versus Win- chelse, et adhesit predonibus de Quinque Portubus, qui tunc et antea omnes mercatores Venientes versus Angliam et de Anglia exeuntes, quotquot poterant, comprehenderunt vel interfecerunt, Vel bona sua depredati sunt. Sed tamen ipsi predones nullum principem vel militem alienigenam, cum armis Venien-

365쪽

VICECOMITUM LON DONIARUM.

tes in Angliam, sive exeuntes Angliam, ausi fuerunt expugnare. Qui, vero, Simon postea transfretavit. Anno eodem, in septimana ante Ramos Palmarum, DominuS Quoinodo Bα-

Edwardus recepit ad gratiam Domini Regis, PatriS Sui, et ad p. fu

Suam, omnes de Quinque Portubus, tam malefactores quam bus recepti. alios; et concessum est eis ad habendas omnes libertates eorum, et Omnes terras et tenementa eorum possidenda. Et

Similiter concessum est militibus, servientibus et omnibus aliis, qui eis adheserunt in perturbatione predicta, quod habeant

et teneant libere omnes possessiones et terras, que antea habuerunt; et remisse sunt eis omnes depredationes et homicidia,

que ipsi secerant in terra, sive in mari, quantum fuit, hominibus de regno Anglie, Hibernie, Schochie, Wallie, et Vasconie ; quescilicet terre spectant ad dignitatem Domini Regis. Et si aliquis

de aliis terris quam de supradictis velit agere versus ipsos de depredationibus eis factis, seu de homicidiis lactis consangWineis eorum, veniat in curia predictorum Quinque Portuum, et ibi recipiat justiciam. Set qua ratione vel necessitate hec omnia

predicta eis concessa sunt, neScio.

De Episcopis, qui propter inobedientiam missi sunt Romam, De Epiuosis non est sub silentio pretereundum. Quod, jam anno et Bori-- dimidio elapso, cum Regina Anglie, Petrus de Sauweya, propter inobedi- Comes Warennie, Hugo Bigot, et innumerabilis populus militum et servientium, cum magna classe, suissent in Flandria et proposuerunt venire in Angliam in manu valida et armata super Comitem Leicestrie et complices suos, legatus Rome, qui nunc est Papa, tunc existens in partibus illis, Sentenitia eX-D. 98 r'. communicationis innodavit dictum Comitem, et omnes sibi adherentes in prenotata perturbatione regni Anglie, et subposuit Civitatem Londoniarum ecclesiastico interdicto et omnes

et loca dicti Comitis et sibi adherentium; et hoc injunxit quibusdam Episcopis Anglie ibidem existentibus ut dictam sententiam suam et predictum interdictum per totam Angliam divul garent. Et quia ipsi hoc non secerunt, Octobonus, qui nunc est Legatus Rome, fecit ipsos venire coram se apud Londonias,

366쪽

RONICA MAIORUM ET

et affatur illos, vocans illos inobedientes. Unde multis altercationibus inter ipsos factis ob predictam causam, et quia tam tepide se gerebant in dicta turbatione regni, non reprehendentes neque corripientes illos malificos, qui Dominum Regem expugnabant, in septimana ante Ramos Palmarum hoc anno Episcopos, Londoniarum Henricum, et Stephanum Cicestrie, ab ossicio et beneficio suspendit, mittens illos Romam ut a Domino Papa punirentur Secundum merita eorum. Postea, die Lune proximo post quindenam Pasche, ob eandem causam idem Legatus Johannem Episcopum Wyntonie ab ossicio et beneficio suspendit, prefigens ei terminum peremptorium in presentia Domini Pape, Penitentiam recepturo promeritis. Circa idem tempus Scaccarium Domini Regis translatum est a Westmonasterio usque ad Sanctum Paulum, ita quod placita de Banco, que solebant deduci apud Westmonasterium, deducta fuerunt in aula Episcopi Londoniarum; Scaccarium Vero impositum in camera dicti Episcopi. Legatus vero hospitatus est in Turri Londoniarum. Eodem tempore et anno, illi qui exheredati fuerunt, ut predictum est, Convenerunt per turmas, et militaverunt in manu armata in Norfolch, Suthfolch, et Holandia, et per diversa loca Anglie, quamplures homines depredantes; unde quidam de illis intraverunt Lincolniam, consentientibus quibusdam de Civitate, et plures de Civitate depredaverunt. Et Burgi et Ville, per quas quidam illorum transierunt, fecerunt finem ver-SUS eΟS, ne eXpungnarentur ab eis. Illi, vero, qui intraverunt Lincolniam, auditis rumoribus de adventu Domini Edwardi,

receSSerunt.

Tunc circa festum Apostolorum Philippi et Jacobi tenuit Dominus Rex partamentum apud Norhamptonam. Ad illud

partamentum missi fuerunt a Civitate Londoniarum nunciis. 98 i': Solempnes, Petentes Dominum Regem, ut ipse luellet eos in priStinum statum eorum revocare, et ut possent de se ipsis Vicecomites eligere, qui responderent ad Scaccarium Regis de an-

367쪽

VICECOMITUM LONDONIARUM.

Regis clausas et patentes, quarum tenor talis est.

Littere Domini Regis de licentia eligendi Ballivos. Henricus Dei gratia Rex Anglie, Dominus Hibernie, et Dux Aquitannie, dilectis et fidelibus suis Baronibus et Civibus suis

Londoniarum, salutem. Cum concesserimus Vobis quod quendam de concivibus vestris fidelem et discretum, qui nostri et Edwardi, primogeniti nostri, fidelitati hactenus constanter adhesit, eligatis, qui ossicio Vicecomitis Middelsexie et Custodis Civitatis Londoniarum intendat, ita quod per Vos presentetur ad

Scaccarium nostrum, et ibidem ab eo sacramentum fidelitatis recipiatur, prout moris est, et nobis de firma eorumdem respondeat ad Scaccarium predictum ; de qua Vicecomites eorumdem nobis pro eisdem ibidem antiquitus reSpondere consueverunt. Que omnia vobis concessimus ad Voluntatem nostram, ita tamen

quod idem Vicecomes et Custos de libertatibus Abbatie West- monasterii in nullo se intromittat. Vobis mandamus quod talem de concivibus Vestris predictis ad hoc eligatis, et nomen ejus nobis scire faciatis. Teste me ipso apud Norhamptoriam primo die Maii, anno regni nostri l'. Henricus Dei gratia, &c. omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Sciatis quod concedimus dilectis et fidelibus nostris Baronibus et Civibus nostris Londoniarum, quod quendam de concivibus suis fidelem et discretum, qui nostri et Edwardi, primogeniti nostri, fidelitati hactenus adhesit, eligant, qui ossicio Vicecomitis Middelsexie et Custodis Civitatis Londoniarum intendere possit, et quod nomen ejus nobis scire faciant, ita quod ipse presentetur ad Scaecarium

nostrum, et ibidem ab eo sacramentum fidelitatis recipiatur, prout moris est, et nobis de firma respondeat ad Scaccarium nostrum predictum : que omnia eis concessimus ad Voluntatem nostram. Nolumus tamen quod idem Vicecomes et Custos

de libertatibus Abbatie Westmonasterii in aliquo se intromittat.

368쪽

In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri secimus patentes. Teste me ipso apud Norhamptonam, xxx die Aprilis, anno regni nostri l . In crastino vero, scilicet die Ascensionis Domini, tunc temporis festum Sancti Johannis ante portam Latinam, conVenerunt

Cives apud Gildhall, et per eos electus est Willielmus filius Ricardi, et juratus, ut intendat ad ossicium Vicecomitatus Middel- sexie et ad Custodiam Civitatis Londoniarum in forma contenta in predictis litteris ; et in crastino Baronibus de Scaccario presentatus apud Sanctum Paulum, et ibi admissus et juratus. Memorandum quod multi de minuto populo, die quo predicta D. 99 1 q. electio facta fuit,l contradixerunt illam, clamantes, nu, navet dicentes, Nolumus habere Maiorem nisi Thomam filium Thome, et Volumus ut liberetur a prisona, et socii sui, qui sunt apud Windleshores. Tale turpe eloquium dixerunt fatui de Wigo, die Lune precedenti in eadem Gildhallia. Unde Dominus Rex, quando tales rumores audivit, metuens ne ille populus insurgeret in Magnates Civitatis, qui fuerunt ad fidem suam, misit ad Londonias dominum Rogerum de Leiburne, qui, die Sabbati proximo sequenti venit in Gildhali cum magno comitatu militum et servientum Sub pannis armatorum, ubi innumerabilis populus Civitatis convenerant et sine summonicione. Et precepit idem dominus Rogerus, ex parte Domini Regis, ut omnes, qui Suspecti essent, fuissent capti et attachiati, ne ipsi aliquam consederationem facerent cum inimicis Domini Regis. Unde, eodem die, capti sunt plus quam xxv, nullo de populo aliquid contradicente. Memorandum, quod illi, qui adheserunt Domino Regi, sepius conflixerunt cum adversariis suis, Videlicet, una vice in Comitatu de Derby, ubi Johannes de Eyvile, BaldWinus Walie, et Comes de Ferariis, qui tertia die antea recessit a fide Domini Regis, adherens eis juramento prestito, et multi alii, convenerunt cum equis et armis in villa que vocatur Cestrefield, ubi dominus Henricus de Alemannia, dominus Johannes de Baliol, et alii

369쪽

VICECOMITU Μ LONDONIARUM.

fideles Domini Regis supervenerunt et expugnaverunt illos invigilia Pentecostes; unde multi de illis capti sunt et multi

occisi. Comes vero de Ferrariis captus fuit et ductus apud castrum de Windlestiores. Johannes vero de Eyrile et Bald-Wynus Wake posuerunt se in fugam. Postea die Veneris in septimana Pentecostes Dominus EM Wardus expugnavit Adam Gurdan et complices suos in bosco de Auitona, ubi multi occisi fuerunt et capti et totum suum perdiderunt. Postea, quarto die Junii, venit venit Bonefacius Archiepiscopus Cantuarie Londoniis a partibus transmarinis, ubi moram secerat per totum tempus predicte turbationis regni Anglie. Anno eodem, post festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, Dominus Rex obsedit castrum de Kenelworine, habens secum innumerabilem exercitum Comitum, Baronum, Militum, servientium et aliorum fidei sue adherentium. Eodem anno, ij idus Julii, de nocte, uxor Domini EdWardi De καfiritu ἡpeperit filium suum primogenitum apud WindleShoreS; quibus Ch Misis vi

rumoribus auditis Cives Londoniarum fecerunt proclamare in Civitate, quod in crastino Itota communa SolemPniZRSSentis. 99 M.

nullum opus servile laciendo pre gaudio nativitatis dicti pueri. Unde tactum est, quod illa die, omnibus seidis et schopis clausis, omnes viri et mulieres, tam clerici quam laici, pede et equo perrexerunt apud Westmonasterium, gratias agentes Deo pronativitate pueri et orantes pro salute sua. Et per vicos Civitatis tripudium ducentes et cantilenas facientes pre gaudio, sicut solet fieri annuatim in sesto Sancti Johannis Baptiste; cui vero

puero impositum est nomen Iohannes.

Memorandum quod in Vigilia Sancti Michaelis lectum fuit breve Domini Regis in Gildhali coram omni populo; in quo

continebatur quod ipse precepit ut carta, quam fecit Baronibus suis Anglie, de libertatibus, anno regni sui nono, lecta fuisset coram omni populo, et quod omnes articuli in ea contenti firmiter per totum regnum Anglie observarentur. Et, eodem

370쪽

modo, tunc temporis missum fuit breve Domini Regis sub eadem forma omnibus Vicecomitibus Anglie. Statim, vero, eodem die lecte fuerunt quedam littere patentes, continentes quod Rex tradidit Civitatem Willielmo filio Ricardi, qui antea Ballivus suit Civitatis per electionem Civium, ad

custodiendam, et Vicecomitatum Middelsexie, per antiquam firmam, reddendo ad Scaccarium suum. Que littere contrarie fuerunt predicte Carte, per quam Cartam Civitas debet habero omnes libertates et liberas consuetudines suas, et sic deberentCives eligere sibi Vicecomites et Maiorem. Ob quam causam Cives miserunt ad curiam Domini Regis nuncios Suos, et remansit idem Willielmus Custos Civitatis et Middelsexie, quia Cives noluerunt eligere contra predictas literas sine licentia Domini Regis. Sed miserunt nuncios ad curiam, sicut predictum eSt.

Ih h ohu Ad laStum Sancti Michaelis, anno Domini MOCCO LXo sexto regni regis L'. Willielmus filius Ricardi, Custos Civitatis et Middel sexie, adhuc remansit in Balliva sua. Quo amoto in festo Sancti Martini, facti sunt Ballivi Civitatis et Middiesexie per electionem Civium

Per antiquari JohanneS Addrienus et Lucas de Batencuri. 'μ'- Hoc anno circa festum Sancti Michaelis electi fuerunt xij viride Magnatibus regni, tam ecclesiasticis quam laicis, in quorum arbitrio et ordinacione positum fuit negotium, tangens Statum

regni, et maxime de exheredatis; ita quod quicquid ipsi pronunciarent, firmiter observaretur. Quorum ordinacio divulgata fuit die Dominica ante festum omnium Sanctorum apud Ware-Wyc, coram Domino Rege et consilio suo et innumerabili Comitum, Baronum et aliorum, per Legatum, post predicationem D. 100 r'. suam, dicentem quod nullus de exheredatis perderet terram suam; Sed, qui plus transgressi fuerint contra Dominum Regem, redimerentur quantum terre eorum Valent per quinque annos, et quidam alii, quantum Sue Valent per duos annos. Illi, Vero, qui minus deliquerint, quantum terre eorum Valent per

SEARCH

MENU NAVIGATION