De variolis et morbillis fragmenta medicorum Arabistarum Constantini Africani, Matthaei Silvatici, Bernardi Gordonii, Joannis Anglici de Gaddesden, Gentilis de Fulgineo, Michaelis Scoti, Rolandi Parmensis, Guidonis de Cauliaco, Guilielmi Varignanae,

발행: 1790년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

dicendum, quod variolae sunt in duplici disserentia. Oua, dam sunt rubeae et non latae, sed iistrictae, et istae proprie

dicuntur variosae. Aliae latae et albae, et ista S Vocat GALE-Nus ibidem turbedo propter magnam turpitudinem, quam in faciem hominum inducunt. GALE Nus ibidem in fine capituli. Et istae veniunt cum pruritu, et de illis intelligitur GALENIS, quod fiunt a phlegmate salso, et non intellexit de illis primis, nec de morbillis. Secundo dubitatur, quomodo tu dicis, , quod Variolae

generantur ex sanguine menstruo, quia dicit CONSTA N TIN Vsin Pantenrui, quod fetus nutritur in utero eX purissimo sanguine, vario ae autem eX grosso et seculento sanguine generantur. Dico, quod variolae eX reliquiis sanguinis menstrui generantur. Vnde sanguis, qui Venit ad matricem, ad nutrimentum fetus habet duas partes. Ouaedam sunt rarae, et clarae, et purae, et de iiiiS nutritur fetus in maiori parte. Aliae sunt grossae et feculentae, impurae, et istae latitant in locis dictis, et post tempus ebulliunt et putrefiunt, et ausant Variolas, et mouendo secum aliquas partes massae sanguinariae, eXistentes in corpore, et vicinaS ei ete. Tertio quaeritur, Vtrum variolae semper contrahant ortum a sanguine menstruo, et non aliunde. Et Probatur,

quod ab aliis possint prouenire , quia Variolae secundum AVICE N NAΜ sequuntur ebullitionem sanguinis et putrefactionem eius. Sed ista possunt fieri in sanguine sine sanguine menstruo, ut patet in synoelio et in flegmone, igitur etc. Secundo variolae sunt de aecidentibus sequentibus synochum. Modo synochus potest fieri sine putrefactione sanguinis menstrui, igitur. Consequentia tenet, et antecedens patet per Viaticum. In oppositum est CONSTANΤi Mus in

VIII. suae theoricae in cap. de variolis, qui dicit, quod sem-

G a Per

62쪽

per trahunt ortum a s iguine menstruo Ad hoc dicendum

praenotando cum GALENO UL de inter. c. qui ad intrimsecam pelliculam matriciS terminantur Venae Procedentes avena concaua epatis, et Per istas VenaS fit attractio sanguinis ad matricem, ut per illum sanguinem fiat fluxus menstruo. rum, ut inde fetus nutriatur in tempore impriaegnationiS. Nam in ista superficie matricis intrinseca et in capitibu S, et in orificiis venarum istarum terminatur Vmbilicus, Per quem transit sanguis dictus ad nutriendum fetum. Vnde iste sanguis habet duplices partes , Ut dictum est. Quaedam sunt

puriores et pure sanguiS, aliae sunt minus purae et verum menstruum. De primiS nutritur fetuS, de secundis vero non. Sententia est A VERRO IS c. de menseruis, ubi concludit, quod seius nullo modo nutritur eX menstruo, sed ex sanguine purissimo. Et tunc dico ad dubium, quod variolae initiatiue fiunt a sanguine menstruo, et eoadiuuatiue ab alio sanguine putrefacto Per ebullitionem, ita, quod illae reliquiae sanguinis menstriri, iacente S in porositatibuS membrorum, dant fermentum et eausam ebullitioni S, et Putrefactionem aliis partubus sanguinis. Et sic natura sorti S eX pellit eXterius, et facit illas vesicas et apostemata. Et lic intelligit Av1 ENNA et CONSTANΤINVS , quia non esset Praesumendum, quod tot humores, et ita generaliter, haberent Variolas, nili aliquod

generiale fermentum a Prima gelaeratione contraherent. Se-

eundo sequeretur, quod si a sola sanguiniS putrefactione et ebullitione sine fermento sanguinis fierent Variolae, sequeretur, quod, quotieSeunque esset putrefactio et ebullitio in sanguine, fierent variolae. Anteceden S est falsum, quia linsynoelio et Begmone non fiunt. Tertio sequeretur, quod pluries, quam semel, homines hae infirmitate aegrotarent. Comsequens est falsum , si bene gubernantur etc. Quarto

63쪽

Cuarto dubitatur, si variolae Uni indiuiduo bis aut amplius pollini accidere. Sine argumentis dico, quod sic, quia possibile est, quod in una vice narura eXpellat calefaciendo ebullitione unam partem illius sanguinis menstrui, et alia vice residuum, et sic bis aut amplius faciet variolas et morbillos. Verumtamen hoc accidit raro, quia quando natura nititur

eXpellere, illam totam una vice expellit, nisi natura sit debilis aut malum regimen intercedat, ut quia se eX posuit aerifrigido , non se cooperiens diligenter, aut quia comedit carnes grossas aut pisces bestiales. Omnia ista dis hirbant digestitiam et eXptilsiuam a suis operationibus. Dictum tamen commune, quia ViX amplius una Vice Per issam aegritudinem aliquod individuum molestaturi Quinto nota, quod in variolis est maior dolor in spina dorsi, quam in morbillis. Et ratio est, quia ille dolor dorsi est ratione materiae contentae in Vena ME '), quae eXtenditur secundum longitudinem dorsi. Nunc autem maior repletio in variolis, ergo maior dolor. Et haee sententia Avi-

Sexto scias, quod figus habent in se Virtutem lenitivam, et leniendo dilatant membra pectoralia, et ipsa aptant ad a helitum. Secundo habent virtutem et proprietatem eXpe tendi materiam ab interioribus ad eXteriora. Ideo in utentiabus faciunt multos pediculos, et iuuant ad exitum variol rum, et sic Ponit AViCENNA et

64쪽

IO AN NIS DE CONCO REGIO ISUMMULA DE CURIS FEBRIVM

FOL. 98. a.

De Variolis et Morbillis.

Pro finali complemento huius operis restat ponere curam Dariolarum et morbillorum, quae duae dispositiones L. Variola rum et morbillorum communiter omnibuS eueniunt, et maxime in pueritia vel infantia, licet, sed raro, adolescentibus et prouectis eueniant, sed rarissime in senectute. Et euentus ipsorum viplurimum est in Vere, aestate vel autumno, et rarissime in hieme. Multiplicantur autem Praecipue variolae , et site ad eXperientiam Visum est in anno, qui praecedit pestilentiam futuram de ProXimo. Et est, tanquam signum pronosticum eiuS, quan clo Ultra consuetum eueniunt. Et licet etiam in omni anno possint euenire, sed non multiplicantur, nec sunt tanti Periculi, se ut in anno pestilentiam praecedente. Variolae enim cum apparent ad extra, sunt pustulae rotundae, Paruae, ad maguitudinem ciceris vel parui lupini, et tunc, eum magnificantur, non sic corpus reple.

tur ) Practica noua medicine Ioannis de eoncoregio MeEiolanensis: Luci a- , tu et flos forum medicine nuπcupata. Summula eius em de curis febrium secundum hodiernum modum et usum copillata: nouissime rectavise infinitisque erroribus cosigare. Venet. sumtibus heredis Scoti. Ir i s. f. Coepta est rogatu discipulorum, quantum ex praefutione paret, post aeuum XXXIII. lesturae in suisio Hononiens, continuata in aliis Italicis literarum uniuersitatibus, et sinita a. I 43q. in Papiens. Vtrum fero hoc anno mortuus fit, ut KESTNER Medic. Gelehrt. Lexic. p.

et 13.) et ELOY Diction. Hist. de la Medec. T. I. p. 69s statuunt,vion satis liquet. Fuit vero MeZiolauecis, es clarissimus suo tempore profisor. Edi;iones t. c. nominantur.

65쪽

tur eXeiS, et Vocantur variolae Viplurimum. Tamen sunt in principio cum obscura rubedine. Cum autem maturantur, albescunt, quia in eis alba virulentia generatur. Et causantur et fiunt hae praedietae variolae ex sanguine menstruali,eX quo nutritus est embrio in Viero mulieris, qui sanguis in venis eorum est reseruatus, et sic in certo et determinato tempore a natura viplurimum unico periodo ad cutim eXpellitur. Et sic variolae causiantur et fiunt. Quod autem Plus in Vno, quam in alio reseruetur, est nobis obscurum. Et hi tales non absoluuntur a febre eX sanguine dominante, sed Variolas semper praecedit et sequitur.

Sed morbilius apud Mediolanenses dicitur sofersa, apud

alios dicitur rofugia, et eiuS causa est etiam materia reseruata, dum fetus erat in utero mulieris colerica et subtilis, non faciens pullulas, propter subtilitatem ipsius, cum ad cutim eX- pellitur, seu asperitatem quandam inducit in cuti cum rubedine clara admixta citrinitati cum maiori pruritu, et sebris magi S acuta, quae etiam prouenit in morbillo. Ex his enim apparet, quod morbilluS citius terminatur atque manifestatur in cuti, quZm ipsae Variolae, Propter diuersitatem materiae in grossitie et subtilitate, et maiori et minori caliditate, a quibus morbilius et Variolae proueniunt. Et sic etiam secundum diuersitatem temporum anni in calore, frigore, variolae citius vel tardius exeunt. Et si e etiam euenit de morbilio. semper tamen, Vt dictum est, febris variolas praecedit per aliquot dies, et morbillum similiter, sed non tantum, ut e X dictis clare comprehenditur et discernitur.

Diuersificatur autem cura variolarum secundum diuersa tempora euentus ipsarum et secundum diuertitatem aetatum,

in quibus eueniunt. Naim ante apertionem ipsarum, eXistente tamen subre, et in corpore forti atque robusto et decentis

66쪽

centis aetatis, praemisia lenitione Ventris cum lenitivo cli steri, est licitum et conueni ns, talem taliter patientem de brachio dextro stobotomare de vena basilica vel communi ad quantitatem et vltra cum secundatione de die, si corpus esst for te et abundans in sanguine. Et si post flobotomiam in die sequenti puncturae Variolarum Vel ipsarum rubedo vel pustulae non apparent in cuti, lenitivum factum solum ex cassia vel eX manna omnino concedimus, sequente lauatiuo clis eri, superius pluries con notato, in hora et tempore suo. Dosis

autem cassiae in aetate Perfecta est Vsque ad ῆjj. et mannae selius est usque ad fiiij. Distemperari autem debent cum decoctione communi recenti, cui decoctioni in hoc casu semper de tamarindis addatur usque ad kj. Si autem flobotomia fieri non potest propter defectum aetatis vel propter debili.

talem virtutiS seu ex causa alia, quia infirn us eam consentire non velit, et non apParentibuS adhuc Vestigiis variolarum,

sed sola febre existente, expedit tali patienti cassiam vel

mannam eodem modo distem Peratam concedere et exhibere in dosii conuenienti secundum aetatem, VirtutiS et potentiam,

derelinquo existimationi periti medici. Et sit infans variolas expectans lac sugeret, ita, quod medicinam lenitivam vel

aliam assumere non valeret, nutriet decoctum lenitivum om nino exhibeatur, seut Patienti Variolas daretur, si esset in aetate perfecta. Et sile eodem modo regatur in omnibus nil trix, ac si ipsa Propria Pateretur. ConditioneS autem plures reeitatae superius de Usu flobotomiae et pharmaci lenitivi omnes plenarie Observentur, ne errare contingat. Et sit omnium praedictorum eXPectantium Variolas praedictas, ae etiam nutricis diaeta tenuis et non grossa, tendens ad frigi. dum, cuius oppositum Vulgstres communiter tenent.

67쪽

Est ergo conueniens eis cibus panis lotus, ptisana candara. sum et poma eo Ela, ac etiam pulla parua alterata cum lactuca vel agresta, si virtus est debilis, vel oua sorbilia in aceto decocta, et aues paruae, Ut allaudae et perdice S, conueniunt tu casu praedicto. Et confedtio manus Christi seu cucurbita

confecta est conueniens eis. Et vinum sit granatorum, quod bibunt in prandio et in coena, Vel Vinum paruum et aquaticum bene limphatum, aqua autem ordei et aqua simplex decocta cum c ueharo et tuleb rosato cum aqua permi X tum iam

cibo digesto pro siti extinguenda et pro aliquali remissione

caloris conueniunt istiS semper, antequam Variolae Vel ipsa. rum vestigia manifestentur ad extra. Et in hoc habeatur diligentia et cautela, ne contingat errare in omnibus supra di clis. Nec est conueniens usque ad illud tempus, ut multum pannis cooperiatur infirmus, sicut communiter fit, seu si perflue calidus teneatur, ne febrilis caliditas augeatur et crescat. In hoc enim mulieres et alii imperiti statim, cum febris superuenit absque Variolarum apparitione, tale S cum multi S pannis cooperiuntur, et se ipso S remanere cogunt, Vt superflue calefiant, quare febris, angustia et alia accidentia sceua exinde proueniunt, . Vnde saepe sequitur mors. Susticit enim, ut sussicienter et temperate calidi teneantur, sicut alii febrientes, vel modicum plus Vsque ad tempus a paritioniS Variolarum. Et a frigore sibi caueant, et ab accidentibus animae, ne laedantur ab eis, et ab omni etiam, quod inflammat. Et si expedit, ut venter lubricu S teneatur, ne feces eXssiccentur in intestinis, tune fiant cli steria lenitiva, facta ex aqua ordei, puluere cu- chari, vitello ovi, oleo Violato et modico salis. Et sic etiam fiant ad eandem intentionem suppositoria non acuta, solum ex melle et modico salis. Et hoc est regimen variolarum in omnibus obseruandum ante opparitionem ipsarum.

68쪽

Sed cum iam apparere inceperint variolae Vel puncturae, sicut pulicum, cum rubedine quadam, abstineat a flobotomia in totum, ac etiam a quacunque lenitione, facta cum cassia vel cum manna desistatur omnino. Sed si eXpedit, fiat clistere iam dictum, et iteretur, si venter nimium eXsiccatur, vel saltem cum suppositorii S procedatur. Et a regimine frigido etiam caueatur tam e ibi, quam Potu S, quam etiam aeriS, immo etiam potius Versu S calidum tendat subtiliatiuum et aperitiuum, et prouocativum materierum ad cutim, talem patientem ultra solitum cooperiendo cum panni S, et maXime rubeis, quia proprietatem habent in attrahendo materiam variolarum ad eXteriora cuti S. Sic enim remittitur ebullitio magna , quae intrinsecuS est in sanguine, per expulsionem eius ad extra. Ebullit enim materia Variolarum in venis, sicut mustum et succi fructuum in tempore suo, in tali ebullitione superfluum reseruatum, et aliud, quod est malum, ad cutim expellitur. Quod si non eX pelleretur ad eXtra, protulas variolarum in membris intrinsecis causaret, Vt in e pate maxime et in splene, et in aliis membri S eodem modo, sicut in extrinsedis euenit. Et cum hoc toto creditur et tenetur, quod etiam intrinsecus aliquae pusulae fiant, quod maXime manifestatur in faucibus, in gutture et in lingua. Quare cum omni ingenio praedicta materia est ad eXteriora trahenda, et Ut sic, cum natura iam ipsam expellit, frigus ad eXtra prohibeatur, ne poros oppilet, et materiam ad interiora recurrere faciat. Solum enim expedit et est necessarium etiam a Principio febris, et sic continuando post ipsarum apertionem et ante, Vt oculi praeseruentura pustulis variolarum, ne in ei S eueniant. Illos cum aqua rosarum saepe balneare, immo etiam petias madefactas in ea super ipsis apponere, Vel lac mulieri S super ipsos exprimere. Similiter etiam eX pedit in tu S ad nares insistere cum

eadem aqua rosarum; Sie enim prohibetur, ne pustulae in

69쪽

eis eueniant. Zucharum autem rosatum distillatum in aqua ordei et saepe gargari atum et solidum super lingua retentum ante variolarum euentum ipsas pustulas prohibet generari in lingua, faucibus et palato. Et decoctio sumach cum granatis et rosis idem efficit saepe gargariqata.

Post praedicta narrata vertatur intentio continue ad pro-UOeandum materiam talem Versus cutim , sumendo semper de hac confectione vacuo stomacho ab omni cibo. ' Passularum, liquiritiae, tui ubarum, capillorum Veneri S, lentium, dragaganti, feniculi, dactylorum sine nucleiS, violarum, ficuum siccarum, laecae ana partes aequales. Fiat omnium completa decoctio in aqua ordei, Cui post decoctionem addatur modicum croci. De qua sumat infirmus maXime de mane et sero, et de nocte similiter. Hoc enim est valde conueniens, si caliditas

non est multum acuta, mordaX et eXcessiva, inducen S angustiam magnam in patiente. Si autem caliditas esset superfluaeXcessiva, syrupum violatum sumat cum hac decoctione. Passularum, liquiritiae, feniculi, violarum, ficuum siccarum, tutubarum, cum modicissimo croci, Et aqua capillorum veneris distillata per se sola est utilis et iuuatiua, et si in ea addatur modicum croci, vigorosuS operabitur. Syrupus etiam de liquiritia cum praedicta decoctione etiam iuuat et confert. Et omnia pectoralia generaliter competunt et conueniunt ad prouocandum materiam ipsarum variolarum ad cutim: Pectus enim plus laeditur in Variolis, quam alia membra, quia sibi plus communicatur talis materia, vel saltem Vapores et fumi, qui eleuantur ab ea. Quod si infirmus non sit talis aetatis, quod praedictas decoctiones assumere possit, quia est infans et lactens, nutrici secure omnia praedicta eXhibeantur, Ut lac, quod fugit, sit magis proportionatum ad intentionem, quae quaeritur de prouocatione sienda. In unctiones autem eis omnes prohibeantur omnino, saluo, si Vermitim multitudo ad.

H x esset

70쪽

esset in ventre, ita, quod perieulum mortis adducerent;

Tunc enim licet ventrem inungere cum inunctionibus conuenientibus, positis in cura febrium pestilentialium, eligendo magis temperatam ex eis. Et si expedit, etiam fiat clistere ex lacte et aqua siliginis.

Cum autem pli stelae vario lartim totaliter ad eXteriora exir-rint, et cum hoc etiam ad mafuritatem deuenerint, si persequatur cum rebus prouocantibus, sed cum regimine temperat O. Cognoscitur autem , quando pustulae hae sit ni maturae et complete digestae, ipsarum albedine et lenitate, et quod etiam febris remittitur, immo quasi cessat in totum. Tunc enim est conueniens et regulare, tales pullulas cum acu Vel alio instrumento acuto pungere et aperire cum leuitate, et ma-Nime in facie et in manu, ut aqua seu virulentia, quae in ipsis continetur, per se egrediatur. Sic enim tali S patiens praeseruatur a vestigiis turpibus, quae remanent Viplurimum, si non debito tempore aperiuntur, propter corrosionem, quam

facit humiditas illa, si remanet in pustulis illis. Cum hoc etiam custodiatur infirmus, ne se scalpet cum UnguibuS, ne e X- inde crustae eueniant, quantum postibile est, et maXime in partibus faciei. Sic enim variolpie curantur integraliter, et ipsarum perficitur cura. Auctores tamen medicinae Praecipiunt post ipsarum apertionem, Ut corpuS aspergatur cum aqua salita ut modico croci, ut citius pustulae e X siccentur et virulentia ista, et sic ad pristinam sanitatem faciliuS reducantur. Sed talis aspersito et quae salitae non habetur in Vsiu , quia post ipsarum apertionem per se ipsa S consolitantur etc. Vulgares autem ignorantes saepe prohibent apertionem illarum, et in hac errant, ut dictum est, quia citius curarentur, et sinerem auentia Vestigiorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION