De variolis et morbillis fragmenta medicorum Arabistarum Constantini Africani, Matthaei Silvatici, Bernardi Gordonii, Joannis Anglici de Gaddesden, Gentilis de Fulgineo, Michaelis Scoti, Rolandi Parmensis, Guidonis de Cauliaco, Guilielmi Varignanae,

발행: 1790년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

dum esset. Secundo cadit dissicultas, quare urina viridis et nigra sunt malum signum, et rubea, et alba sunt bonum signum Θ Contra, quia urina alba significat mixtionem cum fleo uate, et viridis significat mixtionem cum colera, sicut est in morbillis, et post, quod melius est, quod sanguis sit mix-IUS cum colera , quam cum flegmate. Respondendo dicitur, quod urina viridis secundum Av1cgNNAM significat frigiditatem, et nigra sequens illam significat frigiditatem mortita cantem: Quare Utraque malum signum. Sed color viridis secundum THEOPHιLUΜ significat caliditatem adustiuam, et nigra sequens illam maiorem adustionem significat: Quare utraque malum signum est. Alba Vero urina, si proprie Capiatur alba, ut significat colorem lacteum, pessima est, quia significat summam cruditatem , improprie vero alba significat colorem remisse rubetam, quae significat remissam frigiditatem , et sic non est mala. Circa curam cadit dissicultas primo circa potionem factam ex caricis et lentibuS, et huiusmodi, quia ficus non videntur

conuenienteS, Vt ponantur in decoctione, quoniam inflammant e par, et quia Omne dulce est oppilatiuum, et lentes etiam non Videntur conuenienteS, quia, cum sint frigidae et siccae, sunt oppilatiuae. Respondendo dicitur, quod potio debet fieri ex illis rebus, quae distendunt membra a nocumentiSconfortando illa. Ficus autem gutturi et pulmoni conferunt, ideo ponuntur, et ad corrigendum deffectum illorum ponuntur draganti, qui sunt frigidi, et etiam conferunt pulmoni et gutturi, lenteS Vero ponuntur, quia de Tendunt intestina a fluxu, et ad corrigendum deffectum illorum ponitur lacca , quae est deoppilativa. Et ultra haec ponuntur apium et lanniculum ad aperiendum, et ad Prouocandum materias ad eXtra. B Secun-

82쪽

Secundo cadit dissicultas, quia cum Variolae Varientur quatuor modis, quia aliquae sanguineae, aliquae colericae, et aliquae melancolicae, Videtur, quod potio danda sit varianda secundum varietatem illarum: Quare non una potio est conueniens illis. Respondendo dicitur, quod habendo respectum solum ad membra confortanda, ne recipiant nocumentum, Una sola potio et eadem conuenit illiS, quia per illam confortantur omnia membra confortanda, habendo Vero respectum ad m, teriam facientem variolas, sicut materia diuersificatur, ita digestiuum debet diuersificari. Haec GORDO Nivs. Quare si materia fuerit colerica, adde cum potione sirupi violati in plus, Oxi Zacharae in minus, et similiter strupi de fumoterrae. Et si materia fuerit flegmatica , adde o XyZacharae compositae et surripi de fumo terrae. Et sit materia fuerit melancolida, adde OXimelliS diu retici et si rupi de fumo terrae: Et si fuerit sanguinea, adde oXi Zacharae in plus, et sirupi violati in minus: Et similiter si rupi de fumo terrae. XV. BLA-

83쪽

BLASIVS ASTARIVS .

CAP. XIII. De variolis et morbillis D. Crura variolarum et morbillorum, qui morbilli apud AVIcEN

NAM dicuntur variolae cholericae, consistit in duabus intentionibuS generalibus, quarum prima est debita administratio inseX rebus non naturalibus, secunda est circa medicinalia. Prima intentio in principio et ante apparitionem earum aer debet esse temperatus aut ad frigiditatem decliuis, ubi inquietudo aut inflammatio esset vehemenS. Cum autem ap- Parere inceperint, et similiter in processu eorum, custodien

dus est patiens ab aere frigido, et ingeniandum est, ut stet

eo OPer D Blagii Auarii Papiensis opusculum breue et utile de eurandis febriabus ab Aben. Hali juper primam quarti traditum ad laudem summi

eonditoris , qui omne humanum genus dirigat et protegat per infinita. p. 29s. seq. in Maret Gatinariae, medici clarissimi, nonum ad Almam forem in Gymnasio Papienis publice olim summa cum laude profitentis De medendis humani eorporis malis practica uberrima - Francos impens D. Berneri MDCIV. t. Prima editio prodiit a. Iso6. Fuit medicus Papiensis , isque multae famae, sed incertae aetatis. Hinc ubique altum silentium est. Lindenius Lind. Renov. p. I 32.) et Cl. Currere Bibl. Litter. de la Medec. T. I. p. 223.ὰ eum adsignarunt a. ISO8. ex auctoritate morigangi Iusti, cuius fides non satis certa est, at vero Cl. Elor' Diction. hiit. de la medec. T. l. p. 2O4. initio seiae uti XVl. Miterus Medic. Gelehrten Lexicon S. S8. euin viκime contendit sub finem seculi XU. Sed falso. Nam ipse memorat Franciscum m.

demontanu , medicum quarto et decimo seeuto elarum, Conring introduct. c. 3. P. Ioa. ed. Hal.) et sub auctore Habero Bibl. Pract. T. l. p. 46s Marcus Gatinaria iam a. I 62. eius meminit, debuit ergo vel coaeuus esse, vel aetate paullo prior. Hoc vero ei veluti proprium est, quod vel sub ipsa variolarum eruptione sanguinem mittere se rhes aluum mouere ausus est, refragantibus aliis.

84쪽

coo Pertu S eum Pannis, praecipue coloris rubet, maxime de scarlata. Nam in eis est proprietas eXtendendi materias calidas ad exteriora, cum frequenter aspiciuntur, non sit tamen coopertura talis, quod grauet infirmum aut debilitet, sed illud, quod de aere calido dicitur conuenire, post apparitionem earum debet intelligi, nisi patienti acciderit tremor et syncope, et cum magna inflammatione caloris febrilis, quia tunc eX ponendus esset PatienS aeri frigido, Vt cor eius temperetur. Cibi sunt diuersificandi secundum diuersitatem temporum morbi. Nam in Principio ante apparitionem earum conueniunt, sicut lenteS eX corticatae et deco Stae cum aceto, ptisana hordei, amylum, lactucae cum aceto aut cum agresta, Portulacae, cu Curbitae, et In dicto tempore vitentur carnes et vitelli ouorum sorbilium, donec febris omnino mitigetur, Vt vult RHAsΕs vigesi no Continentis, nisi, ut dicit NICOLAus, casu S virtuti S eXigeret. Quo casu tunc conceduntur, sed Praeparentur cum agresta aut similibus aceto sis.

Posus in dicto tempore, scilicet principii ante earum apparitionem, iit, sicut aqua hordei, aut ivlapium violatum aut

rosatum, et in sumrna conueniunt cibi et potus dicti in cura febris pestilentialis, tamen ante cibo S diltos conuenit praeponere aliquos cibos lenientes, Ut spinachia et similia, ut exhibendo, sicut cassiaria et mannam, et similia, Vt puta infusionem prunorum. Nam, Ut dicit A VICENNA, Oportet, Vt in Principio natura sit lenis: Est enim eius lenitio iuuatiua valde, sicut constrictio est noctua ad hanc intentionem, scilicet lenitionem ventris. Ultra praedictas mcdicinas singulariter valent tamarindi, qui multum ab autoribus commendati sunt in hac eura in intentione euacuationis et lenitioniS VentriS et praecipue ab A VICEN NA, quia cum liue, quod sunt lenitivi, sunt etiam

85쪽

etiam extinctivi caloris et ebullitionis materiae sedatiui. Post

etiam earum apparitionem et in tempore declinationis febris conueniunt cibi temperati aut ad aliquam caliditatem declinantes, unde tunc conueniunt carnes avium laudabilium, ut pullorum et pullarum, et sinitium. Laudantur etiam tunc vitelli otiorum sorbilium. Et potuS conuenienS tunc temporis sit vinum album potius, quam rubeum, Vt Vult NICO LAUS, quamuis FRANCISCVS PEDE MONTANVS Videatur laudare rubeum. Ego autem utor albo, et adhaereo in hoc opinioni N iCOLAI, quoniam est magiS aperitiuum et, ceteriS paribus, minus calidum, et sit permiXtum cum aqua calida coeta. Vinum tamen ante earum apparitionem non debet dari, si patiens potest ab eo excusari; Ouod si non, in dicto tempore sprincipii ante earum apparitioncm, sit rubeum et stipticum, ut dicit NICOLAvs. Post etiam apparitionem dictorum mo biliorum et variolarum vitandi sunt cibi et potus lenitivi. Nam .et voluit RHASES XX. Continentis, post eorum exitum nullo modo exhibendum est aliquid mollitiuum, quia saepe in fine morbi accidit fluxus ventris, Ut testantur ausoreS medicinae. praecipue RHASES loco allegato, et frequenter apud me via sum est in eXperientia. Motus sit temperatus et in aere temperato factus, et ubi non flent venti, in principio morbi et similiter in declinatione conuenit, et similiter fricatio sub coopertura pannorum facta, quia poros aperit, et VaporeS eXcludit, et materiam ad exitum praeparat, Vt dicit NICOLAvs. Somnus sit temperatus ante apparitionem earum, sed quando incipiunt apparere, minuatur somnuS propter causam notam, et augeatur vigilia. Vitetur repletio superflua tam cibi, quam PotuS, et Vitetur

coitus , vitetur sollicitudo , trifitia, ira, furor, licet forte ali-

Κ a qualis

86쪽

6 qualis ira parua post earum apparitionem non esset illaudabilis, studeat tamen pro posse gaudere.

Quantum ad medicinalia, cura consistit in quatuor intentionibus generalibus, quarum prima est ad causam siue materiam morbi, secunda est ad morbum, tertia est accidentia applicata. quarta est cusodia quorumdam membrorum a nocumento eorum. Prima infentio , quae est ad causam sue materiam, stat in tribus intentionibus, quarum prima est ad aequationem siue ad digestionem materiae, secunda est ad euacuationem eius, tertia ad diuersionem materiae ad eXteriora. Prima intentio primae intentionis generalis, quae est digestio materiae, diuersificari debet secundum diuersitatem temporum in Orbi, quantum scilicet ad principium eius, scilicet

ante apparitionem Variolarum Vel morbillorum, et quantum ad temporis processum et apparitionem earum. Nam ante

apparitionem earum syrupuS digestiuus, qui conuenit, debet esse inerassativus materiae iacientis morbum, et prohibitivus ebullitionis materiae, Unde in casu isto, sanguine existente subtili et cholerico, vel in quo dominatur cholera, et proprie in morbidis, et non existente materia furiosia, quae possit eXpectare digestionem, fiat digestio cum in frigidantibus et insipissantibus sanguinem. In quo casu concedit AVICENNA fyru-pum de dactylis immaturis, qui syru PuSapud noS non reperitur, et ideo ut puta loco eius potest exhiberi syrupus de tu' iubis aut de succo acetoso, aut de aceto sitate citri, et isti duo sunt multum usuales apud modernos practicos. Potest etiam dari, sicut syrupus de ribes aut syriapus rosaceuS, aut syru-Pus de granatis acetosis, et cum aquis conuenientibus, ut

Portulacae, lactucae et similium.

87쪽

Si vero sanguis fuerit crassus, et etiam praecipue ante tempus apparitionis eorum, in quo casu FRANCISCVS PEDE MONTANVS concedit decoctionem foeniculi et anili, credo, quod loco istius decoctionis conueniret syriapus de byzantiis, quo ego communiter Vtor in casu isto, et sine aceto Propter timorem fluXus ventris et eXcoriationis intestinorum.

Aquae, quae possunt permisceri cum dicto syrupo, sunt, sicut aqua en diuiae, foeniculi et similium, diuersificando eas

in caliditate maiori aut minori secundum diuersitatem corporis in compleXione eorum, et secundum diuersitatem materiae in minori Eut maiori crassitie, et secundum diuersum gradum caloris febrilis, et in casu isto, scilicet post apparitionem ea rum et eorum, et similiter in principio apparitionis eorum et earum laudatur ab A VICENNA inter ceteras medicinaS Vna decoctio, quae est multum in usu apud practicos modern OS, et praecipue apud me, et quae est secunda ab eo posita, et quae, ut dicit, eXPellit caliditatem a partibus cordis, et prohibet pulsum cordis, et hoc facit eX pellendo materias ad eXteriora. Haec tamen eXhibitio prouocantium et aperientium

debet fieri post phlebotomiam, si phlebotomia expedit, id

est, consentiant particularia de phlebotomia iustituenda, ut Virtus, aetas etc. Oportet etiam.praecessisse lenitionem ventris, ut dicit RHAssis loco allegato. Debent etiam haec prouocativa diuersificari secundum intentionem et remissionem febris, ut satis dictum est, et secundum diuersam dispositionem pororum corpori S in apparitione et constrictione eorum, et secundRm diuersitatem materiae in subtilitate et crassitie eius. ut dieit NICOLAVS.

Secunda intentio est evacuatio, quae, quantum ad opus et intentionem medici, debet esse prima, quia cum materia sit

88쪽

sanguinea aut sanguini commiXta, et, Vt praesupponitur, apta phlebotomiam euacuari, ideo ab ea incipiendum est,

nisi natura per se evacuet Per nares aut haemorrhoides, aut menstrua, et stantibus conditionibus requisitis et Consentientibus ad eam, Vt VirtuS, aetaS etc. Et ubi non posset fieriphlebotomia, apponantur sanguisugae, proprie natibuS, spatulis et dorso, Vel ponantur Ventosae super spatulas cum scarificatione. Et hoc est magis Vsuale et securius. Spatium vero temporis, ad quod possiimus peruenire ad faciendum phlebotomiam, non potest punctualiter assignari. Nam Avic ENNA dicit, quod spatium phlebotomiae sit usque ad quartum diem, tamen aliquando fit in secundo die, aut tertio, aut primo. Ideo medicus debet esse sollicitus ad phlebotomandum ante eorum apparitionem, quia post eorum apparitionem non est Phlebotomia necessaria. Et eam AvieΕΝ-NA et RHASES Pro tunc Prohibent, nisi vehemens fuerit repletio et dominium materiae superfluentis, dicit AVI CENNA. Tunc enim Phlebotomatur quantitate, quae exsiccet, id est, educat illud superfluum ita, quod, quare videtur velle, quod non fiat phlebotomia magna, et quae phlebotomia videtur

conuenire, respectu eaussae antecedenti S solum, et non respectu caussae coniunctae, qui traheretur ad interiora: Et illud dicitur de phlebotomia, scilicet, quod, stante repletione, conuenit phlebotomia, non obstante tempore apparitionis earum , et respectu materiae antecedentis. Idem puto esse dicendum de euacuatione cum pharmaco se lutivo, respiciente materiam propriam , scilicet cholericam permiXtam cum sanguine, et quae per phlebotomiam perfecte euacuari non poterit. Talis enim euacuatio debet fieri cum facili.

89쪽

79 facilitate, puta, cum manna, tamarindis et similibus, prout concedunt auctores medicinae, et ego multoties deuenio ad

exhibitionem reti barbari in iniussione, et hoc fuit in Magistro CAROLO DE CAR vis, fratre phthysici Ducis Ortiensis, et a paucis diebus citra dedi in substantia filiae paruae IOANNIS DE BISCOSIS , et sic aliter operatus sum in aliis. Inter ceteras tamen medicinas laudantur 'marindi praedicti, quia cum solutione sua sunt sedatiui, acuitatiS materiae cholericae destructiui, et licet Ris Asps X. Almans dicat, quod

summopere cauendum sit poti apparitionem variolarum et morbillorum, non detur aliud, quod ventrem soluat, hoc, Vt

alias dixi, debet intelligi, nisi materia sit superflua, sicut de phlebotomia dictum est. Et sic etiam dicit Nico LAVS. Vel

aliter, Vt Puto, posset responderi, quod RHASES loquatur de solutivo forti, euacuando materiam exoluendo, et hoc Propter timorem fluXus, qui communiter accidit in ista aegritudine, ut dictum est. Sed eum medicinis lenibus non conuenit facere euacuationem, siue morbus fuerit in principio, siue in processu posio apparitionem variolarum et inorb Illorum, et Praecipue cum tam urindis Nam in principio competit talis euacuatici cum medicinis leuibus et lenitivis ad educendum materias faeculentas intestinates et ad mollificandum VenaS primas , id est, misaraicas 'b, et in processu ad educendum materiaS , quae remanserunt et non potuerunt perfecte euacuari per phlebotomiam, ut statim dii tum est. Non existente Vero materia superflua, nullo modo competit euacuatio cum medicinis fortibus, nee etiam leuibus in processu post earum apparitionem, ita, quod etiam pro tunc cessandum sit ab omni euacuationer

90쪽

tione, ita, quod etiam a ciseriis, Ut dicit Nico LAus, quia

talia evacuantia diuertunt materiam ad contrarium. Et hoc

puto esse intelligendum, nisi ventris stiplicitas coniungeretur, quod rarissime accidit, imo utplurimum coniungitur fluxus ventris. Quapropter in dicto tempore, scilicet apparitionis earum, abstinendum est ab inunctionibus et emplastris, ut dicit Av1CENNA. Et similiter intelligendum est de oppilationibus, ut Volunt auctores medicinae, et praecipue A VICEN-NΑ, et hic modus curationiS obseruatur Praecipue apud Practicos modern OS.

Tertia intentio siue ultima primae intentionis generalis, quae est diuersio materiae ad exteriora, completur per administrationem rerum calidarum, scilicet aeris calidi, aut saltem ad caliditatem decliuis , et eum insPectione rerum rubearum, et cum medicinis prouocantibu S, de quibus supra dictum est, maxime cum descriptione facta ab AVlcENNA, quae est descriptio secunda, de qua facta est mentio in digestione materiae. Ad hane intentionem Valent vent ae cum scarificatione, quas vidi aliquando conferre multum, maXime in domino ANTONIO DE BARACHII S, et A V ICENN A laudat odorare crocum,

sed hoc non est in usu. Et in hoc tempore apparitioniS variolarum et morbillorum Prohibendus est patiens ab omni re repellente materiam ad interiora et oppilante, et ideo Avic ENN pro tunc prohibet dictorum administrationem, quae quandoque fit in febre, maXime acuta, Vt puta ad dorsum cum oleo violarum, maXime in PueriS, Vt dictum fuit eX mente GENT 1-Lis super cap. de cura putridarum in genere. Pro Pter quam cauasam in tempore a P Paritionis eorum Prohibeo semper administrationein epithematum super membra PrinciPalia, quae communiter in febribus administrari solent. Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION