De spectaculis theatralibus : christiano cuique tum laico, tum clerico vetitis dissertationes duae : accedit dissertatio tertia De presbyteris personatis

발행: 1770년

분량: 296페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

202쪽

Nationem , quae ab haeresum peste Christi dogmata, non interrupta saeculorum serie integra strenue custodivit, vindicavitque: quae viris sanctitate & doctrina praestantissimis semper , . sit qua alia , abundavit, & in dies singulari Dei misericordia redundat , temerare , & polluere Christianae Religionis purissimam Sancti

talem profana comoedorum repraesentatione potuisse. Et tamen ita se res habet, ut clibri typis editi testantur. II. P. Mariana cap. VO. graUi Ora tione exaggerat nefas & dedecus , quod Divis irrogatur, dum Comicorum Ore , N. gesticulationibus illorum acta repraesentantur . Refert Aristidem Sophiliani Smyrnenses redarguisse , quia Deorum festa comoediis celebrassent . . S. Augustinus lib. 2. . de Caietati. Dei cap. 18. antiquos Romanos deridet, quod Histriones infamia notarent , & eorum mimicis repraesentationibus Deorum cultum celebrarent. Respondeatur mihi inquit Augustinus ) qua consentanea ratione homines scenici ab omni honore pelluntvir Iudi sceuici Deorum honoribus admisceu-tur P illas Theatricas artes diu υirtus

Romaua uou voverat , quae etsi ad oblectamentum. voluptatis humanae quaerereu-δur , ρο υitio morum reperent humanorum ,

Dii ea sbi exhibere petiverunt. Quomodo ergo abiicitur scenicus, per quem colitur' Deus P Et Theatricae illius turpitudiuisVua fronte notatur aseor, se adoratur exa tor ἰ Tacitus lib. I . refert RomanOS ipsos hanc Religionis profanationem cognovisse, atque Histriones Templis prohibuisse , inquiens P Ac ne modica quiadem sudia exarsere, quia redditi quamquam sceme. pantomomi, certaminibus δε-criis prohibebantur. Qua ergo fronte, clamat P. Miriana, Histriones musici de publicis, profanisque Theatris in Christi'

Templa inducuntur, ut per eQs sacra festorum laetitia augeatur Z Quid, quod Ecclesiasticae leges sacris ordinitius eviratos comoedov. indignos declaraverunt Can. Maritum . Et qui a sacris Ordinibus repelluntur tamauam infamiae nota denigrati, eorumdem operae Divinus cultus illustrabitur Quis non vide morem hunc Religionis Sanstitati fore exitialem, & Catholicae Reipublicae dedecus summum, & Christiani nominis dignitati incredibilem contumeliam affer

te i Quanta heinc scaudata Z Quanta

Templorum profanatio, quanta divinae Maiestatis contemptio 8 Terga vertunt Christiani Sacramentali Hostiae, Divina que praesentiae, ut miratos Comicos litaberius audiant, iisdem plaudant, & S cratissimum Templum in Theatrale tripudium sacrilega temeritate transmutant . Et eo tenebrarum, & funestissimae caecitatis perventum est, ut tantum sacrilegium in consuetudinem abierit , & ingenti aureorum copia impudentissimi Hi striones ad Dei laudes polluendas condu

cantur.

III. Sapientissimus Pontifex BENEDICTUS XIV. in su a Epistola Enc clica pro sancta Anni Iubilei celebratione data anno 1749. haec inter alia Idiomate Italico scribit. Nou υ' e peri

'le uelle Chies, e non richieda una gra id erenda tra it cauto Ecclesiastico , equello delis pene . Quae verba sic latina

reddo . Νrmo tamen es, qui cantum theatralem in Ecclesiis non improbet, Dique magnum usu requirat discrimere, cantum Ecclesiamcum inter, iuum Scenarum. Quisnam autem cantus Theatralis, & Scenicus λ di a Mimis, qui ab

eviratis viris infamiae nota signatis editur . Porro, .si, definiente Pontifice Summo , nemo est, qui ejusmodi scenicum cantum in Ecclesiis non damnet , non detestetur , . qua conscietati a Theatrales Μusici a scenis ad Ecclesias traducuntur Z Hi quippe Divinarum laudum majestatem deturpant, celestic doctrinae san-nitatem inquinant, non pietatem, nota spiritualem devotionem , non animi puritatem excitant, sed ad mollitiem , ad

impurum amorem , ad ' carnalem voluptatem auditoreS , provocant, accendunt .

que. Qui hac de re plura cupit , consular Commentarium in Sanctam Pontificiam Epistolam editum ab . erudito viro Petro Pompilio Rodota. IV. Quid vero dicam de altero incredibili Sacrilegio , quo Sanctorum Petri , Francisci, Dominici, Magdalenae Acta , A ipsius Christi sancti Tima Passio. in pia , blicis Theatris Mimorum , & Mimarum artificio exhibentur λ Integra voluminaidiomate Hispanico typis edita istiusmodi Comoediis, & Tragoediis conflata nisi ipse legissem, numquam induci potuissem , ut monstrum adeo portentosum

crederem. Divorum historiis immiscentur

203쪽

CAPUT II. a Ist

actus intermedii turpissimi a Mimis, ac istae repra sentationes tendunt , ut Audi Pantomimis obscoenissimis gesticulationi- tores e hilarent , recreent , festivosquebus, ad risum, ad Venerem, ad omne essiciant, quae est omnium perversitatum flagitiorum genus promovendum aptissi- gravissima. Quid Z Sancti ima Ch istimis peraguntur. Cum haec fiesi in His- passio , heroica Sanctorum poenitentiae .pania recogito, eo acerbiore assicior do castimoniae, coelestium meditationum ge lore, quoniam praeclaram & celeberri- sta, erunt risus, solatii, & voluptatium ana gentem magori propter obsequio, & argumenta λ Nullum non moverunt la veneratione. Quid quaeso refert dogmata pidem viri Sancti, ut Mimos, & Μia Catholica, quae mentem illustrant, aeri- maS exterminarent : ut Theatra, sce- ter defendere , si morum & sanctitatis nasque diruerent e ut omnem turpitudi fundamenta & mandata, quae animarum nis, & obscoenitatis occasionem submo integritatem servant, penitus suffodian- Verent. Et tempus advenit, in quo ipsatur P si religio ipsa in derisionem & lu- Sanctorum piissima gesta in execrata a, dibrium adducatur P Si a me perconteris ipsis Theatra, in scenarei prodirent , fidia quodnam duorum scelerum enormius sit, rentque Vanitatis, & Theatrici Solatii , atque deteitabilius , nempe prophanae , & carnalis voluptatis materia Histrio an lacrae Comoediae P mallem profanas num ore ludicris adhibus obscoenissimi; Comoedias & Tragoedias Cleopatrae, Se- permiXta repraesentanda. Superat omnem iramidis, Sostionisbae &c. ab Histrioni- fidem, & totius eloquentiae vim excedit bus agi, quam sacras Divorum Hiitorias superstitioste profanationis perversitas. in scenam ab iisdem summo dedecore , Sed quid ultra rem producimus i U & turpissimo ore profanari. ni sunt conatus nostri, sterriesque labo Et ut paucis rem perstringam , quo res, nisi Confessariorum accedant subsita

tendunt ejusmodi sacrae, idest sacrilegae dia. Μinistri Dei, qui Magistratibus , Divorum Comoediar P Ut Deo , sanctif- Principibus, & Regibus iunt a Confes

que avitus exhibeatur. At cultus Deo & sionibus, & a Consiliis, mederi tam sata sanctis suis contra Ecclesiae ritum exhibi- strilegae corruptelae valent. Ipsorum est tus, superstitiosus est. Ut Auditores ad & supremis Potestatibus fuggerere , ut devotionem , ad pietatem excitentur , Religionem Christianam , &. propriam Theatra ne, quae omnium Patrum con- gentem liberent a tam probroso dedeco sensu sunt Veneris gymnasia, Daemonum re . Ipsorum est, spelta torta a Sacramen domicilia, templa erunt in quibus Chri- tis arcere, nisi a fovenda propria praestiani sancti fiantὶ Revera, inquis, plu- sentia tanta perversitate abstineant. Sed, res lacrymas fundunt , dum eiusmodi spe- quod deplorari satis nequit , nimium contactacula contemplantur. Saepe quoque la- tarmari Perspicimus S. Caroli Borromet crymantur ebrii Z Lacrymae istae tenerio- effatum, Confessariornm nempe incuria, ris, imbecilliorisque naturae, non comicae ignorantia, humanoque respectu eveni repraesentationis fructus sunt. Profligati re, ut in omni fere arte , professione ,

pudoris Mimae, & turpissimi Histriones & statu, corruptelae, abusus, & steterae icena castitatem, & probitatem audi- passim grassentur . tores docebunt 8 aut tandem eo sacrae

204쪽

DISSERTATIO SECUNDA

ADVERSUS SPECTACULA

D nonnullis Regularitim clavsiris repraesentari carni privii sempore scient.

ON minores turbasciendas fore adversus hanc , quam contra iuperiorem .Dissertationem, ipse equidem praesentio , quod carpere

lam , moresque aggrediar , quorum est , Divinas legre interpretari, exterminare vitia , curare infirmos, & delinquentes in virtutis semitam revocare. Quid c obgament nonnulli caussam propriam orantes ) quorumdam Regulurium ;Comoedias, & abusus in apricum, publicumque compectum

traducis P Quid offendicula christianq-rum auribus ingeris ὶ Scandala , N. quidem gravia istiusmodi scripta pariunt :derisionem , contemptionemque Religiosorum hominum inducunt , iecus correctionem, & profectum . Scilicet : Quoties SS. Ecclesiite Fatres in flagitia sive Christianorum , sive Clericorum Invecti sunt, protinus hominum iniquorum maledicta experti fuere. Scio me Inquit S. Hieronymus Epith ad Monach. Rusticum euisurum eqse quamplurimos , qui keneraIem de mitiis disputationem in suam referunt contumeliam , ω .dum mihi irata sicuntur, suam indicant conscie tiam, multatoque peius de se quam de me indicant. . . Prudentis viri es ac prudentium 1emmarum di stimulare, imo emeudare, quod in

se intelligant, indignari sibi magis

nuam mihi, nec 1n monitorem maleditia congerere. Plurima hac de Ie S. Bernar

dus jn Apolog. ad Gulliel. scribit . Nouiadversus ordinem, inquit , sed pro Ordine

disputare putandus ero . Non ordinem iu, homiues, sed homilaum υitia reprehendo AEt quia em dilisentibus ordinem in hac re molesum me jore non timeo. . . . Si quiabus vero displicuero ., ipsi se manifestant , quia Ordinem non diligunt, cuius utique corruptionem, oe vitia damnari . nolunt . Si quae improbanda suscepi , intra Claustra latitarent, alto premenda sitientio so-rent. At resonant per vicos, & plateas,

omniumque ore circumferuntur , atque

damnantur. Viros itaque Religiosos h millime admoneo , & enixis precibus eXOro , ut altius recogitent , se intercessores esse apud Deum pro populo ; &Sacerdotes , qui incruentum Sacrificium immolant, ut placabilem Divinae vindictae furorem, & propitiam efficiant mi- aericordiam erga fideles , a quibus eleemosynas quotidianas . & bona, unde su- sentantur , in hunc finem accepere, ac cipiuntque in dies . Porro cum in ipsis sacris claustris illi ipsi Theatra erigunt ,

scenas aperiunt ., amatoria dramata , &fabulas nemorenses , sacris vestibus poli- ais , & profanis Mimorum , & Mimarum assumptis recitant , non jam advocati, & intercessores pro populo apud

Deum , sed perfidiae & impietatis inn-tes, Dei iram, furoremque & in se, &in populum succendunt , atque tremendam vindictam provocant , irritantque .

Quid plura Populum Christianum , quem

retrahere, qua piorum operum exemplo,

sua Evangelicis adhortationibus , qua precum fervore ab iniquitatis via deberent ό ad praefatas corruptelas potentius urgent illo ipso bacchanaliorum temporquo r

205쪽

'uo Daemones collatis viribus generale hellum Evangelio Christi intentant . Enim vero siccine inter se colloquuntur mundani homines: Qua fronte Uetita nobis Theatra, choreae, & Comoediae inclamant hodierni Concionatores , di Confessarii pauci , si intra ipsorum claustra illimetipsi vanissuriis muliercularum indumentis ornati, crispati, & cincinnati, comicos agunt, amasiorum , & amasiuncularum personas referentes , amori , &concupiscentiae negotium tractant, se nonnumquam impudentius , obscoeniusque , quam ipsa de mundo Mimi , & Mimae Quis itaque est, qui non videat hanc Theatricam corruptelam in nonnullis claustris grassantem , ingentem malorum cladem parere, fructum Divini Uerbi intercipere , Conesonatorum adhortationibus vim adimere , atque in Christi Eccletasiam funestissima invehere scandala PQuamobrem JESU CHRΙΓΓΙ caritas ,

sacrorum ordinum decus custodiendum , Catholicae Religionis fama ab Haereticorum calumniis asserenda , nos urgent , atque impellunt, ut pro modulo , Sc tenuitate nostra exitiosas Comoedias , &prophana Theatra e Regularium Claustris eliminanda, penitusque eXterminanda suadeamus.

Regulares , qui propriae Religionis habitum exuunt, γ' laicales , seu Theatrales ves es induunt, ut in suis Coenobiis

Comoedias profanas repraesuleut , pe cant mortaliter . Graυius Uero peccant periores id permittentes , aut pro ULribus non impedientes, nulla excusatri

ne suffragante. 1. T T T omnia in antecessum perfugia occludam , de ea consuetudine prava in praesentia mihi sermo est, quae in nonnullis Coenobiis serpit . Eius modi autem est : Regulares aliqui Bacchanaliorum tempore illas ipsas Comoedias , quas in publicis Theatris agunt Histriones , aut illis simillimas in suis Coenobiis repraesentant. Theatra & ipsi, scenasque erigunt, vestes a laicis conqui-xunt , Theatricis actionibus aptas , viriles nempe . & muliebres , prout Asi rum diverssitas postulat . Trium hora-xum , aut quatuor plus , mini ve spatium in actionibus suis insumunt. . Am cos , aliosve saeculares homines ad spe-ltandum admittunt aliqui , aliqui severioris instituti omnes excludunt . Hic est mos, qui apud quosdam obtinet Coeno-bitas. Et de hoc more uos disputare aggredimur . De repraesentationibus siquiadem sacris , aut de ludicra aliqua actio ne privata infra verba faciam . Disputationem autem claritatis gratia , octo in capita tribuo . In hoc solam vestium mutationem: in sequenti actionem ipsam Theatricam expendam. Post 1 ophismata

diluam .

II. Trita pones Theologos est distinctio Spoliationis. habitus Monachalis ab

ejusdem Temeraria Dimisone . Spoliationem appellant, dum Monachus quidquam sibi aut necesIarium , aut con UenienS agere vult , quod ViX cum habitu praest re Valet : atque adeo rationabili caussa ductus habitum deponit , ut dormiat laboret , propriamque vitam gravi periculo subtrahat ; vel ut charitatis ossici Aerga proximum exerceat . Temerariam vero Dimissionem vocant absque rationabili caussa factam , quae de luapte nuum occasio ad vagandum apta est . Quoniam , inquit D. Thomas a. a. q. 3 ar. 3. ad a. illa dicuntur feri temere ,

quae ratione nou reguntur . Et de hoc nulla est penes Theologos dissensio. Quamobrem communiter fatentur , omnes Regulares peccare mortaliter , & excommunicationem incurrere cum , Vestibus propriae Religionis positis , larvas surriunt , ut liberius per vicos discurretare , & Theatris adesse valeant : quod nulla sic incedendi occurrat rationabilis

ratio .

ΙΙΙ. Utrum porro eamdem culpam perpetrent , eXcommunicationisque paenam contrahant Regulares cum in propriis Coenobiis habitum remere dimittunt , non una est Theologorum sententia, sed in utramque partem disputant . Conten tionis occasio olis est Can. Ut periculosa vagandi materia subtrahatur . Nulla enim , inquiunt Theologi non pauci , quos inter Passerinus Tom. 3. q. 189. n. 323. occassio datur vagandi , cum intra Coenobium habitus deponitur : lex ergo haud violatur , & consequenter excommunicationis poena locum non habet ;potissimum quod poenales leges restringendae sint. Contra plures alii sustinent, X Ca

206쪽

6 61 D ISSERT AETIO SECUNDA

Canonem comprehendere etiam 'hune casum , nempe dimissionis intra Claustra temere fatiae . Isthuc transcribere lubet , quae docet Thomas Sancheg lib. 6. sum.

sis . Satis est , b intra pri tos Monase rii parietes Religiosus habitum te ere δε- ponat , At hule exeommunicationi subdatur ζ quia textus solam habitus dimi sonem petit , s verba illa : In scholis

& alibi , aeneralia funt , s quamvis

actu non vagetur Religiosus ille , ea ramen d missio assert vagandi potestatem ,

quam textus ea poena interdixit . Et ita ricent Ρrobus in praeced. alleae. Sylvester Te . excommtinicat. 9. casua . quo. 5. n. 33. notab. 8. Tabiena Uerb. em

praesertim hoc. ese 'verum , qu Ao in M naserio habitu exutus , alioque a sumpto

oculis saecularium patet , am se illis obiicit , sentiat idem esse hoc non s

IV. Thomas Sancher in luspicionem nimiae severitatis venire nequit Addendum , laudatos Auctores docere , Regulares excommunicationi obnoxios esse , etiam intra . Monasterium habitum dimittentes , potissimum cum laicorum oculis sese conspiciendos exhibent . Quid porro dicerent de Regularibus vestibus Theatricis 4ndutis , & e proicenio tacularibus sese videndos obiicientibus 8 Hac in circumstantia existimarem , a nemine Theologorum impugnandam fore sententiam P. SancheZ , .& aliorum . Et vix Casdistat ipsi , unum vel alterum si e cipias , oppositum doeere audent , ut inis fra dicturi sumus . Sussiciat nutic alios duos gravissimos Theologos adii ero . Primus est Paulus Comitolus vere dignus ut heologus appelletur . Is lib. 6. Res On. mora V AEMU. 8. late demonstrat, Monachos peccare mortaliter , & e communicatos esse , dum habitum ponunt , ut Iarvam sumant . Aliqua isthuc transferam . Respondes id , quod femper , tum in publicis meis scholis , tum in priuatis reuonsis profesus m , cunctos Clericos , qui facris initiori sunt, omnes Religionis approbatae professor , fa-crum habitum , quem tueri εοF sportet , in illum faedum , qui ludionum , mimo AEAm, Θ lupercorum , conUertentra culpam aeterno supplicio dunam contrahere , Θ proseques Reliei os excommunicationis cenissura implicari . . . . . . Angelus credit , mu pertinere ad eum sententiam excommunicationis , qui intra Monasserium μne habitu esset : de quo ei contradicit Rosella , . . communis opinio . Illud igitur maneat , COMMUNI DOCTORUM CONSENSU excommunicatum ese Monachum , qui aut lamarum , aut bacchationum caussa habitum abiicit .

IACOBUS DE GRAFFIS deeis

Auri de RG. tib. I. cap. I. u. 77. Qua ta , Religiosus dimittendo habitum , veloecultando propter ludum larUarum , e iam intra Monaseritim peccat mortaliter a. M 's use feminea utatur , vel aliα , qua causis es laseiυiae . Hinc Rabanus1uq it , quod contra naturam est , virum muliebria facere . Tum etiam quia is va issis diabi li es e facit Text. in cap. fucare de confec. ais. s. talem usum fuisse iuυnatum a diabolo tesatur cauri

labrum aureum iu append. c. I . tum et iam ob multa sinconυenientia atque mortalis , γα edenire oleut auxiliantibus ad

induendum tali feminea et esse , ac dum a mulieribus mutuo accipiuntur , in spe tione ludorum , Θ ex υerbis scumrilibus i provocautibus . ad leυitarem , uec nou ex memoria praeteritorum . Unde ,

cum se isponat se uculo proώabili cogitationis , oris , atque .operis lucideudi in

peccatum mortale ., mortaliter peC at . . .

Tum etiam propter sandaltim et itau-dum , quod , etsi talis ludus exerceatlirin Monasterio , tamen semper adsunt G laici , qui scandalizantur , dicentes , Db; est de us Gericorum P .. . . . Et sycm-

is desut laici ; semper tamen suut V:-ri Religios timentes Deum , qui scand

lietantur M. Verum ut ut sit de hac sententia, quae excommunicationis psienae obnoxios constituit Regulares habitum temere dimittentes intra Mon asteria , nos pressius rem agentes , ad id , quod certum penes omnes veros Theologos est , capiusam revocamus . Itaque , quamvis in disputationem vocari possit , utrum Regulares in Coenobiis larvati , & Α9o

res excommunicationem incurrant I eX-

tra tamen disputationis aleam positum existimamus , eos peccare , dum habitum temere , idesti sine rationabili cauisa dimittunt . Hoc statuit , tanquam

207쪽

DE SPECTACULIS CAP. L iba

ptineipium certissimum , SyIVester ver. excom. 9. ωf. zm his Ubis: Secundo no ra , quod nunquam habitus a Retili. θρ stipo dimittitur sine rationabili cavisa

quin peccet s quia adeo es annexus os- us Monachorum , ut tu quocumque loco c.,cluentes se. Et hoc , ut dixi, omnes fatentur . Peccatum hoc mortale , Vel veniale est ex variis circumstantiis . Ueniale evadere potest ex levitate , inconsideratione . & temporis brevitate . In sensu tamen expositae nostrae sententiar semper peccatum mortale , & gravissimum eit . Et quidem duplici titulo :Primo , quod , habitu sacro dimisso iv

fles laicales viriles ; secundo , quod muliebres induunt. Dunb enita Actores fiunt Theatrales , alter Principis , alter Reginae , alter sponsi alter sponsae , ille servi , hic famulae iste amantis , ille amasiae vices sustinet . Et ut a 'primo auspicemur , Regulares Comoedias

repraesentaturi vestes viriles exquisitas pretiosas comparant, quae pompam . Vanitatemque redolent . Haec autem vestium

commutatio etiam demptis legibus , auae depositionem habitus sacri sine caussa iusta Monachis' vetant , suapte. natura ordinis perturbationem prodit . Quid enim, deformius rectae rationi , sanoque sensui, quam tonsos , Mendicanteique Fratres adscititiis flavis , , & pulvere respersis erinibus comatos . & sericatos spectare PQuid monstrosius , quam auratos, argenteosque pannos , atque vanissima munis dana ornamenta illos ipsos induere , quivi suae professionis hirsutas , laneasque vestes deferre tenentur ὶ Hoc sane , quacumque demota lege, deformitatem praefert. Adde postea cujusque ordinis Constitutiones, i quae praecipiunt patentem habitus delationem , potissimum cum Religiosi sese' videndos saecularium oculis offerunt. Adest ne vel is, e vestigium prudenter praesumendi praefatas leges per mittere Religiosis commutationem sacrae vestis in vestem Theatralem , nedum laicalem P

ritum est ' , momentum accedamu . Non modo' laicales virorum , sed mulierum quoque vestes frequenter induunt Actores Regulares . Hoc porro exolum Deo eii , abominabile, ut habrtur Deut 22. v. 5. Mu iuduetur mElier ves; υinii nec υir utatur ve se femiuea : abominabilis enim apud Deum es . qui facit hae . Hunc Textum interpretans D. Ambrosius Epistola ad Irenatum abominationis caussas quatuor assignat . Primo , cur homo , inquit , non υis videri , quod natus es ὶ Cur alienam tibi assumis speciem ' Cur meutiris feminam , vel tu semina virum 8 Suis unumquemque δε-

xum induim natura ivdumentis . . . . .

Secundo tu aυibus etiam propria ad Uesitum es inter eos , s homines comparatio . In illis enim sexum naturalia ipsa

inάumenta di cernuut . . . . . Alias cem

te es habitus Galli a Gallina . Nunquiuilli mutant speciem fuam P Cur nos mutare de sideramus P Tertio mendacium min verbo turpe es , ne dum iu ha,

tu . . . . . . Quarto merito illic non femvatur caseimouia , ubi non tenetur δε-

aeus dis infiio . Unde sequitur : Abominabilis enim apud Deum es , qui haec

facit . VII. D. Thomas I. a. q. IOZ. ar. 6. ad 6. Deuteronomii textum sub examea inducens', docet , legem ibi contineri , non ceremonialem tantum per Evangelicam abolitam ; verum etiam 3c moralem cui non minus christiani, quam Hebraei obnoxii sunt . Quare non solum voluit Deus praefata lege Iudaicum p pulum ab Idololatriae cultu aVocare , quem Viri muliebri 'veste induti Veneri ,& mulieres virilem praeferentes formam Marti litabant ; sed potissimum a luxuria , ad quam ejusmodi larvales ludi inducunt retrahere . Prohibitum fuit eis , ne mulier indueretur veste υirili ,

aut e conUerso . Primo quidem ad υita dum Idololatriae cultum . Huiusmodi enim variis υsibus ex diversis contemtis Gentiles in cultu suorum Deorιν- ut bantur e ω etiam' in sultu Martis mulieres utebautur armis υirorum , in euia tu autem Veneris e conυerso viri utebantur bessibus mulierum . Alia ratio es ad declinaudam luxuriam ; nam i per c9mmixtioue υatias iu υestimentis omnis 1-nordinata' commixtio coitus excluditur . Quod autem mulier induatur ve se viri-iι , aut e converso iuceutiet um ess c u

cupiscentiae , occasonem, libidini prae-

sat o VIII. Hunc eumdem textum interpretatur D. Thomas a. a. q. clx IX. a a. ad 3 decernitque hanc sexuum sima,

208쪽

dlari solet', suapte natura vitiosam esse .

De se , inquit , vitiosum es , quod mulier utatur ve se virili , aut e conuerso squia hoc potes esse causa lasciυiae , ta Decialiter prohibetur in lete . Animadvertendum tamen est , hanc vestium Ommutationem , sexuumque simulatiora em non sic esse suapte natura malum , quemadmodum est mendacium , fornicatio , blalphemia , idque genus similia , quae nulla in circumstantia licita sunt :1ed dicitur de se mala , ut furtum , quia absolute deformitatem , malique speciem praefert . Circumstantiae tamen Occurrere possunt , in quibus licitum sit viro uti muliebri veste , & e contra- . rio , puta ad vitam servandam , vel ob aliquam aliam gravem necessitatem , ut explicat ibidem Angelicias . Fotes tamen hoc fieri me peccato , propter cli- quam necessitatem , vel causa se occul-randi ab hossibus , vel propter deseritum siserius. Usimenti , ve propiis aliud hu-

ciusmodi .

IX. Praeceptum ergo Deuteronomii partim positivum est , & ceremoniale , prout Hebraeis datum , partim naturale. Quoniam illius. transgressio quamdam O uinis pertuinationem , sexuumque sim lationem inducit . Et quamquam severius id Iudaeis i vetitum fuerit ob peeu- llare Idololatriae , cui erant propensi , vitandum periculum : nihilo tamen' secius , prout naturale est , omnes adstringit Christianos , qui illud non se Vantes semper , nece sitate , rationabulique a data caussa , peccant , veniali ter quidem , si ex animi fiat levitate ;ad breve tempus , & inconsiderate smortaliter Mero, colliei exu Angeli eo videtur ) si anjmo deliberato , si ad aliquam profanam , iudicramque Comm

diam , trium circiter horarum spatio coram Religiosorum multitudine peragendam , fat . X. His , tanquam certissimis princi- pals constitutis , quis est , qui non videat gravissimum icelus, quod perpetrant Regulares viri , dum Comoedorum induunt

insignia λ Gravissimum scelus dixi , qu

niam Regulares plura , quam d2 mundo homines , flagitia perpetrant . Priamum enim peccant quod opriae Religionis hab tum abique rationabili caussa deponant . Peccant , quod laicalesv.aia mas velles pecca atqgad femineas et peccant , quod Theatrales : pecccant , quod larvales induant . Nihil in praesentia dicam de Personae consecratae , nihil de luci sacri profanatione , nihil de icandalo , de lasciviae periculo , aliisque pluribus flagitiiς , quae eX pestifero abusu necelliaria fere consequutione proficiscuntur ; quoniamiliaee omnia ob oculos ponam capite sequenti ; ubi quoque Praelatorum , hunc abusum permittentium, & spectatorum crimina manifestabo .

Regulares Comoedorum per ouas agentes iujuis Coenobiis , s Comoedias Ethnicorum fabulis permixtas repraesentantes ,

grauissime peccant , quia Chrisiani , quia Religiose . Praelati triplici capite pereant, quia Christavi, quia Religios , quia Superiores . L, F TT expostam evincamus conclusionem , nihil aliud praeliandum n bib est, nisi principia, quae superius con stituta sunt, in memoriam revocare. COMmoediae, sive Tragoediae , quae hodie in I beatris peraguntur , omnibus circumstantiis inspectis , sunt re ipsa Christianis

omnibus il lieitae. Regulareς in suis Coenobiis saepe illas ipsas comoedias, aut tragoedias , aut tragicomoedias , qu3e in publicis Theatris recitantur, in suis CCeno-b is repraesentant , vel certe illis simillimas, nempe, quae Ethnicorum fabulas' quae rei amatoriar artes, & i ratagemata, quae humanarum past num se eretum idioma ad vivum Voce, gestu, animique permotionibus exprimunt : utinam casto semper, quod gratis concedere velim , sermone . Porro , si haec omnia Christi nis ipsis vetita sunt , quanto magis Religiosis viris, qui pr*ter vanitatum, mundiqu2 pomparum eiurationem in Baptismatis Sacramento factam, poenitentiae , castitatis , ac sublimis Evangelicae perfectionis statum profitentur P Hane rationem mirum, in modum confirmat Angelicus in diu. I 6. art. a. dicendum, inquit, ad primam quaestionem, quod ludorum triplex es di erentia . iauidam euim ludi ut , qui ρx ipsis turuitu tuens hahent. Et tales ludi ab omisibti, Pti laudi sunt, PRAECIPUE A PENITENTI A P.

209쪽

DE SPECTACULIS C A P. II.

, ut iussi , qui in Theatris agebantur, ad

Iuxuriam provocarates. Peccant graViter ,

quia Christiani. Peccant vero gravissime

quia Religiosi . rirpendas, velim , hoc

verbum : agebantur.

Iis. Istius rationis vis , ut magis eluceat, votum castitatis, quod Regulares emittunt , meditandum paululum est . Enim vero, quo magis oblectamenta aliqua vetita nobis sunt , eo fortius in eadem abripimur. Nulla passionum humanarum vehementior in hominibus, quam libidinis concupiscentiae , ad naturae propagationem cuique ingenita , & peccati originalis igne succensa . Porro, ιi omnes, ut commune habet proverbium, nitimur in vetitum , acutioribus sane

concupiscentiae stimulis aguntur illi , qui Voto castitatis adi ricti sunt; nisi quod magnopere notandum velim ) & remedia, quibus indomita, & crudelis fera cohibetur , eXecutioni mandentur.& praesidia

illa omnia adhibeantur, quae servandae pretiosissimae castitatis gemmae necessaria sunt. Privatio namque, ut aliud fert proverbium , appetitionem parit. Heinc Sacrorum ordinum Patriarchae, per optime

tam sublimis voti custodiendi difficultatem agnoscentes , innumera pressidia ad

tantae Virtutis conservationem necessaria,

jejunia videlicet, preces, vigilias noctumnas, risti dum vestitum, asperum lectisternium, pudorem, modestiam, oculorum , omniumque membrorum in in celsu , ita tu, & habitu custodiam praescribunt . Mutuum in proprias cellas ingressum , potissimum juvenibus , reciprocos tactas , Verba, vel facta scurrilia 1everissime Verant . Porro haec omnia spectaculorum tempore violantur, ti penitus conculcantur . Isthic vanus , fulgidusque vestitus ,

scurrilia verba , sermones non semper prorsus pudici , tactus mutul, profani moris picturae vividae , lautiores epulae sne multa: emcaciores concumentia: st muli, & fomenta undique fervent. III. Ueriam enim vero ut huic argumentationi splendidior lux accedat , illud est perpendendum, quod' in medium afferri solet in istarum Comoediarum defensionem , videlicet quod uius spectaculorum peccatum mortale foret gravissimum in Religionibus 1hverioris Instituti: secus in aliis ordinibus mitioris disciplinae,

in quibus comoediae, larvaeque permittuntur ad animum relaXandum , recreant inque. Quid Z Larvae & spectacula sunt Vel ipsis severissime institutis Fratribus jejuniis , precibus , & tot divinae grati epraesidiis munitis obscurandae castitatis occasio ; secus vero Religiosis suavioris In stituti tot repagulis destitutis λ Si fortes , I in caelesti militia belligeros viros spectacula fascinant, & a Dei via abducunt,

aut ut abducant periculum est , quam stra gem inermium, Sc delicatorum hominum

non edent λ Ecquis pro dignitate lugere ualet funestissimum illud eastitatis naufragium , quod tot NoVitii, tot juvenes experiuntur post peracta spectacula P Proh

Deum i Quae in poeniten tibus praeteritorum criminum recordationes st quae delectationes, qui stimuli, quae desideria, qui

aestus , quae bitumina tum in actoribus , tum in spectatoribusὶ Quae spectra, quae monstra mediis spectaculis in eorum mentibus , cordibusque non depinget Daemon ZQuid est tam turpe, quid tam impuden' quid tam obscoenum, quod non suggerat, ad quod non incitet , non instiget, notaur4eat γIU. Satis multa fecisse verba mihi videor de damno , quod castitatis solemni

voto inferunt spectacula : re lat , ut de Μonasticae paupertatis laesione, ceterisque gravissimis malis differam. Et primum , quod spectaculorum occasione paupertatis violetur votum , haud est ambigendi locus. Congruunt ne paupertari Mendicautium expensae illae, quae in Theatricis apparatibus, in scenarum constructione , iatot accensis luminibus insumuntur' Quid de pecuniis in conducendis larvis , & actorum vestibus dicam i Quamquam non raro commodato haec accipiantur . Quid de temporis lapidatione tum in memoriae commendandis , tum in peragendis Comoediis' duo tempore in obsequium Domini , cui ieipsos totos voverunt, adlaborare tenentur , Diaboli praestigiis operam navant . Nonne gravissime contra

justitiam peccaret servus, si tantum temporis Domini sui servitio subtraheret, ut illud in rebus ad Dominum nihil attinentibus, immo in ipsum injuriosis prodigeret 8 Nec illinum remanet obedientiae Votum uandoquidem Praelati aut resistunt, aut annuunt . Si ressistunt , licet ob maiora vitanda scandala non V tent , non ob id in obedientiae crimen evadunt delinquentes . Si annuunt, tam

Praelati , quam Subditi cujusdam in Ohe-

210쪽

C 156 DISSERTATIO SECUNDA

alientiae adversus Regulam , id prohiben-

tem, rei evadunt.

V. Sunt haae maxima, sed minora non sunt , quae sequuntur . Quandoquidem spectacula isthaec praeter occasionem gra- 'vissi nam , quam praebent transgrediendi Vota , obicem ad omnia Monasticae di sciplinae exercitia opponunt Tibi obranimum siste Actorum mentes toto illo empore , quo & memoriter discunt , &

e proscenio recitant comoedias suas . Quae amabo te', obstacula: non lunt haec ad

meditationem, ad sacram lectronem , ad persolvendas in Choro horas attente , &: aevote 8 Quae mentium distractiones, vagationes, quae imagines diu impressae non remanent, quae a Dei cultu avocant, de Otionem extinguunt, codi aridum d vinis reb*s obtutum,.ineptumque constituunt λ Quid de lacrosancto Sacrificioe di-εam 8 Quis Christianorum reli ioni sibi

non verteret, hac nocte Comoedum agere, & crastina die: ad lacramέ percipiendam comunionem accedere ' Nonne vel mitiores Theolore turant , ut saeculares ,εum viri, tum mulieres, die salteroe antecedente Sacramentalem communionem

a spectaculis abstineant 8' Et Sacerdotes Dei , & Sacerdotes Monachi hodie comoedos in Theatris agunt , & crastinat

die Dei filium immolare audent P Si ne

Γem me, dum haee scribo, commoveri iane mentiar. Irascebatur HieronymuS , quod mundani homines hodie essent in gurgustio, cras in sacrario, iam inter saltatores, ram inter Clericos. porro jacula non intorqueret in Sacerdotes Monachos , si illos videret nunc, Comoedos in Theatro, nunc Sacrificatores in Alta ri ' Hac nocte amatae , . Vel amantis seminae personam sustineris , illius amoris

proh pudor i deliramenta Voce , gest que referre ; & paucis post horis Sacerdotis Evangelici altissimum agere ministerium , flacrisque operari P Verum haec Drtenta amarissimis lugenda lacrymis potius iunt, quam latius amplificanda. VI. Accedunt: ad haecb omnia imma nissuna icandala Christianorum , atque H ereticorum . Dum in aliquo Coenobio haec spectacula Regulares peragunt , universae Civitatis, coplanam Obloquendi materiam exhibent . Die audivi. seculares immino obmurmurantes, quod immodestius , quod impudentius in Coenobiis , ὁὶm n tablicis i Theatris cominatae non numquam repraesententur. Et quand o ob scoenitas, aut impudentia abest, tunc aut nimiam in tali Actorum infami arte imperitiam, aut nimiam stupiditatem accusant . Et certe vix exprimi potest praejudicium illud gravissimum , quod ejusmodi spectacula in se vini vel ipsi doctrinae Evangelicae. Nam si e suggestu adversus

spectacula declamamus; confestim audit res reponunt, haec in ipsis Coenobiis peragi . Atque adeo inutilem ex hac parte

reddunt divini Verbi praedicationem , inutilem librorum lectionem . Nihil praei

rea tantum ansae Romanam carpendi E

clesiam. Haereticis subministrat, quam hare Coenobilica spectacula . Improperat prae

aliis Dallaeus Calvin ista Catholiciς, quod

ad Sacram Quadragesimalem.abctinentiam se accingant baech an alium dierum celebratione ; quod Ethnicorum larvales, & sκ- nicos ludos; quotannis ex instituto renovent; quod his putidissimis superstitioni- bus ad Christiana jejunia se praeparenti;

atque ade I, ceu Idololatriae reos illos traducit, diffamat . ReponimuS nos , rharce esse praeuaricantiς multitudinis deli-ria, malorum Catholicorum dissolutiones quas Ecclesia nostra detestatur, exhorret,& pro . vitibus impedire conatur ; idque dumtaxat extremo dotare permittit, quod impediri nequit . Hac via nullo negotis Haereticorum' calumnias diluimus . At

dum exprobant , similia a Religiosis , a

Sacerdotibus , . in ipsis fieri consecratis Coenobiis , videntibus , dc consentientibus Pranatis, fortius urgent & veluti ad incitas non rediaunt. Neo aliud opponere valemus ;/ntu quod ejusinodi Sacerdotes descitcund a sua; professione talia agentes reosque esse sacrilegae profanationis , pluriumque flagitiorum sontes tam subditos, , quam Praelatos. VII. Eterevera sacrilegium enorme foret, larvas, Comoedias, vel Tra:cedias . in Ecclesia exercere , quem abusum tot Concilia damnarunt , quoniam Ecclesia

Templum est selemni benedictione Deo

consecratum At vivum Dei Templumlunt Sacerdotes solemni .trium Votorum professione Deo consecrati. Violant ergo tuam professionem , propriae ' dignitatis 1plendorem obseurant , divinumque profanant Sacerdotium . coenobia iloca sacra

gio donata . . Sacrilegium ergo iapit, im hic eomoedias repraetentare . Adeo heo'

SEARCH

MENU NAVIGATION