F. Luysij Legionensis Augustiniani ... In Psalmum vigesimumsextum explanatio

발행: 1580년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

re solet, ut is cuius mordetur pes, calce comminuat

colubro caput, quod illi nocendi causa pcdi pros Esubi ciunt: ita fit,ut coluber,dum alterius laedit pede, ipse in capite plagam accipiat, eamque accipiat ipso eodem pede, luem petebat percussus: S quod prima

erat non petitus ad necem,sed petens ipse alium .Eadem igitur illi hosti,quicum natura optima esset co-ditus,tuaque ipse sponte prauus effectus esset,serpetis astum imitatus, eiusque in se suscipiens sermam laetate in nos virus infudit,euentura praedixit Deus: siquidem unquam ausus fuisset, vel potius quoniam futurum erat ut auderet, calcaneum Christi adoriri quod & euenit. Nam primum, tum omnia venena sua aduersus Christum expromit, in carne Christi, in eius humana vita laedenda, quae infima, & terrae veluti proxima pars illius est, constitit ipsius omnis impressio: ipse autem & regno, & male parta dignistate spoliatus in capite, ut minimum,laetatem accepit plagam Deinde non a Christo illexircumuentus aut incertamen euocatus est:sed circumuenies ipse Christum, &impetum in illum faciens, sibi pestem concivit. Postremo victus est,neque magnis cophs, neque armorum aliquo genere inaudito,& novo, sed ea ipsa re,in qua,ut sibi visus est, superior erat,eo pede, id autem est, carne ea cui vulnus intulerat, ea ita quam morte extinxehla atque adeo ipso illo a se illato vulnere, atque morte male ipse, perpetuo perij . Nam e Christi sanctissimo corpore vulneribus confosso immensa vis pretiosissimi sanguinis pro sum r

22쪽

fluens,beatum quidem piorum hominum populua peccatis, atque a delictis expiauit & emundauit omnibus: AEgyptios vero insequentes,hoc est, daemonum bonis viris infesta agmina,vndis illis sui sanguinis veluti obruta deleuit, & extinxit. Itaque quam antiquus ille serpens, Christo molitus est necem, ea exitialis ipsi fuit,& ut scriptum est,Ιncidit in foveam quam fecit. Et ad Christum oppugnandum aggressus in ipsa aggressione,ut hic dicitur, infirmatus est,

atque cecidit.Sed iam ad Dauidem reuertamur. 6' I consist iit aduersus me caueba non timebit cor meum, si exurgataduersum me praelium in hoc exul eruo QV AE eit ex tota superiori oratione collecta sententia, qua sanctus David, de eo quod suas res Deo curs esse videbat,fiducia concepta,asseuerat, latum abesse abeo,ut suorum hostium minis moueatur, Vt ne si se undique obsideant, atque circunstent intimore futurus sit. eten sibi spem addi 'eare,non metum inijci. Sed quod dicitur. In hoc ego sperabo. ambiguum videtur, utrum in Deo, an in ipso code, cuius meminit,bello spem sus salutis constituat. sed haec ambiguitas in oratione Latina est.nam in Graeco,& Hebraico sermone, quod ex codicibus Graece liquet, & Hebraice conscriptis nulla plani sensus latebra, aut obsturitas latet. Nam in Hebraico sic.

Septuaginta porro. ο -- in quibus satis apparet,Dauidem hic bellum, atq; hostium castra demonstrare, S in eis ipsis hostium suorum armis spem incolumitatis suae posuisse dicere,quom

23쪽

16 IN PS LMI V

gis ex eo perspiciatur diuinae potentiae magnitudo Nam profecto qui Deum pie colunt,id ab eo robotis

in animo accipiunt, ut in desperatissimis suis rebus, non modo non frangantur metu sed etia, ut ea ipsa, quae sibi aduersa esse &inimica videntur,pro ipsis stare, &pro instrumentis ad victoriam obtinendam sibi esse arbitrentur: neque temere id, aut sine idoneo argumento.quod si maxime proprium magnitudinis &sapientiae sum ni Dei, consilia,& conatus malorum hominum in suam ipsorum pernicie conuertere: eosque capere atque irretire luis ipsorum artibus. quando illud est maximum victoriae genus cum hostes nostri, ijs ipsis, quibus fidunt,& armis inobis, Martibus superantur. Quod ut planius intelligatur altius ista nos,&tanquam a capite repetamus. Duae sunt rationes, siue duo tempora potius: nec

enim plura es e possunt, in quibus seruis suis Deus o R in solituς est,& praesidiuniafferre. Nam aut praeuertit mala, atque aduersa antequam adueniant,&eorum causas praecidit,aut posteaquam aduenerunt,

Min seruos ipsius incumbentia eos oppresserunt,admirabili aliqua necopinata ratione,dispellit ea,& ad nihilum redigit. Quarum rationum illa prior, suauior fortasse ipsa est, & optabilior,ijs praesertim, qui

parum adhuc in virtute profecerunt rivique nondulatis virium collegerunt in animo suo, ad malorum acreis motius fortiter perseredos. Talibus enim optandum est, vitae huius tanquam nauigationiscit sum sereno caelo,marique tranquillo sine ventorum insultu

24쪽

insultu,& sine iactatione conficere. At vero alia ratio posterior, cum praestabilior iudicaturesse, tum a Deo saeptos usurpaturipropterea quod& nobis maiorem utilitatem asserat, S Dei gloriam magis illustret.Nobis enim reflantes ventos nonnunquam, Scaduersa tempora pati, valde quidem est utile atque conducens, vel ad animi parandam virtutem,vel ad eamdem siquidem iam parta sit,alendam,& quando interdum sopita iacet excitanda gloriosum autem Deo,quae superari nullo modo humanis viribus atqueconsilijs mala possunt, ea cum se maxime co roborauerunt, maximcque exaggerata sunt, nullo

negotio, & tanquam nutu dispellere: & charos ipsi populos, ab impijs hominibus prsdae loco habitos, Emedijs ipserum faucibus eripere, suisque ipsos evertere,&machinis,& consilijs. quo de genere illa sunt, quae sanctus Moses mare rubrum transgressus, Deo scribitur cecinisse: ut, Dixit inimicus persequar, & φώ ip comprehendam, diuidam,spolia,&implebitur aniam mea. Evaginabo gladiu meu,interficiet eos manus mea.Flauit spiritus tuus,&operuit eos mare, submersi sunt,quasi plumbii in aquis vehemctibus. quissimilis tui in fortibus D5e,quis similis tui,& faciens mirabilial dc qus sequutur.Na profecto aduenientia

mala ante videre,& illorsi impetu auertere, aut certὸ

ipsos maloru fontes excindere,est illud quide ad benefici; ratione peramplu,sed ad fide faciendam de bonitate,& potentia Dei ambiguit,&obscuru. Id cnim a Deo administrari, atque fieri,ita hominis ipsos,de C quorum

25쪽

quoru agitur salute *pe latet,vi quoniamsi periculii non fecerunt,neq; sal us,aut fortunae eoru in discrime venerunt,quale,& quantu beneficiu acceperint,

nonnunquam etiam virum omnino acceperinlin

sciant.Quod sit S ipsi malu imminere sibi aliquod aliquando cognoscant, atque ad praecauendum id, a que vitandum,aliquid ipsit operentur, & faciant, itaque accidat, ut vitent quod impedebat malum,atq; declinet: tametsi ipsi sibi re ipsa auxilio non fuerint: tamen fuisse auxilio sibi putant, suasq; partes in tuenda salute sua nonnullas fuisse gloriantum neque pati possimisquo animo ullo modo,VtDeus,cuius unius cura atque sapientia mali cursus, aut impeditus est, aut alio couersus, lida istam gratiam ab ipsis ineat. Ex quo fit, ut Deus, qui & suae gloriae studiosissimus est, & salutis nostrae cupidissimus hanc viam auxilij ferendi, minus saepe frequentet: illud vero alterum iter saepius insistat,idque adeo interdum studiose faciat ut obliuisci seruorum suorum nonnunquam, lentὸ ac remisse agere videatur: impios furere homines,& in bonos impotenter saeuire, ac bacchari permittes, quo paulo post ex eisdem illis, quise iam pro victoribus inserebant,deuictis atque mactatis, & seruis suis eis, quos periculo eripuit, maiorem causam laetandi,& reliquis mortalibus uniuersis laudandi se, atque celebradi, uberius argumentum exhibeat. Si- M. i . cut scriptu est.Dicturus est Pharao superfilijs Israel, coarctati sunt in terra, mare illos conclusi, & indlirabo cor eius,& persequetur vos,&glorificabor in Pha

26쪽

VIGESIMUM SEXTUM 1

rabne,& in omni exercitu eius. Quod ipsum re prae stitit, nec ex innumerabili copia exemplorum, quae nobis suppeditant sic literar,ad id, de quo agimus, magis accommodatum, magisq; illustre exemplum ullum proferamus. Nam cum Iudaeorum populus, oui Mose duce decedens ex AEgypto foeticia Palae-mnae loca, & auitas sedes petebat,in varia pericula incidisset,Deo id non permittente solum,sed quodammodo agente,in ipso periculoru,ac discriminis summo articulo praesens illi auxilium,atque salus semper ab eodem ipso Deo mirabiliter est oblata:adeo ut totum illud iter,quamuis & spatijs locorum,& temporis diuturnitate longissimum, non magis castris, Mstationibus Iudaeorum , quam in ipsorum periculis,' auxiliorum diuinitus collatorum notis, atque signis fuerit distinctium. Excesserunt ex AEgypto. Cedentes paululumque progressos,Win iniquum locu adductos AEgypti Rex Pharao, magnis cophs maxima celeritate collectis,ipsos insequutus est: hic cum neque resistere inermes armatis possent,neque se in fugam dare, locorum iniquitate conclusi: quod ab utroque latere vasta solitudo atque montes, ante vero obstaret obiectum mare, a tergo autem hostis instare t: diuisit Deus subito aquas maris,uiamque per medios fluctus dedit populo suo. quam viam Iudasi

ingressi incolumes in aduersum littus peruenerunt: AEgyptios vero,qui eadem via ausi sunt Iud os insequi, uiuisae aquae, una rursum coeuntes, misere immerserui. Vix mare traiecerant cum laborare coepe-

27쪽

runt fame, atque escarum inopia et cui inopiae Deus N statim Sc copiose subuenit. Nam caelesti rore concretum cibum suauissimum illis dedit, neque dare destitit, quamdiu in desertis illis locis versati ipsi sunt, id est, per annos quadraginta. Nec multo post

cum aquae penuria premeretur, scaturire e rupe sontem fecit. Idem rursus serpentem erexit aeneum, cuius aspectu sanaretur quicumque venenatorum se

pentum morsu saucij essent.sauciabatur autem quotidie plurimi, magnoque cum dolore atque cruciatu vitam amittebant: quod ea loca venenatis serpenti-tius abundarent. Sed, quid singula persequor quς cuin numerabilia sunt, tum omnibus qui diuinas literas legentiunt aeque atque mihi nota . Illud tantum dico,cum ijs malis ille populus premeretur, ut miser omnino esse, & arrunosus ijs,qui procul ipsiimaspexissent,videri omn1bus. posset:factum tamen esse,ut Deo in ipso tempore auxilium illi semper,atque opε ferente,non solum mali expers esset, sed etiam scelix εc beatus e uaderet. Quod Esaias vates eisdem de rebus agens, scripsit: Et in omni, inquit, tribulatione sua no est tribulatus. Atqui pronum fuerat Deo,paucorum dierum itinere,nulla circuitione,nullis amba gibus,nullo vis errore, laborum, & periculorum expertes Iudaeos in promisis terrae possessionem inducere. Utrum igitur illorum scelicitati inuidisse putandus est Deus,an potius consuluisse& prospexisse e rumdem saluti prospexitcerte saluti illorum,su quesu nul in eo gloriar consuluit. nam du potentiae suxd

28쪽

erga illos prouidentiar, tot edit ipsismet speetanti bus,& tam illustria documenta,id assequutus profecto est,ut se deinceps illi,quod ipsorum salutis atque

adeo pietatis totius caput erat, S ardentiori prosequerentur charitate, & maioribus quotidie laudibus celebrarent: qui unus ex tota ista prouidendi, de benefaciendi ratione maxime gratus Deo,atque

optatus fructus percipitur. Id igitur quia cognoscut, Si sperant iusti homines in malis,videlicet,&asperis suis rebus auxilium Dei sibi praesto affuturum, idcirco cum in mala incidunt, non modo aequitatem animi facilὸ retinent, sed etiam in medio ipso metuendarum & horribilium rerum tumultu maxima pace, &quiete fruuntur: & quo magis humana praesidia eos deficiunt: eo magis salutem suam esse Deo curae,& celerius ab ipsoauxilium sibi affuturum credunt.Itaque animo erecti,atque alacres, speque optima pleni, non modo se non dant aegritudini atquem rori, aut humile quidquam faciuisuppliciter, &demisse:sed ne,si quid fortassis opis atque virium in ipsis est ad nocendum suis hostibus, eo aut Vluntur, aut ut iniuriam sibi ab ipsis illatam alia iniuria repellare , aut omnino parem vicem illis reddere velint, animum suum unquam inducunt.quin potius illorum impugnationem suam propugnationem, inimica ipsorum cosilia sua esse praesidia arbitratur: vires, copias, opes illorum,pro suis ipsi summis opibus du-cunt:scientes, quod Paulus scribit, quod, tribulatio Patientia operatur, patientia spem . spes autem non C. 3 confun-

29쪽

confunditur.dicunt iue &ipsi cum Dauide,Si consistant aduersum me castra,non timebit cor meum. Si

exurgat aduersum me praelium, in hoc ego sperabo.

Sequitur.

V N A Vpeti a Domino, G hancrequiram, Iet inha-Litem in domo Oominicunms diebusPitae mere,o' Pideam Poluptatem Domini,cr Pi item templum eius. VOLU PT AT EM non voluntate in emendatis vulgatae editionis codicibus legimus, cui lectioni Hebraea, atque Graeca exemplaria suffragantur. Vi sitandi autem verbum hoc loco exHebraicae vocis, cuius loco ponitur significatione interpretatum, significat lustrare, S curiose inquirere : itaque

visitare templum, quod hic dicitur, idem est, quod adyta illius omnia perlustrare. Nam hoc desiderat, aut certe desiderare se dicit sanctus Dauid , atque ita desiderare ardenter,ut nisi id adipiscatur,coqui turus non sit, nimirum versari semper in sanctissimo templo, de tanquam in oculis De eiusque sacri, atque pulcherrimi habitaculi optatissimo aspectu semper frui,& quotidiano ipso,&domestico usu nota sibi facere omnia filius,quamuis arcana, & interiora loca. Quae quamuis de visibili, & in terris posito

Dei tabernaculo, cuius summa erat apud Hebraeos, religio, dicantur a Dauide. etenim modo in illo delituerat Saulis iram fugiens: itaque vigebat in ipsius animo eius loci,qui sibi salutaris quidem modo, dulcis autem, atque gratus semper antea suisset maximum desiderium. Quamuis igitur haec de taberna-

30쪽

culo Mosaico dicantum tamen propriὰ resereda sunt ad aethereum,atque inuisibile Dei templum,& ad cflestem cum Deo uiuendi rationem eam,qua cum ab hac vita discesserui, pij homines ac sancti fruuntur,& inquam ipseDavid incenso studio ferebatur.Nam

eius rationis atque vitae caelestis terrenum illud tabernaculum atque templum imaginem referebat.

Sed quorsim haec dicet aliquis aut quicum superioribus coniungantur' optime illa quidem inter se,

aliusque ex alio versiculus tam nexuqest,quam antimi affectus qui hisce versiculis explicantur, alij n scuntur ex as)s. Itaque natura ipsa imitatur oratio. Etenim spes contraria timori est. nam timor ex Opinione imminentis mali oritur:spes ex opinato futuro bono. unde mali timor pelli nequit, nisi boni futuri spe . quo fit, ut depulsi timoris commemoratio ipsa, statim cogitationem nobis subijciat eius boni, cuius consequendi spe firmatus, & corroboratus animus timere deiij t. Quae quemadmodum in cogitationem,& in mentem veniunt,sic etiam in oratione

ponuntur,quod certὸ Dauid hoc loco secit.Nam posuerat superius,atq; affirmauerat, ne si undiq; hostes ipsum ossiderent sui , se intimore futuru ullo modo. Sed quae res italoibi animos facit sancte David ipsusi roges quave id fiducia iactas Quia,inqui nihil militab inimicis posse noceri video.Etenim in ijs rebus

spes Oes meas,atq; fortunas constitui, quas mihi aduersarij mei nunqua eripient.Na votorii meoru, atq; bonoruomniuhsc summa est.Deo semper assistere,

SEARCH

MENU NAVIGATION